Quantum redactiones paginae "Britanniarum regnum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 306: Linea 306:
Christiana praecipua [[religio]] in [[Anglia]] est cum [[Ecclesia Anglica]] [[Ecclesia Statuta|statuta]]: Ecclesia [[Par Spiritualis|repraesentationem]] in [[Parlamentum Britannicum|Parlamento Britannico]] retinet et [[Index Regum Britanniae Britanniarumque|Britannicus monarcha]] ecclesiae socius est (requisitum altero [[Foedus Unionis|Foederis Unionis]] "articulo") quoque et suus [[Gubernator Supremus Ecclesiae Angliae|Gubernator Supremus]]. Ecclesia Angliae quoque ius adumbrandarum legisferarum rationum (relatarum ad religiosam administrationem) per [[Synodus Generalis Ecclesiae Anglicae|Synodum Generalem]] retinet quae postea Parlamento leges faciendae sunt. [[Ecclesia Catholica|Ecclesia Catholica Romana]] in [[Anglia]] et [[Cambria]] secunda maxima Christiana religio, cum circa quinque millionibus sectatorum, praesertim in [[Anglia]]. Etiam sunt crescentes [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxae]], [[Evangelicalismus|Evangelicae]], et [[Pentecostalismus|Pentecostales]] ecclesiae, cum Pentecostalibus ecclesiis in Anglia nunc tertia post Ecclesiam Anglicam et Ecclesiam Catholicam Romanam secundum praesentiam in ecclesia. Inter varias ecclesias Pentecostales [[Ecclesia Pentecostalis Elim]] est corpus praecipuum. Alii Christiani circuli sunt [[Exercitus Salvationis]], [[Ecclesia Reformata Unita]], [[Concilia Dei]], [[Fratres Plimmutenses]], [[Unio Baptistica Britanniae|Unio Baptistica]], [[Methodismus|Ecclesia Methodistica]], et [[ecclesia domestica|ecclesiae domesticae]].
Christiana praecipua [[religio]] in [[Anglia]] est cum [[Ecclesia Anglica]] [[Ecclesia Statuta|statuta]]: Ecclesia [[Par Spiritualis|repraesentationem]] in [[Parlamentum Britannicum|Parlamento Britannico]] retinet et [[Index Regum Britanniae Britanniarumque|Britannicus monarcha]] ecclesiae socius est (requisitum altero [[Foedus Unionis|Foederis Unionis]] "articulo") quoque et suus [[Gubernator Supremus Ecclesiae Angliae|Gubernator Supremus]]. Ecclesia Angliae quoque ius adumbrandarum legisferarum rationum (relatarum ad religiosam administrationem) per [[Synodus Generalis Ecclesiae Anglicae|Synodum Generalem]] retinet quae postea Parlamento leges faciendae sunt. [[Ecclesia Catholica|Ecclesia Catholica Romana]] in [[Anglia]] et [[Cambria]] secunda maxima Christiana religio, cum circa quinque millionibus sectatorum, praesertim in [[Anglia]]. Etiam sunt crescentes [[Ecclesiae Orthodoxae|Orthodoxae]], [[Evangelicalismus|Evangelicae]], et [[Pentecostalismus|Pentecostales]] ecclesiae, cum Pentecostalibus ecclesiis in Anglia nunc tertia post Ecclesiam Anglicam et Ecclesiam Catholicam Romanam secundum praesentiam in ecclesia. Inter varias ecclesias Pentecostales [[Ecclesia Pentecostalis Elim]] est corpus praecipuum. Alii Christiani circuli sunt [[Exercitus Salvationis]], [[Ecclesia Reformata Unita]], [[Concilia Dei]], [[Fratres Plimmutenses]], [[Unio Baptistica Britanniae|Unio Baptistica]], [[Methodismus|Ecclesia Methodistica]], et [[ecclesia domestica|ecclesiae domesticae]].


[[Presbyterianismus|Presbyteriana]] [[Ecclesia Scotiae]] ([[Anglice]]: ''Church of Scotland'' ; [[Lingua Scotica|Gadelice Scotice]]: ''Eaglais na h-Alba'' ; [[Lingua Scotica (Teutonica)|Scotice Teutonice]]: ''The Kirk'') [[Scotia]]e [[religio civitatis]] agnoscitur et [[civitas|civitario]]{{dubsig}} dominio obnoxia est. Britannicus monarcha ordinarium socius est, et ecclesiae "securitatem defendere" iurare super suam accessionem requiritur. [[Ecclesia Catholica|Ecclesia Catholica Romana]] in [[Scotia]] secunda praecipua [[Religio Christiana|Christiana]] ecclesia in [[Scotia]] est, 6% incolarum repraesentans. [[Ecclesia Episcopalis Scotica]] ([[Anglice]]: ''Scottish Episcopal Church'' ; [[Lingua Scotica|Gadelice Scotice]]: ''Eaglais Easbaigeach na h-Alba'' ; [[Lingua Scotica (Teutonica)|Scotice Teutonice]]: ''English Kirk''), quae [[Ecclesia Anglica|Anglicae Communionis]] pars est, originem a finali Presbyterianismi statutione in Scotia anno [[1690]] trahit, cum ab Ecclesia Scotiae separata est et Ecclesiae Angliae "ecclesia filia" non est. Aliae divisiones in Ecclesia Scotiae, praesertim [[saeculum 19|saeculo XIX]], in variarum aliarum Presbyterianarum ecclesiarum creationem in Scotia duxerunt, inter quas [[Ecclesia Libera Scotiae (post 1900)|Ecclesia Libera Scotiae]].
[[Presbyterianismus|Presbyteriana]] [[Ecclesia Scotiae]] ([[Anglice]]: ''Church of Scotland'' ; [[Lingua Scotica|Gadelice Scotice]]: ''Eaglais na h-Alba'' ; [[Lingua Scotica (Teutonica)|Scotice Teutonice]]: ''The Kirk'') [[Scotia]]e [[religio civitatis]] agnoscitur et [[civitas|civili]] dominio non subditur. Britannicus monarcha est socius ordinarius, et super suam accessionem requiritur ut iuret se securitatem ecclesiae defensurum. [[Ecclesia Catholica|Ecclesia Catholica Romana]] in [[Scotia]] secunda praecipua [[Religio Christiana|Christiana]] ecclesia in [[Scotia]] est, 6% incolarum repraesentans. [[Ecclesia Episcopalis Scotica]] ([[Anglice]]: ''Scottish Episcopal Church'' ; [[Lingua Scotica|Gadelice Scotice]]: ''Eaglais Easbaigeach na h-Alba'' ; [[Lingua Scotica (Teutonica)|Scotice Teutonice]]: ''English Kirk''), quae [[Ecclesia Anglica|Anglicae Communionis]] pars est, originem a finali Presbyterianismi statutione in Scotia anno [[1690]] trahit, cum ab Ecclesia Scotiae separata est et Ecclesiae Angliae "ecclesia filia" non est. Aliae divisiones in Ecclesia Scotiae, praesertim [[saeculum 19|saeculo XIX]], in variarum aliarum Presbyterianarum ecclesiarum creationem in Scotia duxerunt, inter quas [[Ecclesia Libera Scotiae (post 1900)|Ecclesia Libera Scotiae]].


[[Decennium 193|Decennio 193]], [[Ecclesia in Cambria]] ([[Anglice]]; ''Church in Wales'', [[Cambrice]]; ''Yr Eglwys yng Nghymru'') ab Ecclesia Angliae independens et [[Destatutionismus|destatuta]] facta est sed in [[Ecclesia Anglica|Anglica Communione]] manet. [[Unio Baptistica Cambriae]] ([[Anglice]]; ''Baptist Union of Wales'', [[Cambrice]]; ''Undeb Bedyddwyr Cymru''), [[Methodismus]] et [[Ecclesia Presbyteriana Cambriae]] ([[Anglice]]; ''Presbyterian Church of Wales'', [[Cambrice]]; ''Eglwys Bresbyteraidd Cymru'') quoque in [[Cambria]] adsunt.
[[Decennium 193|Decennio 193]], [[Ecclesia in Cambria]] ([[Anglice]]; ''Church in Wales'', [[Cambrice]]; ''Yr Eglwys yng Nghymru'') ab Ecclesia Angliae independens et [[Destatutionismus|destatuta]] facta est sed in [[Ecclesia Anglica|Anglica Communione]] manet. [[Unio Baptistica Cambriae]] ([[Anglice]]; ''Baptist Union of Wales'', [[Cambrice]]; ''Undeb Bedyddwyr Cymru''), [[Methodismus]] et [[Ecclesia Presbyteriana Cambriae]] ([[Anglice]]; ''Presbyterian Church of Wales'', [[Cambrice]]; ''Eglwys Bresbyteraidd Cymru'') quoque in [[Cambria]] adsunt.

Emendatio ex 12:46, 11 Augusti 2009

Vide etiam paginam discretivam: Britannia (discretiva)

Formula:Data nationis

Britanniarum Regnum (officialiter et Anglice: United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scilicet 'Regnum Unitum Britanniae Magnae et Hiberniae Septentrionalis') est independens civitas Europaea, anno 1707 creata, quae ex Britanniae nationibus Anglia, Scotia, Cambria, in Britanniae Maioris insula, et Hibernia Septentrionali, in Hiberniae insula, constat. In insulis haud longis ab Europa continentali remotis iacet et Mare Germanico, Freto Britannico, Mare Hibernico et Oceano Atlantico circumdatur; Britannia Maior est maxima insula. Britanniarum Regnum quattuordecim territoria transmarina quoque possidet, Imperii Britannici vestigia, quod in suo maximo splendore quartam omnium mundanorum incolarum partem colligebat et super territoriis quartam terrarum emersarum partem tegentibus patebat, scilicet, maximum imperium in historia.

Prima democratia parlamentaria, politicum systema Britanniarum Regni in monarchia constitutionali, in mundo antiquissimarum una, fundatur. Caput patriae est regina, hodie Elisabeth II, quae regnat ut heres maiorum suorum. Civitas tamen ab ea dirigi vix potest; dicitur mos maiorum regni est regem reginamve in foro publico numquam versari. Pro regina (vel rege) tamen ministri sui rem publicam dirigunt, qui munera sustinent dummodo a Parlamento sufferentur. Parlamento illi, ut mos maiorum fert, est summa legum faciendarum copiarumque inveniendarum potestas. Quod Anglice Parliament dicitur, verbum seminis Gallici, Latine 'sermonem' significans, quod a consiliis regalibus Aevi Medii ortum est. Ei sunt duae camerae: Parium et Communium. Socii camerae Communium a civibus regni libere eliguntur; civi omni suffragium est. Politicum caput Londinium est, prima area urbana Britanniarum Regni et, secundum criteria vigentia, Unionis Europaeae. Londinium quoque primus pecuniarius locus in mundo et praecipuorum internationalium negotiorum centrorum unum est. Revolutionis Industrialis cunae, Britanniarum Regnum in praesenti sexta mundana oeconomica potentia secundum PDG et septima secundum par acquirendi potestatem est.

Britanniarum Regnum potentia nuclearis est cum quarta maxima dispensatione oeconomica defensionis. Unionis Europaeae socium ex anno 1973, Britanniarum Regnum etiam in Consociationis Nationum Concilio Salutis quinque membrorum perpetuorum unum est et Gregem Octo Civitatum sive G8, Consocietatem Auxilii et Evolutionis Oeconomicorum et Consortionem Populorum participat. Cuius pondus in plurimarum antiquarum coloniarum lingua, cultura et legalibus systematibus adhuc manet.

Historia

Ortus nationis

Britannicae insulae anno 1843, tunc Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae.

Angliae et Scotiae regna cohabitaverunt velut suverenae independentesque nationes cum suis propriis monarchis et politicis structuris e saeculo IX. Olim, independens Cambriae principatus in Anglicorum monarchorum manibus cecidit per Statutum Rhuddlanense anno 1284. Per Conductionis Legem anni 1707, Anglia (Cambria inclusa) et Scotia, quae ex Unione Coronarum anni 1603 iam foederatae erant, politicam unionem sub forma "Regni Britanniae Maioris" decreverunt. Conductionis Lex anni 1707 anni 1800 Regnum Britanniae Maioris et Regnum Hiberniae coniunxit, quod ultimum lente sub Anglico dominio inter annos 1541 et 1691 cecidit ut Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae anno 1801 formaretur. Rei Publicae Hibernicae independentia anno 1922 insulae Hibernicae separationem secuta est cum sex novem comitatuum in Ultonica provincia alligatis ad Britanniarum Regnum manentibus, quod anno 1927 ducit igitur ad officiale nomen Anglice United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland, scilicet 'Regnum Foederatum Britanniae Maioris et Hiberniae Septemtrionalis'.

Imperium Britannicum

Regnum Foederatum Britanniae Maioris praecipuo munere per Aevum Illuminationis functum est cum forti praesentia in philosophia et scientiis velut cum magno pondere theatrali et litterariae traditioni. Per totum secutum saeculum Regnum ponderis partem in Occidentalium idearum evolutione de democratia parlamentaria cepit cum nobili contributione in litteris, artibus et scientiis. Imperii Britannici opulentia, sicut aliarum magnarum potentiarum, coloniali usurpatione et servorum commercio et industrializatio ex anno 1750 partim genita est cuius classis navalis praecipuissima saeculi duodevicensimi erat. Nihilominus, ineunte saeculo undevicensimo, Britanniarum Regnum Acta Commercii Servorum (Anglice: Slave Trade Act) anno 1807 probavit, se prima civitas quae commercium servorum modo perpetuo sustulerat faciens.

Imperium Britannicum (rosee delimitatum) anno 1897.
Imperium Britannicum (rosee delimitatum) anno 1897.

Post Revolutionem Industrialem et Neapolionis repulsam per Bella Coalitionum, Britanniarum Regnum prima mundana potentia saeculi undevicensimi factum est. In suo maximo splendore, Imperium Britannicum, Britanniarum Regnum et omnes entitates quae, quamquam separatae, eo imperarentur simul consideratum, super aliam tertiam partem terrarum emersarum patebat et insuper aliam tertiam partem omnium mundanorum incolarum continebat. Imperium Britannicum igitur maximum et cum maximo incolarum numero quod historia sciverit fuit. Id communiter appellatum est "imperium super quo Sol numquam occidit" (Anglice: The empire on which the sun never sets); immo, imperii partem semper fuisse ubi interdiu esset dicitur.

Per totum saeculum undevicensimum, natio praecipuo munere in parlamentariae democratiae evolutione functa est, partim propter multarum factionum systematis emergentiam et suffragii universalis expansionem. Artium scientiarumque evolutio, cum celebribus hominibus velut Isaaco Newtono, Briatnniarum Regni munus motorium in construendo culturali scientificoque saeculi duodevicensimi patrimonio quoque ostendit. Aevo Victoriano exeunte, Brittaniarum Regnum suum industriale monopolium valde amisit pro Imperii Germanici et Civitatum Foederatarum beneficio, quae in industriali productione et commercio circa decennium 190 nationem superaverunt. Omissis his rebus, natio praecipua superpotentia manet et suum imperium suam superficiem maximam anno 1921 attigit.

E Bello Orbis Terrarum I in praesens

Postquam natio e Bello Orbis Terrarum I se recuperaret, primum internationale mediaticum rete magno gradu creatum est; BBC sive Britannica Radiodiffusionis Corporatio. Operariorum motus nationalis se evolvere ex exeunte saeculo undevicensimo perrexit et anno 1924 prima Operariorum gubernatio in potestatem advenit. Britanniarum Regnum contra Imperium Germanicum Tertium pugnavit iuxta cum suis Consortionis alligatis inter quas Canada, Australia, Nova Zelandia, Africa Australis et India. Dux in bellico tempore, Vinstonis Churchill et suus successor Clemens Attlee postbellicum destinatum velut "Magnorum Trium" partem gesserunt. Bellum Orbis Terrarum II Britanniarum Regnum et physice et pecuniarie multo nocuit. Sumptuosa credita bellici temporis, Civitatibus Foederatis et Canada decreta, Statunitensis Propositi Marshalliani auxiliis coniuncta, Brittaniarum Regnum in reconstructionis viam valde iecerunt.

Vinstonis Churchill Augusto anni 1943 Quebeci.

Annus 1945 civitatis socialis et valetudinariarum diaconiarum completissimarum unius ortum vidit dum in plena reconstructione oeconomiae quaesita totius Consortionis gentes Britannirum Regnum multiethnicum struere impellebant. Post Bellum Orbis Terrarum II decolonizatio coepit. India independens anno 1947 facta est dum Tanganica et Cameronia Consociationis Nationum tutelae traditae sunt. Novi postbellici politici limites Britanniarum Regni, ob duas novas superpotentias, confirmati sunt per Crisin Fossae Clysmatenae anni 1956. Ghana independens facta est anno 1957, Nigeria anno 1960 et Zambia anno 1964. Rhodesiae Australis et Africae Australis decolonizatio gravia problemata causavere.

Anno 1952, Elisabetha II "ad tronum ascendit," et proximo anno coronam accepit. Post stagnationis oeconomicae, massivorum operistitiorum et industrialis recessionis periodon per decennium 198 cum oeconomicae activitatis deminutione, Britanniarum Regnum tunc "homo aeger Europae" est. Decennio 199 notanda est Prima Ministra Margarita Thatcher, Domina Ferrea appellata, quae numerosas reformationes oeconomicas in liberalismo oeconomico inspiratas fecit quae praecedentem pergravis Civitatis socialis postbellicum oeconomicum politicumque consensum rumpebant; haec reformationes oeconomicam nationis recreationem permiserunt, quamquam, secundum eius detractores, in maximam socialem fracturam conduxit. Anno 1982, Leopoldus Galtieri, praeses Argentinae, declaravit Insulas Malvinas (Anglice: Falkland Islands), quas Britanniarum Regnum diu regnavit et quae a civitatibus Britannicis incolabatur, Argentinae terras esse, et excercitum ad insulas misit. Margarita Thatcher exercitum Britannicum misit, et excercitum Argentinae de insulis pulsit. Anno 1990, Ioannes Major Primus Minister electus est. Post septem annos, Antonius Blair, de Operariorum Partibus, electus Primus Minister est, qui politicas Margaritae Thatcher tendentias secutus est. Rerum Externarum Britannica civilitas iuncta est cum Civitatibus Foederatis Americae, et Britanniarum Regnum anno 2003 milites misit ad Iraquiam cum militibus Statunitensibus, ut Saddamum Hussein de potestate deicerent.

Britanniarum Regnum Unionis Europaeae socium ex anno 1973 est. Praesentis gubernationis animus relatus ad solidiorem integrationem in Unionem vagus est. Optimatium Partes ad Britannicam nationem eius suverenitatis reditum petunt dum Democratae Liberales maiorem implicationem commendant.

Civilitas

Si plus cognoscere vis, vide etiam Parlamentum Britannicum.

Gubernatio

Regia Vestmonasteriensis, in Londinii corde, Britannicae legisferae potestatis sedes.

Britanniarum Regnum, velut suum nomen indicat, regnum est, sed Britannici monarchae potestas (in praesenti regina Elizabeth II) de facto omnino caerimonialis est. Quae regnat sed non gubernat. Huius parlamentariae monarchiae potestas exsecutiva, in nomine Reginae, a Primo Ministro (in praesenti Gordono Brown) et aliis consilii ministris exercetur. Primus Minister a Regina nominatur, non eligitur. Regina factionis comitia legisfera vincentis ducem eligere debet: gubernatio igitur suum locum in omnibus comitiis legisferis amittere periclitatur. Consilium ministrorum gubernatio Suae Maiestatis est. Velut in omnibus parlamentariis regiminibus, ministri veniunt et responsales sunt ob Parlamentum, scilicet, gubernatio ab hoc ultimo prosterni potest. Britanniarum Regnum in praesenti mundo rararum nationum una est ubi constitutio non codificata est. Quae constituitur constitutionalibus consuetudinibus et diversis elementis e moribus eventis et iure consuetudinis (Anglice: common law), collectione quae crebro designatur sub Britannicae constitutionalis legis denominatione, e Gulielmi I Conquestoris tempore anno 1066 statuta.

Britannica gubernatio generatim a quindecim aut viginti ministris constituitur qui, circum Primum Ministrum, consilium ministrorum formant, quod non confundendum est cum ministerio, quod est congregatio centenae hominum, scilicet, ministrorum, secretariorum civitatis, secretariorum vicariorum civitatis et secretariorum parlamentariorum privatorum. Praetera, phaenomenon magis magisque in Britanniarum Regno auget: solidarietas ministerialis, id est, si Primus Minister ministerialem responsalitatem a Parlamento accusatam compromittit, is non solus e potestate abicitur, sed ministri quoque abiciuntur.

Etiam, gubernatio processum legisferum participat. Etenim, Camera Communium tali modo disponitur ut gubernatio, cum sua maxima parte, oppositionem oppetat. Gubernatio etiam textus proponere potest qui a Camera disceptentur et quibus Camera suffragetur.

Insigne gubernationis Britannicae

Maximae Britannicae partes sunt Operariorum Partes, quarum dux est primus minister (hodie Gordonus Brown), et Optimatium Partes, quarum dux est David Cameron. Alterae partes sunt Liberalium Democraticorum Partes. Regina est civitatis caput, dum suus primus minister est gubernationis caput. Duae Parlamenti camerae et gubernatio ipsa potestatem legislativam tenent. Nuper auxit in Britanniarum Regno nationalismus in Caledonia (Scottish Nationalist Party), Cambria (Plaid Cymru), et Cornubia (Mebyon Kernow). Variae Britanniarum Regni partes habent parlamenta propria. Partes propriae Hultoniae est Congressus Hultoniensis, Caledoniae est Parlamentum Caledonicum, et Cambriae est Congressus Vallensis.

Externae rationes

Britanniarum Regnum Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, Unionis Europaeae, Consortionis Populorum et Gregis Octo Civitatum socium est. Etiam Concilii Salutis Consociationis Nationum membrum perpetuum est, cui dissuasio nuclearis quoque suppetit.

Immensi Imperio Britannico succedens, Britanniarum Regnum pondus verum in mundo exercet, adhuc extensivo linguae usu et exclusiva propinquitate cum Civitatibus Foederatis Americae roboratum.

Legalia systemata

Britanniarum Regnum tria legalia systemata dissimilia habet; Ius Anglicum (Anglice: English Law), quod in Anglia et Cambria impletur, et Ius Hiberniae Septemtrionalis (Anglice: Northern Ireland Law), ambo fundata in iuris consuetudinarii (Anglice: common law) principiis. Ius Scoticum (Anglice et Scotice Teutonice: Scots Law) mixtum systema in iuris civilis principiis fundatum est. Conductionis Lex anni 1707 anni 1707 separararum legum systema Scotiae praestat.

Camera Parium (Anglice: House of Lords) maximum tribunal criminalibus et civilibus casibus Angliae, Cambriae et Hiberniae Septemtrionalis, et solum civilibus casibus Scotiae est. Ob constitutionis recentes mutationes, Camera Parium potestates in novum Tribunal Supremum Britanniarum Regni (Anglice: Supreme Court of the United Kingdom) anno 2009 transferentur.

Subdivisio

Britanniarum Regnum in partes quattuor, crebro nominatas "nationes domesticas" sive "nationes constituentes" (Anglice: home nations) dividitur. Singulae nationes, vicissim, a singulis gubernationibus localibus dividuntur. Regina Locumtenentem Parem sicut per Regnum dissimilium determinatarum zonarum personalem repraesentantem nominat. Tabula secuta breviter quattuor nationes domesticas describit:

Natio Caput Incolae Superficies
Anglia Londinium 51 092 000 130 395 km²
Scotia Edimburgum 5 062 000 78 782 km²
Cambria Castra Didii 2 950 000 20 779 km ²
Hibernia Septemtrionalis Belfastium 1 685 000 13 843 km²

Nota: territoria transmarina sunt territoria sub suverenitate? et formali dominio Britanniarum Regni, sed proprie loquendo non regni partes sunt.

Nec Monapia insula, nec appariturae (Anglice: bailiwicks) Caesareae (Anglice: Jersey ; Caesariace: Jèrri) et Lisiae (Anglice: Guernsey ; Francogallice: Guernesey), Britanniarum Regni partem faciunt; quae Coronae Britannicae provinciae (Anglice: dependencies) sunt.

Geographia

Res principalis: Index locorum in Regno Britanniarum

Bennevis locus altissimus in Britanniarum Regno est.

Maxima Angliae pars terreni prominentiam parvam habet, exceptis Septemtrione et Cornubiae peninsula. Duo praecipua flumina Thamesis (346 km latus) et Sabrina (354 km lata), latissimum flumen in Britanniarum Regno, sunt. Prope Dubrem specus sub Freto Britannico Britanniam Maiorem Franciae coniungit.

Culmina amplius 1 000 metrorum alta in Anglia non sunt; locus altissimus Anglicus Cacumen Scaffellense (Anglice: Scafell Pike), 978 metrorum altum, in Districtus Laci (Anglice: Lake District) in Cumbria est.

Scotiae geographia varia est, cum planitiebus (Anglice: lowlands) Meridie et summis montibus (Anglice: highlands) Septemtrione et Oriente, incluso Benneve (Anglice: Ben Nevis et Scotice: Beinn Nibheis), culminanti loco Britanniarum Regni (qui nihilominus Pagetensi monte, 2 934 metrorum alto, in Georgia Meridionali, loco culminanti territoriorum transmarinorum Britannicorum, superatur.

Longa et profunda freta in terras penetrantia. Scotia circa 800 insularum possidet, quae pleraeque Occidente et Septemtrione nationis sitae sunt, inter quas praecipuae Ebudes (Anglice: Hebrides ; et Scotice: Na h-Eileanan), Orcades et Hethlandicae [1] (Anglice: Shetland ; et Scotice: Sealtainn) sunt. Quamquam Edimburgum (sive Aneda) caput sit cum pulchro historico architecturalique patrimonio, praecipua urbs est Glasgovia.

Cambriae maxima pars super montuoso terreno iacet. Maximum culmen Collis Niveus (Anglice: Snowdon et Cambrice: Yr Wyddfa), 1 085 metrorum altus, est. Castra Didii (Anglice: Cardiff et Cambrice: Caerdydd) Cambricum caput ex anno 1955 sunt, Meridie sita. Plerique incolae Meridie sunt, praesertim in urbibus Swanseae (Anglice: Swansea et Cambrice: Abertawe), Novi Burgi et Castrorum Didii. Maxima Septemtrionalis urbs Vrexhamum (Anglice: Wrexham et Cambrice: Wrecsam) est.

Hibernia Septemtrionalis Britanniarum Regni patrimonii pars est. Lacus Neaghus (Anglice: Lough Neagh et Hibernice: Loch nEathach) maximus lacus in Insulis Britannicis, 388 km² latus, est. Lacus fere 30 km ab Austroccidente Belfastii (Anglice: Belfast et Hibernice: Béal Feirste) situs est. Mons Domangardi (Anglice: Slieve Donard et Hibernice: Sliabh Dónairt sive Sliabh Domangard) maximum cacumen in Hibernia Septemtrionali, 849 metrorum altum, est.

Summatim, Britanniarum Regnum circa mille insularum possidere aestimatur; 800 solum Scotiae. Pleraeque insulae naturales sunt, quamquam aliquae artificiose creatae sunt cum saxorum et lignorum auxilio.

Comparative, Britanniarum Regnum superficiem similem Romaniae, Aequatoriae, Ghanae, aut Ugandae habet.

Clima

Frigidum et valde pluviosum. Pratris et pascuis ubi vaccinum et ovinum pecu pascit multo propitium est. Fluxu Sinus (Anglice: Gulf Stream) afficitur. Amplius dierum dimidium nubilum est. Britannicum clima valde varium et e frigido pluviosoque die in apricum diem rapide aliquas horas transire potest, quamobrem bona idea semper paenulam et impermeabilem paenulam ferre est.

Principales urbes

Praecipuae urbes in Britanniarum Regno sunt:

# Urbs Natio Incolae
1 Londinium Vexillum Angliae Anglia 7 172 091
2 Birminghamia Vexillum Angliae Anglia 1 100 000
3 Glasgovia Vexillum Scotiae Scotia 629 501
4 Liverpolium Vexillum Angliae Anglia 469 017
5 Ledesia Vexillum Angliae Anglia 443 247
6 Seffildium Vexillum Angliae Anglia 439 866
7 Edimburgum Vexillum Scotiae Scotia 430 082
8 Bristolium Vexillum Angliae Anglia 420 556
9 Mancunium Vexillum Angliae Anglia 394 269
10 Leicestria Vexillum Angliae Anglia 330 574
11 Coventria Vexillum Angliae Anglia 303 475
12 Hulla FVexillum Angliae Anglia 301 416
13 Bradfordium Vexillum Angliae Anglia 293 717
14 Castra Didii Vexillum Cambriae Cambria 292 150
15 Belfastium Vexillum Hiberniae Septemtrionalis Hibernia Septemtrionalis 276 459

Oeconomia

Londinium maximum Europaeum centrum pecuniarium et trium praecipuorum mundanorum centrorum pecuniariorum unum iuxta cum Novo Eboraco et Tocione est.

Britanniarum Regnum quinta mundana oeconomia anno 2006 erat cum producto domestico grosso 2 246 milliardorum dollariorum, post Civitates Foederatas, Iaponiam, Germaniam, et Sinam. Factum est sextum post Franciam anno 2008. Secundum classificationem per PDG in par acquirendi potestate, Britanniarum Regnum sexta natio est. Urbs Londiniensis praecipuum oeconomicum commercialeque centrum in plano megalopolium velut Urbis Neo-Eboracensis aut Tocionis est. Per 25 annos, Britannica oeconomia secundum Anglisaxonicam normam designata esse e decennium 199 videtur, quae praesertim in liberalismi principiis, mercatus liberi et debilis indictionis tributariae, fundatur.

Britannici primi qui in Revolutionis Industrialis aevum ingressi sunt fuere, evolvendis praesertim, velut pleraeque nationes in via industrializationis coaetaneae, industriis gravibus, sicut navali constructione, fodinali industria, chalybeia et textili productione. Regnum transmarinum Britannicarum rerum confectarum mercatum creavit qui id internationalem mercatum per saeculum undevicensimum dominari permisit. Nihilominus, ob et aliarum nationum industralizationem et in agricultura operum amissionem, Britanniarum Regnum suum oeconomicum progressum deminuere relate ad alias nationes vidit. Ideo, gravis industria lente se inclinavit per saeculum vicensimum. Verumtamen, campus tertiarius sensibiliter evolutus est et nunc circa 73% Britannici PDG aestimatur.

Campus tertiarius in Britanniarum Regno pecuniariis diaconiis, praesertim in argentario et cautionali ramis, temperatur. Londinium maximum pecuniarium centrum in mundo est, praecipue opera Bursae Londiniensis (Anglice: London Stock Exchange), in Bursa Internationalis Futurorum Pecuniariorum et Optionum Londiniensis (Anglice: London International Financial Futures and options Exchange) et in Lloyd's of London, omnibus sitis in Urbe Londinii (Anglice: The City), propomodum Parisiensis Defensionis (Francogallice: La Défense) simile. Caput maximam peregrinarum argentariarum sedum densationem etiam possidet. Per ultima decennia, pecuniarium centrum super ripas Thamesis in vico Naodochotopiae (Anglice: Docklands) evolutum est qui postea argentariarum HSBC et Barclays graphea acceperunt. Quidam multinationalium societatum numerus, sine base in Britanniarum Regno, est quae Londinium velut Europaeam aut peregrinam socialem sedem elegerunt; verbi gratia, primus pecuniarius grex in mundo, Citigroup. Notandum est Edimburgum media ponderis pecuniaria quoque possidere.

Periegesis praecipuam Britannicae oeconomiae partem repraesentat: cum amplius 27 millionibus periegetarum pro anno, Britanniarum Regnum sextum mundanum periegeticum destinatum est.

Caeliscalpia Urbis (Anglice: City) (parte antica a sinistra) et Crepidinis Canarii (Anglice: Canary Wharf) (postscaenio a dextera), oeconomicae Britannici capitis potentiae symbola.

Campus secundarius valde e Bello Orbis Terrarum II deminuit. Qui, verumtamen, momentosam Britannicae oeconomiae partem constituit. Britannica motrorum industria praecipuam partem repraesentat, quamquam nihilominus deminuta, collapso MG Rover. Civilium militariumque aeroplanorum productio maxima Britannica aerospatiali societate BAE Systems et Europaea EADS (Airbus dirigente) dirigitur. Rolls-Royce significativissimam mundani aerospatialium motrorum mercatus partem tenet. Chemica pharmaceuticaque industria quoque ponderis est cum secundis et sextis praecipuis nominibus pharmaceuticae industriae in mundo: id est, GlaxoSmithKline et AstraZeneca, ambae societates cum base in Britanniarum Regno. Creativa industria (ars, cinematographia, cultus modus, designatio, etc) 7% PDG repraesentat, 5% inter annos 1997 et 2004 augens.

Agriculturalis campus solum 0,9% PDG repraesentat. Climatis causa, agricultura dimidium necessitatum alimentariarum solum explet et scandalis (vaccarum vercordum, febris aphthosae) spargitur.

Britanniarum Regnum praecipuas energeticas opes possidet: carbonem, gasium, petroleum . . . quaquam duo ultima deminuunt. Primariae energiae productio 10% Britannici PDG responsalis est, partis maioris ponderis quam in plerisque industrializatis nationibus.

Britanniarum Regni moneta libra Britannica (Anglice: pound sterling) est, symbolo "£" repraesentata. Argentaria Angliae (Anglice: Bank of England) argentaria centralis imprimis nummorum et syngrapharum fabricationem gerens est. In Scotia et in Hibernia Septemtrionali argentariae sibi ius distribuendarum suarum propriarum syngrapharum reservant sub ea condicione, ut ceterum sufficientem Argentariae Angliae syngrapharum numerum in reservatione sustineant quae distributionem tegant. Britanniarum Regnum euronem non adoptare mavult ex huius monetae iactu anno 1999, quamquam gubernatio de monetae adoptione referendum facere decreverit si "quinque oeconomica examina" firma fierent. Britannica opinio semper contraria est, etsi nuper augentem curiositatem de adoptione ostendit.

Demographia

Evolutio demographiae inter annos 1961 et 2003 (OAA numerus, 2005). Numerus in milia incolarum.

Incolae

Censu Aprilis anni 2001, Britanniarum Regni incolae 58 789 194 erant, scilicet tertia Unionis Europaeae natio post Germaniam et Franciam. Post biennium, incolae 60,2 milliones superabunt, praesertim propter immigrationem sed quoque propter natalitatis et exspectationis vitalis incrementum. Circa quarta Britannorum pars prosperam Angliae Meridiem incolunt et plerique urbicolae sunt cum numero aestimato 7 517 700 incolarum solum capiti Londiniensi.

Alphabetizationis index 99% attingit et schola e 5 annis usque ad 16 annos aetatis (15 exeunte Iulio aut Augusto natis) obligatoria est.

Immigratio et ethnicitas

Circulus ethnicus Incolae Percentatio*
Britanni 50 366 496 85.67%
Caucasii (alii) 3 096 169 5.27%
Indi 1 053 411 1.8%
Pacistanienses 747 285 1.3%
Hiberni 691 232 1.2%
Mixticii 677 117 1.2%
Caribi 565 876 1.0%
Nigritae (Afri) 485 277 0.8%
Bengalienses 283 063 0.5%
Asiani (exceptis Sinis) 247 644 0.4%
Sini 247 403 0.4%
Alii 230 615 0.4%
Nigritae (alii) 97 585 0.2%

Nostrorum dierum immigratio praesertim ex Europa et e nationis quae quondam Imperium Britannicum formabant venit. E Bello Orbis Terrarum II, Britanniarum Regnum substantialem immigrationem absorbuit cuius tres praecipuae fluxus origines Europa, Africa et Meridionalis Asia sunt. Anno 2001, circa 13,1% Britannicorum incolarum cum ethnico allophylo (inclusis Caucasiis non Britannicis) se indentificabat. In aliquot urbibus, ethnicorum circulorum percentatio substativa est; 40,1% Londinii, 34,4% Birminghamiae et 39,5% Leicestrae.

Quoque in Britanniarum Regno emigrationis fluxus est cum circiter 5,5 millionibus Britannorum foras viventium. Aliud semimillio per quamdam anni periodon foras vivit aut operat, praesertim in Australia et in Hispania.

Linguae

Nationes ubi lingua Anglica linguae officialis statum de facto aut de jure habet.

Quamvis Britanniarum Regnum linguam de iure non habeat, lingua qua magis utitur est lingua Anglica, Germanica lingua ex Anglica Antiqua prognata, quae magnum verborum numerum e Norvegica Antiqua, Normannica et Latina possidet. Lingua Anglica per mundum (praesertim Imperio Britannico) diffusa et negotiorum lingua mundana facta est. Totus mundus ea velut secunda lingua magis quam alia utitur.

Aliae autochthonicae linguae Britanniarum Regni Lingua Scotica Teutonica (quae Anglicae proxima est) et quattuor linguae Celticae sunt. Quae ultimae in circulos duos dividuntur; duas linguas P-Celticas (Cambricam et Cornubicam) et duas linguas Q-Celticas (Hibernicam et Gadelicam Scoticam. Cumbricarum Celticarum dialectorum pondera in Angliae Septemtrione per saecula perstiterunt, celebrius in numerorum collectione sive yantantethera (Anglice: Yan Tan Tethera) quibus ad oves computandas utitur. Anni 2001 censu, amplius quinta Cambriorum pars (21%) Cambrice loqui scire dixit, anni 1991 census (18%) incrementum. Adhuc circa 200 000 Cambrice loquentium Angliam incolere aestimatur. Parvi circuli Cambrice et Gadelice Scotice in aliis mundi partibus quoque loquuntur, Gadelice Scotice loquentes in Nova Scotia Canadensi et Cambrice loquentes in Patagonia Argentina.

Immigrantium linguae circa 10% Britanniarum Regnum incolentium constituunt; 2,3% incolarum Francogallice loquitur, 1% Polonice (propter recentem massivam migrationem in Britanniarum Regnum), 0,9% Theodisce et 0,8% Hispanice. Pleraeque aliae linguae quibus in Britanniarum Regnum utitur ex Europa, Asia et Africa originariae sunt. Plerique in Britanniarum Regnum immigrantes Anglophonicis nationibus (talibus velut Nigeria, Iamaica, Hongcongo, et Philippinis) orti sunt, quamobrem magna varietas inter allophylicas communitates in Regno non est.

Per totum Britanniarum Regnum, pueros secundae linguae studere usque ad 14 annos in Anglia et 16 in Scotia obligatorium est. Francogallica et Theodisca secundae linguae sunt quibus Anglia et Scotia utuntur, dum Cambrica secunda praecipua Cambriae est. Secundum investigationem anno 2003, 89% Britannorum basicum Francogallicae dominium habet et 23% Theodiscae. Aliae linguae quae populares fiunt sunt Hispanica 7% et Russica 0'5%.

Nomina Regni ut linguae vernaculae ferunt

  • United Kingdom of Great Britain and Northern Ireland (Anglice)
  • Teyrnas Unedig Prydain Fawr a Gogledd Iwerddon (Cambrice)
  • An Rìoghachd Aonaichte na Breatainn Mhòr agus Eirinn a Tuath (Gadelice Scotice)
  • An Rywvaneth Unys a Vreten Veur hag Iwerdhon Gledh (Cornubice)
  • Ríocht Aontaithe na Breataine Móire agus Thuaisceart Éireann (Hibernice)
  • Unitit Kinrick o Great Breetain an Northren Ireland (Scotice Teutonice)

Religio

Foedus Unionis (Anglice; Treaty of Union) quod in Britanniarum Regnum formationem induxit Protestantem successionem et vinculum inter Ecclesiam et Civitatem adhuc manens firmavit. Religio Christiana praecipua est, quam Islamismus, Hinduismus, Sichismus et postea Iudaismus, secundum sectatorum numerum, sequuntur. Anni 2007 scheda interrogatoria Tearfundiana 53% se Christianos indentificantium revelavit, quod anni 2004 Scheda Interrogatoria Animorum Socialium Britannicorum (Anglice: 2004 British Social Attitudes Survey et anni 2001 Census simile est in quo ultimo 71,6% Christianam religionem suam esse dixit, (quamvis ultimus "suaviore quaestione" uteretur). Nihilominus, scheda Tearfundiana solum unum e decem Britannis reapse ecclesiae interesse hebdomadaliter ostendit.

Quoque magnus et crescens Atheistarum et Agnosticorum circulus est. Anni 2001 censu, 9,1 milliones (15% Britanniarum Regnum incolentium) haud religionem asseruit cum 4,3 millionibus (7% incolarum) magis nullam religiosam praepositionem affirmantibus. Disparitas est inter numeros eis qui se cum particulari religione indentificant et eis qui Deum credere declarant: Eurobarometrica demoscopia anno 2005 gesta 38% respondentium Deum credere, 40% quoddam spiritus sive vitalis vis genus credere et 20% nullum spiritus, Dei sive vitalis vis genus credere monstravit.

Religio Christiana

Abbatia Vestmonasterii ubi Britannici monarchae coronantur.

Christiana praecipua religio in Anglia est cum Ecclesia Anglica statuta: Ecclesia repraesentationem in Parlamento Britannico retinet et Britannicus monarcha ecclesiae socius est (requisitum altero Foederis Unionis "articulo") quoque et suus Gubernator Supremus. Ecclesia Angliae quoque ius adumbrandarum legisferarum rationum (relatarum ad religiosam administrationem) per Synodum Generalem retinet quae postea Parlamento leges faciendae sunt. Ecclesia Catholica Romana in Anglia et Cambria secunda maxima Christiana religio, cum circa quinque millionibus sectatorum, praesertim in Anglia. Etiam sunt crescentes Orthodoxae, Evangelicae, et Pentecostales ecclesiae, cum Pentecostalibus ecclesiis in Anglia nunc tertia post Ecclesiam Anglicam et Ecclesiam Catholicam Romanam secundum praesentiam in ecclesia. Inter varias ecclesias Pentecostales Ecclesia Pentecostalis Elim est corpus praecipuum. Alii Christiani circuli sunt Exercitus Salvationis, Ecclesia Reformata Unita, Concilia Dei, Fratres Plimmutenses, Unio Baptistica, Ecclesia Methodistica, et ecclesiae domesticae.

Presbyteriana Ecclesia Scotiae (Anglice: Church of Scotland ; Gadelice Scotice: Eaglais na h-Alba ; Scotice Teutonice: The Kirk) Scotiae religio civitatis agnoscitur et civili dominio non subditur. Britannicus monarcha est socius ordinarius, et super suam accessionem requiritur ut iuret se securitatem ecclesiae defensurum. Ecclesia Catholica Romana in Scotia secunda praecipua Christiana ecclesia in Scotia est, 6% incolarum repraesentans. Ecclesia Episcopalis Scotica (Anglice: Scottish Episcopal Church ; Gadelice Scotice: Eaglais Easbaigeach na h-Alba ; Scotice Teutonice: English Kirk), quae Anglicae Communionis pars est, originem a finali Presbyterianismi statutione in Scotia anno 1690 trahit, cum ab Ecclesia Scotiae separata est et Ecclesiae Angliae "ecclesia filia" non est. Aliae divisiones in Ecclesia Scotiae, praesertim saeculo XIX, in variarum aliarum Presbyterianarum ecclesiarum creationem in Scotia duxerunt, inter quas Ecclesia Libera Scotiae.

Decennio 193, Ecclesia in Cambria (Anglice; Church in Wales, Cambrice; Yr Eglwys yng Nghymru) ab Ecclesia Angliae independens et destatuta facta est sed in Anglica Communione manet. Unio Baptistica Cambriae (Anglice; Baptist Union of Wales, Cambrice; Undeb Bedyddwyr Cymru), Methodismus et Ecclesia Presbyteriana Cambriae (Anglice; Presbyterian Church of Wales, Cambrice; Eglwys Bresbyteraidd Cymru) quoque in Cambria adsunt.

Praecipui religiosi circulis in Hibernia Septemtrionali super Panhibernicam basin disponuntur. Quamquam Protestantes et Anglicani generatim maximum sectatorum numerum habent, Ecclesia Catholica Romana Hiberniae sola praecipua ecclesia est: Ecclesia Presbyteriana in Hibernia (Anglice; Presbyterian Church in Ireland, Hibernice; Eaglais Phreispitéireach in Éirinn) Ecclesiae Scotiae arcte conexa in eo quod attinet ad theologiam et historiam, secunda praecipua ecclessia est quam Ecclesia Hiberniae (Anglice; Church of Ireland, Hibernice; Eaglais na hÉireann et Anglicana), saeculo XIX destatuta, sequitur.

Aliae religiones

Meschita Londinii Orientalis, in nationis praecipuorum cultualium Islamicorum locorum unus.

Anni 2001 censu, 1 536 015 Musulmanorum in Anglia et Cambria erant, 3% incolarum constituentium. Musulmani in Scotia numerum 42 557 attingunt, 0,84% incolarum repraesentantes. Praeterea 1 943 Musulmanorum in Hibernia Septemtrionali sunt. Musulmanorum maximi circuli Pacistaniensis, Bengaliensis et Indicae originis sunt. Secundum approximativam Schedae Vis Laboralis (Anglice; Labour Force Survey) percontationem, totus Musulmanorum in Britannia Maiori anno 2008 2 422 000 erat.

Circa 1 millio incolarum Indicae originis religiones colit; 560 000 Hisduistarum, 340 000 Sichistarum cum 150 000 Buddhistarum. Societas non gubernativa 800 000 Hinduistarum in Britanniarum Regnum esse aestimat. Leicestria mundi paucorum [[Iainismus|Ianisticorum9] templorum unum extra Indiam hospitio accipit.

Circiter 270 000 Iudaeorum in Britanniarum Regno sunt, secundum anni 2001 censum.

Cultura

Educatio

Britanniarum Regnum semipublicum educationis systema latissimum et evolutum quoque possidet.

Natio maximi ponderis et praeclarrimorum disciplinae superioris institutorum aliquae in mundo habet, praesertim Universitatem Oxoniensem et Universitatem Cantabrigiensem (Oxbriga, Anglice; Oxbridge), sed etiam Universitarium Collegium Londiniense (Anglice; University College London, UCL) et Universitatem Londiniensem. Anno 2007 112 universitates et collegiorum universitariorum (Anglice; university college).

Scientia

Anno 2006, Britanniarum Regnum locus fuit ubi investigatio scientifica productivissima post Civitates Foederatas. Natio magnum scientistarum et ingeniariorum numerum format. Britannicis attribuntur scientificae inventiones velut hydrogenium, oxygenium, gravitatem, electrona, acidi deoxyribonucleici structura, televisio, birota moderna, computratum etc... Britanniarum Regnum quoque prima natio fuit quae publicam radiophoniam continuam, publicae transvectionis systema per ferrivias et civile et militare radioelectricae detectionis rete omnino operationale introduxit.

Litterae

Carolus Dickens, auctor celebris mythistoriae Oliver Twist.

Britanniarum Regnum magnificos et praeclaros auctores, poetas et litterarias figuras mundo dedit. Anglicus theatralis auctor Gulielmus Shakesperius optimus [[lingua Anglica|linguae Anglicae] scriptor consideratur.

Cinematographia

Britannica cinematographia per temporis multum cinematographiae evolutionem affecit, exempli gratia, cum Technyphiis Gillapolitanis (Anglice; Earling Studios) quae inter technyphia antiquissima esse asseverantur. Quamquam historia successuum locuples, industria assiduis disceptationibus de identitate et Statunitensis et Europaei cinematographiae pondere distinguitur. Inter celeberrimas productiones notandae sunt.

Musica

Natio plurimas internationaliter celebres orchestras habet, inter quas Orchestra Symphonica BBC (Anglice; BBC Symphony Orchestra), Orchestra Philharmonica Londiniensis (Anglice; London Philharmonic Orchestra), Orchestra Philharmonica Regalis (Anglice; Royal Philharmonic Orchestra) et praesertim Orchestra Symphonica Londiniensis (Anglice; London Symphony Orchestra), ab Valerio Gergiev conducta.

Natio magnopere musicae rockicae, rockicae durae et punkicae rockicae evolutioni contribuit et legendariorum gregum ortum dedit. Inter quos:

Britanniarum Regnum quoque generum expansioni contribuit inter quae gothica, technica, hausica, metallum, electronica, popularis, rhythmus et caeruleae et alia genera tam variabilia quam innominabilia:

Instrumenta communicationis socialis

Praecipuus communicationis grex, BBC, publica radiophonicorum televisificorumque programmatum productionis diffusionisque societas est. Praesertim ob suas renuntiationes, maximae qualitatis famam acquisivit, velut numerosa internationalia praemia attestantur.

Principales televisifici tramites BBC One, BBC Two, ITV1, Channel 4 et Five sunt.

Radiophoniam BBC Radio cuius duo principales stationes BBC Radio 2 (statio generalistica, quae radiophonica statio auscultatissima in Britanniarum Regno est cum 13,7 millionibus auditorum hebdomadariorum) et BBC Radio 1 (statio musica) sunt.

In scripto quotidiano generalistico prelo diaria dividi possunt in categorias duas; in "qualitatis" diaria et in "populariora" diaria tabloidum sive rumorum diariorum modo. In prima categoria The Daily Telegraph, The Guardian, The Independent, The Times inveniuntur. In sensationalistici preli capite The Sun Anglicae linguae diarium diffusissimum in mundo (1/4 Britannici mercatus) est. Pleraque diaria hebdomadae exitus editionem numerosas sectiones et supplementa suppeditantem habent.

Ludus athleticus

Pediludium, harpastum, criccetius et pillamalleus omnia aliquod communis habent, ut omnes a Britanniarum Regno orta sint.

Popularrimus ludus athleticus pediludium est. Regnum nunquam ludit quae singula natio singulam turmam habet. Notandae sunt numerosae societates pedilusoriae inter quas Arsenal Football Club, Chelsea Football Club, Newcastle United Football Club, Liverpool Football Club et Manchester United Football Club Angliae; Celtic Football Club et Rangers Football Club Scotiae.

Feriae et diei festi

Fêtes et jours fériés
Dies Nomem Latinum Nomen locale Notae
1 Ianuarii Annus Novus New Year's Day Primus novi anni dies est festivus passim
2 Ianuarii Secundus anni dies January 2nd Holiday Secundus anni dies solum in Scotia festivus est
17 Martii Sancti Patricii dies St Patrick's Day Dies festivus solum in Hibernia Septemtrionali
Pascha est prima Dominica quae primam lunam plenam veris sequitur.
Dies Veneris ante Dominicam Paschae.
Dies Passionis Domini Good Friday Crucifixio Iesu
Dies Lunae Dominicam Paschae sequens. Dies Lunae Paschae Easter Monday Resurrectio Iesu (non in Scotia)
Kalendae Maiae Dies Laboris May Day Traditionaliter Kalendis Maiis
Ultimus dies Lunae Maii aut primus dies Lunae Iunii Dies festus veris Spring Bank Holiday Traditionaliter Pentecostes
12 Iulii Proelium Boandense Battle of the Boyne / Orangemen's Holiday Dies festus (in Hibernia Septemtrionali solum)
Primus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (in Scotia solum)
Ultimus dies Lunae Augusti Dies festus aestatis Summer Bank Holiday Dies traditionalis (non in Scotia)
25 Decembris Christi Natalis Christmas Day Christi Natalis
26 Decembris Dies Capsarum Boxing Day Dies aperiendorum donorum nocte Christi Natalis e 25 ad 26 acceptorum.

Reges reginaeque et consortes (ordine accessionis)

Si plus cognoscere vis, vide etiam Index Regum Britanniae Britanniarumque.

Alii homines praeclarissimi

Miscellanea

  • Monarchia antiquissima in mundo: ex anno 1066.
  • Prima natio notarum postalicorum emissoria anno 1840 cum Penningo Nigro (Anglice; Penny Black).
  • Anglosphaerae et Consortionis Populorum partem format.
  • Diei dispositio est DD/MM/AA (v.g. 24/03/87) sive 24 March 1987. Quoque 24th March 1987 (24 Martii anni 1987) scribitur cum litterarie dies scribitur.
  • Hora generatim 12 horarum dispositione scribitur, scilicet cum am ("Ante Meridiem" significante) et pm' ("Post Meridiem" significante. 24 horarum dispositione nihilominus aliquot officialia documenta horariis et militaribus. Notandus est aliquando unius puncti usus pro duobus parvis punctis > 8:00pm sive 8.00pm).
  • Denarii puncto separantur (Latine puncto aut commate) et milia commate (spatio

Latine). Exempli gratia; 60,3 sive 60.3 Latine, 60.3 Anglice. 25 000 Latine, 25,000 Anglice.

  • Electrica tensio et frequentia: 230V (+10%/-6%), 50 Hz. Aliis nationibus velut Francia, capsae contactus adaptatri usus obligatorius est.
  • Codex postalis: UK.
  • Autocineta laevorsum gubernantur.

Symbola

Nexi Externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Britanniarum Regnum spectant.

Formula:Wikinews

  1. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971)