Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m Automaton: mutans Categoria:Romani Antiqui
Linea 19: Linea 19:
[[Categoria:Mortui 169 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui 169 a.C.n.]]
[[Categoria:Scriptores Italiae antiquae]]
[[Categoria:Scriptores Italiae antiquae]]
[[Categoria:Romani Antiqui]]
[[Categoria:Romani antiqui]]


[[bg:Ений]]
[[bg:Ений]]

Emendatio ex 22:06, 6 Septembris 2009

Vide etiam paginam discretivam: Ennius (discretiva)

Quintus Ennius, poeta, natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n..

Q. Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. Is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. Narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. In fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta exstant, maxima laude affectus est. Neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Vide etiam

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Quintus Ennius spectant.