Quantum redactiones paginae "Ludovicus (rex Francorum orientalium)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m →‎Vita: nexus
Linea 60: Linea 60:
[[sr:Лудвиг I Немачки]]
[[sr:Лудвиг I Немачки]]
[[sv:Ludvig den tyske]]
[[sv:Ludvig den tyske]]
[[th:ลุดวิกเดอะเยอรมัน]]
[[vls:Lodewyk den Duuts]]
[[vls:Lodewyk den Duuts]]

Emendatio ex 02:41, 16 Septembris 2009

Hludovicus rex sive Ludovicus Germanicus cognomento, natus 806, obiit die 28 Augusti 876 Franconofurti super Moenum, rex Francorum orientalium aevi Carolingorum fuit.

Sigillum Hludovici regis

Vita

Hludovicus tertius filius ex matrimonio Hludovici imperatoris cum uxore Irmingarde fuit. Sub regno patris rex Bavariae factus est. Ab anno 840 usque obitum annno 876 rex Francorum Orientalium fuit. In bello Fontanetico anno 841 una cum fratre Karolo Calvo contra fratrem Hlotharium pugnavit atque vicit. Anno 842 mense Februarii in Argentorate urbe Hludovicus et Karolus sacramenta fidei fraternae mutui iuraverunt. Anno 843 divisio regni inter filios Hludovici imperatoris Viroduno facta est atque Hludovicus rex partem orientalem Francorum regni obtinuit. Anno 870 divisio Hlotharii regni in convento super fluvium Mosam apud Marsnam inter Hludovicum et Karolum fratrem facta est. Anno 876 die 28 Augusti Hludovicus Franconofurti obiit et sepultus est apud Lauresheimi monasterium S.Nazarii. Post obitum eius regnum Francorum Orientalium Inter tres filios Hludovici ex uxore Hemma regina nominibus Karlomannus Hludovicus et Karolus divisum est. Karolus paucis annis post imperator totius regni Francorum factus est.

Fontes

  • Waitz, Georg: Annales Bertiniani, Hannoverae, 1883 | MGH 758
  • Einhardus / Kurze, Friedrich / Pertzii, Georg Heinrich: Annales Fuldenses sive Annales regni Francorum Orientalis, ab Einhardo, Ruodolfo, Meginhardo Fuldensibus Seligenstadi, Fuldae, Mogontiaci conscripti ; cum continuationibus Ratisbonensi et Altahensibus, Hannoverae, 1891 | MGH 760