Quantum redactiones paginae "Disputatio:Cechia" differant

Jump to navigation Jump to search
::Hoc tantum velim dicere me omnia quae attulisti non ignorare, immo huius ipsius aetatis, id est historiae rerum gestarum Bohemorum studia nuperrime in Facultate philosophiae Universitatis nostrae Pragensis perfecisse atque operibus Bohuslai Balbini, Thomae Pešina a Čechorod, Pauli Strancii, Ioannis Amos Comenii, cet. indagandis operam dare; neque me fugit Bohemoslovaciam primum haudquaquam recte Bohemosloveniam esse appellatam (quae res cum eam comperi risum movit aeque meum atque tuum) et nunc in Academia scientiarum Rem publicam Bohemorum appellari. Etiam quod ad terras Coronae Bohemicae spectat, tecum totus sto nec plerosque subditos nec plerosque nobiles putavisse se esse Bohemos, cum vix tam stricte definita gentis notio exstaret vinculaque inter terras illas, Regnum scilicet Bohemiae et reliquas Coronae Bohemicae terras sive feuda in annos laxiora fiebant (si umquam fuerint satis firma). Sed longum est ire per singula, itaque hoc tantum dicam exstare linguam Bohemicam, exstare gentem eodem nomine appellatam in omnibus Rei publicae Bohemicae terris neque ullam esse causam cur inusitatis utamur nominibus cum praesto antiqua et usu probata. Praeterea etiam in Germania tunc temporis omnes se potius Saxones, Suebos, Bavaros, Borussos censebant quos omnes tantum peregrini velut Bohemi, Poloni, Galli Germanos nuncupabant atque unam gentem esse arbitrabantur; nunc vero est Germania, sunt Germani. Item, si inspicias, nonnullas chartas geographicas Europae praeteritis saeculis confectas, omnes terras quamquam tantum corona (et eius qui coronam gerit) coniunctas uno nomine Bohemiae videbis appellatas. At infitias non ibo – erraverunt viri docti qui nomen Bohemosloveniae finxerunt, forsitan erraverint etiam ii qui Bohemoslovaciae nomen excogitaverunt, forsitan etiam ego, forsitan etiam ii qui patriam noctram Cechiam appellandam autumant...: errare humanum est; humani nihil a nobis alienum putemus. Sed, ut dixi, nihil ipse hoc tempore ipso mutaturus opinionem meam servabo tibique idem ius concedo. Ipse, nisi quid re vera grave dicatur, disputare de hac ipsa re non pergam.
::Quod vero ad laudem eloquentiae tuae adtinet, valde ipse gaudeo tales apud nos esse et fore iurisperitos (item discipulus meus, qui Latine loquitur, nunc in eadem facultate studet atque tu), at hoc tantum doleo quod in rete omnium gentium vitam degere mavis; nam ego ipse hoc praefero ut coram loquar cum amicis amicitiasque veras, si fieri potest (interdum propter magnum locorum intervallum non licet), colam. Ergo si quando sententiam mutaveris, libenter tecum post reditum meum in patriam medio mense Decembri praesenti sermone colloquar. Itaque cum rediero scribam;). Interea cura ut quam optime valeas.
::Dedi ex Urbe a.d. VI Id. DecNov. a. MMIX a mundo redempto --[[Usor:Georgius|Georgius A. Laminarius]] 23:32, 7 Novembris 2009 (UTC)
276

recensiones

Tabula navigationis