Quantum redactiones paginae "Etymologia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
JAnDbot (disputatio | conlationes)
Linea 66: Linea 66:
[[gv:Bun-ocklaght]]
[[gv:Bun-ocklaght]]
[[he:אטימולוגיה]]
[[he:אטימולוגיה]]
[[hi:व्युत्पत्तिशास्त्र]]
[[hi:व्युत्पत्ति]]
[[hr:Etimologija]]
[[hr:Etimologija]]
[[hu:Etimológia]]
[[hu:Etimológia]]

Emendatio ex 18:26, 3 Octobris 2009

Etymologia (ab ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio') est necessaria linguisticae historicae pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam vocabula sunt signa linguistica, quae et formam ("signans") et vim ("signatum") cohibent, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet.

Genera originum

Etymologi hodierni investigant,

  1. quibus ex fontibus lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
  2. quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
  3. cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.

Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:

  1. Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
  2. Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
  3. Imitatio signati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)

De etymologia hesterna

Antiquitas

Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Sic Isidorus Hispalensis docet.

Medium Aevum

De etymologia hodierna

De principiis etymologicis

De notatione

De investigatione etymologica

Exempla Latina

Paretymologia

Bibliographia