Quantum redactiones paginae "Fasti (Ovidius)" differant

Jump to navigation Jump to search
In qua scientia signorum caelestium rudis erat Ovidius, ut qui plurimi erroris a doctis convictus est.
 
Nec tamen sacra et ferias tantum describit -quae pars operis nobis certe maximi pretii est- sed etiam causas cur sic celebrentur reddere vult. In quo forte poetam Graecum [[Callimachus|Callimachum]] sequitur, qui Αίτια (latine : Causas) hodie deperdita composuerat. At nihil [[Callimachus]] de Romana religione. Causae ab Ovidio traditae saepe sunt fabulae a posteris commentae, qui non iam significationem priscorum rituum intellegebant ( ut ipse Ovidius !). Quibus periti homines hodie fidem recusant. Item, dum rationem reddit stellarum nominum, multas fabulas e mythologia graeca sumptas refert. Tales narrationes saepe plenas salis vel etiam nonnumquam salaces erudito carmini immiscendo, effugit poeta taedium enumerationis austerae. Item saepe deos ipsos inducit ut personas cum poetasecum sermonem habentes : sic vividum leporem operi addidit. Hodieque ''Fastos'' Ovidii legere iuvat
 
== Fontes ==

Tabula navigationis