Quantum redactiones paginae "Pamphilus Alexandrinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 8: Linea 8:
:* Artem grammaticam
:* Artem grammaticam
:* Artem criticam
:* Artem criticam
:et alia plurima grammatica" (versio Latina P. Needhami, 1704)
:et alia plurima grammatica."<ref>''[[Suda]]'' s.v. Pamphilos (versio Latina P. Needhami, 1704)</ref>
In ''[[Geoponica|Geoponicis]]'' citatur et liber ''Physicorum'' ({{Polytonic|Φυσικῶν}}) sic:
In ''[[Geoponica|Geoponicis]]'' citatur et liber ''Physicorum'' ({{Polytonic|Φυσικῶν}}) sic:
:"Pamphilus autem in libro {{Polytonic|Φυσικῶν}} ait quod equi luporum vestigiis insistentes obtorpent crura" (versio Latina P. Needhami, 1704)<ref>''[[Geoponica|Geoponicis]]'' 15.1</ref>
:"Pamphilus autem in libro {{Polytonic|Φυσικῶν}} ait quod equi luporum vestigiis insistentes obtorpent crura."<ref>''[[Geoponica]]'' 15.1 (versio Latina P. Needhami, 1704)</ref>


Opus ''Pratum'' ({{Polytonic|Λειμών}}) fortasse idem fuit ac ''De nominibus et verbis'' ({{Polytonic|Περὶ ὀνομάτων καὶ γλωσσῶν}}) ab [[Athenaeus Naucratita|Athenaeo]] nominatim laudatum<ref>Athenaeus, ''[[Deipnosophistae]]'' 360b, 387d, 650e, 677b</ref> alibique sine nomine citatum.<ref>Athenaeus, ''Deipnosophistae'' 52f, 53b, 62d, 69d, 77a, 82d-e, 85c, 89d, 121b, 171b, 315a, 326e, 470d, 471c, 472e, 475c, 475d, 478c, 479a, 487b, 487c, 494f, 495a, 496a, 502b, 572e, 642e, 645c, 653b, 678a, 783a</ref> Opus autem de locis Nicandreis semel ab Athenaeo citatur sine nomine Pamphili.<ref>Athenaeus, ''Deipnosophistae'' 681b</ref>
Opus ''Pratum'' ({{Polytonic|Λειμών}}) fortasse idem fuit ac ''De nominibus et verbis'' ({{Polytonic|Περὶ ὀνομάτων καὶ γλωσσῶν}}) ab [[Athenaeus Naucratita|Athenaeo]] nominatim laudatum<ref>Athenaeus, ''[[Deipnosophistae]]'' 360b, 387d, 650e, 677b</ref> alibique sine nomine citatum.<ref>Athenaeus, ''Deipnosophistae'' 52f, 53b, 62d, 69d, 77a, 82d-e, 85c, 89d, 121b, 171b, 315a, 326e, 470d, 471c, 472e, 475c, 475d, 478c, 479a, 487b, 487c, 494f, 495a, 496a, 502b, 572e, 642e, 645c, 653b, 678a, 783a</ref> Opus autem de locis Nicandreis semel ab Athenaeo citatur sine nomine Pamphili.<ref>Athenaeus, ''Deipnosophistae'' 681b</ref>


Librum ''De plantis'' sic [[Claudius Galenus|Galenus]] describit:
Exstant in ''[[Geoponica|Geoponicis]]'' [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantino Porphyrogenito]] dicatis nonnulla excerpta e libro Pamphili ''De plantis'' dempta:
:"Nam et Pamphilus eum in modum tractatum ''de herbis'' composuit; verum is ad fabulas aniles versus est simulque praestigias quasdam [[Aegyptus|Aegyptias]] deliras, iunctis nonnullis incantationibus quas, cum herbas colligunt, admurmurant. Et sane utitur iis ad amuleta et incantationes non solum superstitiosas et a medicina alienas sed etiam falsas universas ... Verum Pamphilo, sicut et plerisque aliis, otium fortasse supererat inutiles fabulas libris intexere."<ref>Galenus (versio Latina G. Goudani, 1538)</ref>
Exstant in ''[[Geoponica|Geoponicis]]'' [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantino Porphyrogenito]] dicatis nonnulla excerpta e libro ''De plantis'' dempta:
*''Geoponica'' 2.20: quo deprehendatur an sata symmetriam habeant.
*''Geoponica'' 2.20: quo deprehendatur an sata symmetriam habeant.
*''Geoponica'' 5.23: de [[putatio]]ne.
*''Geoponica'' 5.23: de [[putatio]]ne.

Emendatio ex 19:21, 29 Iulii 2009

Pamphilus Alexandrinus fuit grammaticus saeculi 1 exeunte, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Suda Pamphilum sic describit:

"Pamphilus, Alexandrinus, grammaticus Aristarcheus, scripsit:
  • Herbarum imagines ordine alphabetico
  • De re rustica libri 3
  • In Nicandri loca non explicata; et ea quae vocantur Ophiaca
  • De pictura et pictoribus illustribus
  • Pratum (est autem collectio variarum glossarum aut dictionum libri 95; est autem ab Ε littera usque ad Ω, nam ab A usque ad Δ Zopyrion composuit)
  • Artem grammaticam
  • Artem criticam
et alia plurima grammatica."[1]

In Geoponicis citatur et liber Physicorum (Φυσικῶν) sic:

"Pamphilus autem in libro Φυσικῶν ait quod equi luporum vestigiis insistentes obtorpent crura."[2]

Opus Pratum (Λειμών) fortasse idem fuit ac De nominibus et verbis (Περὶ ὀνομάτων καὶ γλωσσῶν) ab Athenaeo nominatim laudatum[3] alibique sine nomine citatum.[4] Opus autem de locis Nicandreis semel ab Athenaeo citatur sine nomine Pamphili.[5]

Librum De plantis sic Galenus describit:

"Nam et Pamphilus eum in modum tractatum de herbis composuit; verum is ad fabulas aniles versus est simulque praestigias quasdam Aegyptias deliras, iunctis nonnullis incantationibus quas, cum herbas colligunt, admurmurant. Et sane utitur iis ad amuleta et incantationes non solum superstitiosas et a medicina alienas sed etiam falsas universas ... Verum Pamphilo, sicut et plerisque aliis, otium fortasse supererat inutiles fabulas libris intexere."[6]

Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta e libro De plantis dempta:

  • Geoponica 2.20: quo deprehendatur an sata symmetriam habeant.
  • Geoponica 5.23: de putatione.
  • Geoponica 7.20: vini odorati et dulcis conficiendi ratio.
  • Geoponica 10.39: de plantatione damascenorum.
  • Geoponica 10.86: quomodo ex locis longe distantibus apportata semina plantae fiant.
  • Geoponica 13.15: ad pulices domesticos.
  • Geoponica 14.14: ne gallinae abortiant.

Notae

  1. Suda s.v. Pamphilos (versio Latina P. Needhami, 1704)
  2. Geoponica 15.1 (versio Latina P. Needhami, 1704)
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 360b, 387d, 650e, 677b
  4. Athenaeus, Deipnosophistae 52f, 53b, 62d, 69d, 77a, 82d-e, 85c, 89d, 121b, 171b, 315a, 326e, 470d, 471c, 472e, 475c, 475d, 478c, 479a, 487b, 487c, 494f, 495a, 496a, 502b, 572e, 642e, 645c, 653b, 678a, 783a
  5. Athenaeus, Deipnosophistae 681b
  6. Galenus (versio Latina G. Goudani, 1538)

Bibliographia

  • Oskar Dreyer, "Pamphilos. 3" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xiv-xv


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.