Quantum redactiones paginae "Hildesia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: vi:Hildesheim; mutationes minores
Linea 91: Linea 91:
Compluribus minoribus incursionibus aeriis gestis, vix duas menses a fine [[Bellum Orbis Terrarum II|Belli Orbis Terrarum secundi]], die [[22 Martis]] anno [[1945]], multi [[Pyrobolus|pyroboli]] bombaeque ex [[aeroplanum|aeroplanis]] Anglicis emissi sunt, ut Hildesia exureretur. Imprimis domus veteres tignis constructae inflamatae sunt. Mille homines igne necati sunt ac urbs dimidio deleta est. Quia fama antiqua urbem Hildesiam tam diu constituram quam rosam millenniam vigituram esse praedixerat, multi erant, qui, cum rosa millennia cremata esse videretur, timerent, ne urbs ipsa interiisset; sed ambae resurrexerunt.

==Monumenta==
== Monumenta ==
===Domus societatis laniorum===
=== Domus societatis laniorum ===
[[imago:Knochenhaueramtshaus 1900.jpg|thumb|Domus societatis laniorum in foro Hildesiae anno 1900]]
[[Fasciculus:Knochenhaueramtshaus 1900.jpg|thumb|Domus societatis laniorum in foro Hildesiae anno 1900]]
[[imago:Hildesheim-Markt-Knochenhaueramtshaus.Detail.07.JPG|thumb|Scena belli ad frontem]]
[[Fasciculus:Hildesheim-Markt-Knochenhaueramtshaus.Detail.07.JPG|thumb|Scena belli ad frontem]]
Domus societatis laniorum anno 1529 ad forum Hildesiae tignis constructa est. Septem cenacula et altitudinem 26 metrorum habet. Frons tabulis pictis ornata est. Anno 1945 in Bello Orbis Terrarum II cremata, post quadraginta annos reconstructa est similis, nonnullis tabulis exceptis, quae scenas belli destructionisque monstrant.

Linea 144: Linea 144:
[[sv:Hildesheim]]
[[sv:Hildesheim]]
[[tr:Hildesheim]]
[[tr:Hildesheim]]
[[vi:Hildesheim]]
[[vo:Hildesheim]]
[[vo:Hildesheim]]
[[zh:希尔德斯海姆]]
[[zh:希尔德斯海姆]]

Emendatio ex 23:12, 16 Augusti 2009

Formula:Commune Germaniae Hildesia (Germanice: Hildesheim) est urbs in Saxonia Inferiori meridionali. In urbe sedes episcopi Catholici Romani est, qui dioecesi Hildesiensi praeest.

Res gestae

Fundatio

Rosa millennia ad cathedralem

Priusquam Francogalli Saxoniam expugnaverunt, vicus erat, ubi via Hellweg vado flumen Innerstam transgrediebatur et urbs Hildesia nostris aetatis sita est. In nomine Hildesheim verbum Theodiscum antiquum hiltia pugnam significans aut patroni cuiusdam, cuius villa in illo vico erat, nomen Hild(w)in, Latine pugnae amicus, inest.

In Annalibus Hildesheimensibus civitas Hildesia ad Bennapolim, nomen antiquum alterum eius, anno sexto Tiberii? imperatoris (577) fundata esse scripta est.[1] Nonnulli hanc sententiam, cum postea addita sit, dubiam esse arbitrantur.

Ludovicus Pius, imperator Romanus et Francorum rex, episcopatum Ostfaliam a Carolo Magno patre suo anno 800 fundatum ex Aula Caesaris nunc Elze appellata anno 815 ad Hildesiam locum Vikingorum securiorem movit, Guntharum primum episcopum designans. Ubi rosa in nive florens sanctuarium Mariae Matris Dei retinuisset, capellam aedificatam et Mariae consecratam esse legenda antiqua prodidit. Illa rosa nunc millennia nominata ad cathedralem Hildesheimensim etiamnum viget.

Murus Bernwardi ad aulam cathedralis

Primam cathedralem anno 872 construendam episcopus Altfridus curavit. Episcopus Bernwardus Sanctus cathedralem muro cingendam iubens arcem fecit. Aliam ecclesiam Archangelo Michaeli consecravit.

Medio aevo

Ecclesia Michaelis Archangeli

Iuxta arcem cathedralis oppidum vetus (theodisce Altstadt) efflorescebat. Post centum annos apud eum duo vici novi exorti sunt: oppidum aggeris (Dammstadt) anno 1196 fundatum et oppidum novum anno 1221 primo commemoratum. Horribile scriptu, vicini Hildesheimenses anno 1332, in nocte Natalis Christi, incolas oppidi aggeris in ecclesia missam sanctam celebrantes trucidaverunt. Et oppidum novum vetusque longe discordabant.

Tametsi epicopus Conradus II anno 1235 ad principem Imperii Romani Sacri Nationis Germanicae promotus fuit, post annum 1300 auctoritas episcopi in urbe descrescebat. Inde ab anno 1337 Hildesia erat civitas Hansae usque ad finem ligae.

Novo Aevo

Cum in bello dioecesis Hildesheimensis (theodisce Hildesheimer Stiftsfehde, 15191523) Brunsvicenses et alii epicopatui Hildesheimensi calamitatem intulissent, recessu Quedlinburgense magnae partes eius amissae sunt.

Anno 1553, foederatio ambarum partium Hildesiae constituta est; mox murus separans dirutus est. Demum anno 1803 ambae partes coalitae sunt.

Anno 1542, doctor Pomeranus Iohannes Bugenhagen reformationem in urbem introduxit. Tamen pricipatus et catholica dioecesis continuebatur. Cathedralis et monasteria catholica remanebant et ecclesia Michaelis Archangeli utraeque confessiones utebantur.

Principatus Hildesiae per conclusionem principalem delegationis imperialis extraordinaris anno 1803 saecularisatus est et anno 1807 pars regni Westphalicae, anno 1813 Hannoverae regni, quod Borussia post bellum Germanicum anno 1866 annexuit, mediatisatus est. Pricipatus ad pagum regiminis, qui anno 1978 sublatus est, et ad circulum rusticanum (pagum terrestrem), qui erat pars eius et adhuc durat, convertus est.

Destructio

Compluribus minoribus incursionibus aeriis gestis, vix duas menses a fine Belli Orbis Terrarum secundi, die 22 Martis anno 1945, multi pyroboli bombaeque ex aeroplanis Anglicis emissi sunt, ut Hildesia exureretur. Imprimis domus veteres tignis constructae inflamatae sunt. Mille homines igne necati sunt ac urbs dimidio deleta est. Quia fama antiqua urbem Hildesiam tam diu constituram quam rosam millenniam vigituram esse praedixerat, multi erant, qui, cum rosa millennia cremata esse videretur, timerent, ne urbs ipsa interiisset; sed ambae resurrexerunt.

Monumenta

Domus societatis laniorum

Domus societatis laniorum in foro Hildesiae anno 1900
Scena belli ad frontem

Domus societatis laniorum anno 1529 ad forum Hildesiae tignis constructa est. Septem cenacula et altitudinem 26 metrorum habet. Frons tabulis pictis ornata est. Anno 1945 in Bello Orbis Terrarum II cremata, post quadraginta annos reconstructa est similis, nonnullis tabulis exceptis, quae scenas belli destructionisque monstrant.

Notae et fontes

  1. Annales Hildesheimenses in usum scholarum ex monumentis Germaniae historicis recusi. Contulit com Codice Parisiensi Georgius Waitz. Hannoverae, impensis bibliopolii Hahniani 1878, in pagina 8.

Alia coepta Vici

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hildesiam spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!