Quantum redactiones paginae "Pamphilus Alexandrinus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 36: Linea 36:
[[Categoria:Scriptores operum deperditorum]]
[[Categoria:Scriptores operum deperditorum]]
[[Categoria:Auctores Graeci antiqui]]
[[Categoria:Auctores Graeci antiqui]]

[[el:Πάμφιλος ο Αλεξανδρέας]]
[[en:Pamphilus of Alexandria]]

Emendatio ex 19:11, 29 Iulii 2009

Pamphilus Alexandrinus fuit grammaticus saeculi 1 exeunte, Graece scribens, cuius opus nunc est deperditum. Suda Pamphilum sic describit:

"Pamphilus, Alexandrinus, grammaticus Aristarcheus, scripsit:
  • Herbarum imagines ordine alphabetico
  • De re rustica libri 3
  • In Nicandri loca non explicata; et ea quae vocantur Ophiaca
  • De pictura et pictoribus illustribus
  • Pratum (est autem collectio variarum glossarum aut dictionum libri 95; est autem ab Ε littera usque ad Ω, nam ab A usque ad Δ Zopyrion composuit)
  • Artem grammaticam
  • Artem criticam
et alia plurima grammatica" (versio Latina P. Needhami, 1704)

In Geoponicis citatur et liber Physicorum (Φυσικῶν) sic:

"Pamphilus autem in libro Φυσικῶν ait quod equi luporum vestigiis insistentes obtorpent crura" (versio Latina P. Needhami, 1704)[1]

Opus Pratum (Λειμών) fortasse idem fuit ac De nominibus et verbis (Περὶ ὀνομάτων καὶ γλωσσῶν) ab Athenaeo nominatim laudatum[2] alibique sine nomine citatum.[3] Opus autem de locis Nicandreis semel ab Athenaeo citatur sine nomine Pamphili.[4]

Exstant in Geoponicis Constantino Porphyrogenito dicatis nonnulla excerpta e libro Pamphili De plantis dempta:

  • Geoponica 2.20: quo deprehendatur an sata symmetriam habeant.
  • Geoponica 5.23: de putatione.
  • Geoponica 7.20: vini odorati et dulcis conficiendi ratio.
  • Geoponica 10.39: de plantatione damascenorum.
  • Geoponica 10.86: quomodo ex locis longe distantibus apportata semina plantae fiant.
  • Geoponica 13.15: ad pulices domesticos.
  • Geoponica 14.14: ne gallinae abortiant.

Notae

  1. Geoponicis 15.1
  2. Athenaeus, Deipnosophistae 360b, 387d, 650e, 677b
  3. Athenaeus, Deipnosophistae 52f, 53b, 62d, 69d, 77a, 82d-e, 85c, 89d, 121b, 171b, 315a, 326e, 470d, 471c, 472e, 475c, 475d, 478c, 479a, 487b, 487c, 494f, 495a, 496a, 502b, 572e, 642e, 645c, 653b, 678a, 783a
  4. Athenaeus, Deipnosophistae 681b

Bibliographia

  • Oskar Dreyer, "Pamphilos. 3" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Anne McCabe, A Byzantine Encyclopaedia of Horse Medicine: the sources, compilation, and transmission of the "Hippiatrica". Oxonii: Oxford University Press, 2007. ISBN 978-0-19-927755-1
  • Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. xiv-xv


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.