Quantum redactiones paginae "Thomas Hardy" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: fy:Thomas Hardy
Linea 87: Linea 87:
[[fi:Thomas Hardy]]
[[fi:Thomas Hardy]]
[[fr:Thomas Hardy (écrivain)]]
[[fr:Thomas Hardy (écrivain)]]
[[fy:Thomas Hardy]]
[[he:תומאס הרדי]]
[[he:תומאס הרדי]]
[[hr:Thomas Hardy]]
[[hr:Thomas Hardy]]

Emendatio ex 21:48, 25 Augusti 2009

Thomas Hardy

Thomas Hardy (18401928) fuit fabularum scriptor poetaque Aevo Victoriano notus. Modo 'Naturale' scripsit atque fabulis suis notior fuit quam poematibus, quae tamen poemata Hardy, fabulas plerumque scribens ad pecuniam capiendam, ipse suis fabulis notis praeposuit. Eius pars operum maxima in comitatu Wessex agitur, quodam loco ab Hardy ipso quasi ficto. Quo in loco personae rusticae contra suas lubidines casusque frustra molire ostenduntur. Eius fama poetmatum, temporibus parva suis, pedetemptim crescebat atque hi versus hodie una cum fabulis noti sunt.

Vita

Natus vici Higher Brockhampton, parochiae Stinsford apud Durnovariam, Angliae, die 2 Iunii 1840, patre latomo aedificatoreque, mater bene docta fuit atque ad Thomam docendum molita est. Eruditionis finis aetate sedecim fuit, cum discipulus cuiusdam architecti factus sit. In arte architecturae apud Durnovariam versatus, anno 1862 Londinium transivit et in Universitatem Londiniensem ingressus. Hic praemia architecturae varia abstulit, sed aegre laetus Londinii fuit itaque rursus se Dorcestriam recessit atque se scribendo dedit.

Anno 1870, ecclesiam quandam Cornubiae arte architectura renovans,[1] ardente amore pro Emma Lavinia Gifford raptus est, quam anno 1874 uxorem duxit.[2] Quamquam postea ab uxore alienatus est, ea anno 1912 subito morta, valde luxit et contristatus est. Sunt multa poemata ad Emmam memorandam scripta. Anno 1914, adiutricem Florentiam Dugdale, minorem natu quadraginta annis, uxorem duxit. Sed saepe de inexpectata Emmae morte Hardy cogitavit atque poemata adsidue scripsit.[3]

Cor sepultum Thomae Hardy

Die 11 Ianuarii 1928), morbo pleuritico aegrotans, ultimo poemate ad uxorem Emmam lecti scripto, e vita abiit. Funus fuit controversum: familia amicique Thomam apud Emmae manes, oppidi Stinsford, sepeliri voluerunt, fideicommissarius tamen in Abbatia Westminister, loco tali scriptori digno, poposcit. Compromissione facta, ipsum cor carissima cum Emma sua, cineres in Abbatia sepulti sint.

Opera

Fabulae

Hardy ipse fabulas suas tribus in classibus dividit:

Fabulae de Persona et Circumiecto

Fabulae Romanticae et Mirabiles

Fabulae de Ingenio

Poemata (tabula non comprehensiva)

Dramata

Notae

  1. Chosen Poems of Thomas Hardy, ed. James Gibson, Macmillam Education Ltd, 1975, p. 9.
  2. "Thomas Hardy—the Time-Torn Man", BBC Radio 4, 23 Octobris 2006.
  3. bbc.co.uk (inventus 12 Augusti 2006)