Quantum redactiones paginae "Lupus Pascheles" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
'''Lupus Pascheles''' (natus [[Praga]]e, [[11 Maii]], [[1814]] - mortuus ibidem [[22 Novembris]], [[1857]]) fuit librorum editor Austriacus qui praesertim libellos religiosos edidit.
'''Lupus Pascheles''' (natus [[Praga]]e, [[11 Maii]], [[1814]] - mortuus ibidem [[22 Novembris]], [[1857]]) fuit librorum editor Austriacus qui praesertim libellos religiosos edidit.



Emendatio ex 16:06, 6 Iulii 2009

Lupus Pascheles (natus Pragae, 11 Maii, 1814 - mortuus ibidem 22 Novembris, 1857) fuit librorum editor Austriacus qui praesertim libellos religiosos edidit.

Fuit filius parentium egentium, qui primitus docendo victum Pragae quaerebat, antequam casu in curriculum quod se notissimum fecit, biblipola iniit. Anno 1831 Praga cholera afflicta, imperatum est a Rabbinatu ut in tempore huius cladis preces Rabbinis Eliezer Aschkenazi recitarentur, quae invenire tamen, causa paucorum librorum precum Iudaicarum tunc impressorum, plurimis gentibus perdifficile erat, quapropter Pascheles, novos libellos precum, suo sumptu, editos, multos vulgo vendidit. Itaque in 1837 bibliopolium in urbe condidit, unde libros fabularum Iudaicarum, bibliographias Rabbinum inclytorum et res alias sub titulo "Sippurim" edere incepit, qui late vulgati sunt. Inter contributores ad "Sippurim" fuerunt Leopoldus Weisel, Solomon Kohn, Isaac Jost, Raphael Fuerstenthal, et Saul Kaempf.

Ab 1852 Pascheles quotannis edebat Illustrirter Israelitischer Volks-Kalender (Latine: Fasti Gentis Israelitae Illustrati) et in 1853 editionem parvam Pentateuchae, Theodisce redditam, edidit.