Quantum redactiones paginae "Naphthali Herz Imber" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 10: Linea 10:
{{Lifetime|1856|1909|Imber, Naphtali Herz}}
{{Lifetime|1856|1909|Imber, Naphtali Herz}}
[[Categoria:Auctores Hebraici]]
[[Categoria:Auctores Hebraici]]
[[Categoria:Iudaei]]
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Poetae]]
[[Categoria:Sionistae]]
[[Categoria:Sionistae]]

Emendatio ex 15:03, 14 Augusti 2009

Naphtali Herz Imber

Naphtali Herz Imber (Hebraice נפתלי הרץ אימבר, Yidish נפתלי הערץ אימבער, Lingua Ucrainica Нафталі Герць Імбер, notus etiam nomine Naphtali Tzvi Imber, Naphtali Zvi Imber, Naphtali Hertz Imber vel Naphtali Hirsch Imber, 18568 Octobris, 1909) civitati favens poeta Iudaeus fuit atque Sionista qui carmen cuius nomen Hatikvah est (Latine, Spes) Rei Publicae Israel composuit.

Naphtali in oppido Złoczów (nunc Zolochiv, Ucraina) Galiciae natus est. Decem annos natu versus componere coepit, et aliquanto post laurem ab Imperatore Francisco Iosepho accepit quo meritus erat ob carmen de centuria Bucovina cursa post eius annexionem? ad Imperium Austriacum. Iuvene ad Hungariam atque Romaniam atque Serbiam profectus est.

Anno 1882, Imber ad Palaestinam iit ut munere functus esset secretario domini Laurentii Oliphant (1829–1888). Quattuor annos post in lucem poematum librum eius primum edidit cui nomen ברקאי Barkai (Latine, Stella matutina) est. Unum carminum fuit Tikvateinu (Latine, Spes nostra), cuius scriptura prima iam inde ab anno 1877 in Romania tenuerat. Paululum hoc carmen factum est hymnus Sionismi et deinde Rei Publicae, nomine Hatikvah.

Anno 1887 in Europam reversus, Londini aevum egit. Dein iter fecit in Indiam ut tandem Novum Eboracum anno 1892 peteret ubi Iuventam et Bacchum praedilectos sibi omnium deorum esse confessus est. Sempiterna crapula affectus ibi anno 1909 mortuus et sepultus est. Anno 1983, ossa Hierosolymam translata sunt, ubi tandem sepultus est.