Quantum redactiones paginae "Mare" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m bot addit: mzn:Dərya
m bot addit: mr
Linea 97: Linea 97:
[[ml:കടല്‍]]
[[ml:കടല്‍]]
[[mn:Тэнгис]]
[[mn:Тэнгис]]
[[mr:समुद्र]]
[[ms:Laut]]
[[ms:Laut]]
[[mzn:Dərya]]
[[mzn:Dərya]]

Emendatio ex 17:00, 23 Iulii 2009

Mare Chilense

Mare (-is, n.) est generale aquarum corpus. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsa sit sive insulsa, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1.10): "Et congregationes aquarum vocavit maria." Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum (non){?} esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.

Aquae marium subiectae sunt gravitationi lunae solisque; quam ob rem aliis temporibus aquae terrarum litoribus accedunt, aliis temporibus recedunt.

Maria sunt, exempli causa

Maria multos biotopos continent. Piscatores in maribus navigant et pisces ex maribus pars gravis alimenti nostri sunt.

Maria etiam viae navigandae sunt. Ab temporibus Aegyptorum pharaonum nautae in maribus navigaverunt. Phoenices Graecique etiam nautae praeclari erant. Medio aevo, Vikingi et mercatores Hanseatici maria septentrionalia dominabant.

Vide etiam

Partes huius textus transsumptae sunt ex Etymologiarum Libris Viginti Sancti Isidori Hispalensis.