Quantum redactiones paginae "Dracula (Stoker)" differant

Jump to navigation Jump to search
2 773 octeti additi ,  12 years ago
 
==Storia==
 
Ionathas Harker, iuvens [[advocatus]] nuper perfectus, per [[Hamaxostichus|tramen]] et petorritum ab [[Anglia]] ad claustrum lapsum Comitis Draculae in Carpatis montibus inter [[Transsilvania]]m [[Moldavia (regio)|Moldavia]]mque commeat. Iter factum est ut comiti adiutorium legale in mancipio abbatiae Carfax argentura Ionathae superviso provideatur. In itinere suo Ionathas culturam et cotidianam et superstitiosam populorum Europae orientis cognoscit. Post adventum a more nobili comitis primum permulsus deinde se captivum et comitem nimis excentricum concipit. Una nocte ob praeceptum comitis per claustrum ambulans effugium quaerens Ionathas paene victima uxorum [[Circe|Circaearum]] Draculae factus est. Afflictus a comite vivus reservatus est ut consilia de Anglia Londinioque prodat. Comite profecto vix fugere potest.
 
In tempestate feroci navis Russica ''[[Demeter]]'' ad portum Anglicum Whitby appulsa invenitur, nautae absentes praeterquam corpus nauarchi in rota fixum. Ex diario nauarchi investigatores ad notitiam terroris nautarum veniunt. Creatura quasi lupus de nave saltare videtur, onus ex arcis pulvis argentarii et humi consistens describitur.
 
Vilelmina Murray et Lucia Westenra a Dracula vexantur. Lucia propositionem [[matrimonium|matrimonii]] amicorum trium, Doctoris Ioannis Seward, Honorabilis Arthorii Holmwood et Quinti Morris, recibit Arthorii accipiens.
Interea Dracula aegrum delirium insectivorem R. M. Renfield in sanitario Doctoris Seward discipulum suum facit. Cum Lucia morbo obscuro rapitur Doctor Seward socium suum Professorem Abrahamum Van Helsing ex [[Amstelodamum|Amstelodano]] evocat. Genius Van Helsing Luciam per transfusiones sanguinis trium amicorum sanare conatur, minimo eventu. Cum professori ad Amstelodanum regredi est, lupus in Luciam et matrem suam aggreditur, utraeque serius defunguntur. Lucia autem vampyra revivitur. Cum diurnalia de pulchra lamia nocturna nuntiant, Professor Van Hesling et tres procatores Luciae eam persequuntur. Cor eius ligno transfigunt atque eam obtruncant orem [[allium|allio]] distendentes.
 
Post matriomnium suum in [[Aquincum|Aquinco]] Ionathas et Vilelmina Harker quattuor vanatoribus Draculam persequuntur. Vampyrus Vilelminam secreto mordet nexum moderaminis telepathici inter ses creans qui quamlibet morte Draculae finitus erit. Acingani conducti Draculam ad claustrum suum refferunt ubi grex vanatorum comitem in confrontatione duobus cultris occidunt, qui in pulvim dialabitur. Acingani antehac Quinto Morris mortem attulerant.
 
Ultimae inscriptiones libri de matrimonio coniugum Harker narrant. Primi filii sui nomen consistit ex totis nominibus vanatorum vampyri (esset forsan ''Quintus Ionathas Abrahamus Arthorius Ioannes Harker''), sed parentes eum Quintum appellant.
 
==Peliculae==
313

recensiones

Tabula navigationis