Quantum redactiones paginae "Arcadius Avellanus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 57: Linea 57:
[[Categoria:Mortui 1935]]
[[Categoria:Mortui 1935]]
[[Categoria:Professores rerum Classicarum]]
[[Categoria:Professores rerum Classicarum]]

[[en:Arcadius Avellanus]]

Emendatio ex 12:20, 11 Octobris 2009

Arcadius Avellanus (Hungarice: Árkád Mogyoróssy) (18511935) fuit fautor propugnatorque notus Latinitatis vivae ardens, etiam Latine scriptor, magister, interpresque. Ab anno 1894 periodicum nomine Praeco Latinus ad sermonem Latinum propagandum edidit.

Vita

Arcadius Avellanus oppido quodam Strigonio (Hungarice: Esztergom) natus est die 6 Februarii 1851, atque ita omnibus studiis suis ab parvulo adusque Latine versatus ut illa facunde colloquens prius quam Hungarice patriae suae factus sit.[1] De sua vita iuvenis, paucum aliter notum est.

Ab suis, Avellanus 'doctor' nominatus est. Revera, ei fuerunt tituli Ph.D et Litt.D, sed semper operibus suis nullum nomen titulumve praeter 'Arcadium Avellanum,' quod ipse fabricaverat, adfixit.

Linguista callidus fuit et multae ei linguae fuerunt, praesertim illae Latina Hungaricaque, sed etiam Anglica, Hebraica, Graeca, Theodisca, variae linguae Romanicae, atque nonnullae linguae orientales (sed numquam quasdam definivit). Linguas Romanicas levissimas esse, has latinae pantomimas malas, censuisse videtur. Certe theodiscam quoque turpissimam esse censuit, quia totam per vitam acerbe latinistas Germanicos ut imperitos stultissimosque homines desprevit. In prooemio Insulae Thesauriarae multa iurgia in hos Latinistas iecit:

  • "Disquisitionibus his summis in Germania unum tantum defuit, bona fides. Non enim verum quesiverunt Germani, sed argumenta ad suas præconceptas doctrinas, atque præiudicia iam pridem parata, suffulcienda."
  • "...quod obtusa Germanorum mens perspicere non videtur. Debent perpetuo adversari ob nullam causam nisi malevolam simultatem; ..."
  • "Satis sciunt, sed contra agnitam veritatem luctantur."
  • "Femina, femur, femen, feteo, cena, sunt testimonia fœdæ inscitiæ Germanicæ." (Id est, Germanici latinisti has formas illis Avellani, "fœminae" etc., anteponunt.)
  • "At Germani ne Cæsarem quidem audire volunt, quia non quærunt veritatem, quærunt simultates, adversari volunt atque linguam Latinam corrumpere."[2]

At iamiam suas has sententias, ac haec in Germanicos maledicta, male propositas esse videntur, ut iurgium de fœminae orthographia et alia de verborum Latinorum etymologia, quae verba Avellanus ab Graeca orta esse censuit.

Mortuus est die 16 Iunii 1935.

Opera

Librum nomine Treasure Island Anglice primitus ab auctore Roberto Ludovico Stevenson scriptum Avellanus Latine ut Insula Thesauraria anno 1922 interpretatus est. Hoc librum pars quinta fuit seriei Montis Spei, omnes ab Avellano libros Latine conversos atqui sua sub moderatione divulgatos.Hic liber totus locatus est. Hos quoque libros perseverantissime Avellanus in toto interpretatus est: Les Aventures du Capitaine Magon (Pericla navarchi Magonis) auctore Leone Cahuns; Fabulae Divales auctore Heriberto Strang; Robinson Crusoe (Robinson Crusoeus) et The Sire de Maletroit's Door auctore Roberto Ludovico Stevenson; The Mystery of the Boule Cabinet (Mysterium arcæ Boulé) auctore Burton Stevenson; King of the Golden River (Rex Aurei Rivi) auctore Ioanne Ruskin.

Avellanus libros Palaestra et Fabulae Tusculanae appellatum scripsit ad Latinam ut linguam vivam docendam. Non solum verbis auctorum classicorum usus est, sed etaim eis posteriorum modernorumque. Sua Latinitas semper limpida rectaque fuit. Professor quidam Carolus H. Forbes Latinitatem in Avellani libro Pericula Navarchi Magonis appellato contempsit, sed Avellanus ita contra scripsit:

"Monebat Dr. Avellanus unum ex eiusmodi critica (sic) constare, praeceptores nostros nunquam antea librum Latinum vidisse praeter textus sibi ad tractandum praepositos. Nam si omnis liber qui a stylo Ciceronis differret, reiciendus esset, praeter quattuor primores auctores Romanos tota litteratura Latina binum millium annorum flammis esset abolenda: proinde patres Ecclesiae, Scholastici, Biblia Latina, omnia Chronica Monastica, opera Erasmi, Lutheri, Calvini, Philippi Melanchthonis, Capnionis, Hugonis Grotii, Baconum, omnium philologorum, physicorum, astronomorum, uno verbo, omnia opera Latina, omnes bibliothecae esset comburenda. Nemo nisi insaniat, critico eiusmodi adstipulabitur."[3]

Libri nonnulli ab Arcadio Avellano scripti

Notae

  1. Arcadius Avellanus: Erasmus Redivivus, Goodwin B. Beach, The Classical Journal, Vol. 42, No. 8 (May, 1947), pp. 505
  2. http://www.pantoia.de/Avellanus/InsulaThesauraria/index.html Insulae Thesauriarae Prooemium, capitulum Orthographia et Etymologia
  3. Protocolla e sessione secunda et quadragesima Societatis gentium Latinae, Intabulatae

Nexus externi

Bibliographia

  • Goodwin B. Beach, "Arcadius Avellanus: Erasmus Redivivus" in Classical Journal vol. 42 no. 8 (May 1947) pp. 505-510
  • "Arcadius Avellanus Elaborates His Reasons for Considering Latin Eminently Fitted to be Used As a Universal Language" in New York Times (August 1, 1908), "Review of Books" p. BR430 (Textus)
  • Who was Who in America, Volume I: 1897-1942 (Chicago, reimpr. 1968) p. 38


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.