Quantum redactiones paginae "Ludovicus Maria Grignion de Montfort" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Ludovicus Maria Grignion''' ([[Lingua Francogallica|Francogallice]]: ''Louis-Marie Grignion''), dictus '''Pater de Montfort''' ([[1673]]–[[1716]]), [[Ecclesia Catholica Romana|Romanae Catholicae Ecclesiae]] [[sanctus]] est confessor.

== Vita eius ==
== Vita eius ==

[[imago:StLousideMontford.jpg|thumb|LudovicusMariaGrignion]]
Ludovicus Grignion in agro [[Britannia Minor| Britanniae Minoris]], in [[vicus| vico]] Montfort-la-Cane nuncupato (qui hodie Montfort-super-Meu, in [[Illa et Vicinonia| Illae et Vicinoniae]] dioecese nuncupatur, apud Condate Redonum), die [[3 Februarii]] [[1673]] natus est. Pater illi Ioannes Baptista Grignion, [[causidicus]] in tribunal Montfortiense, fuit, mater Ioanna Robert. Ludovicus Maria eorum secundus natus fuit, sed maior frater cum menses quattuor natus esset obiit. [[baptismus| Baptizatus]] insequenti die Ludovicus nomine, secundum nomen illi accepto [[Confirmatio]]nis sacramento impositus est.

Emendatio ex 07:50, 23 Iunii 2009

Ludovicus Maria Grignion (Francogallice: Louis-Marie Grignion), dictus Pater de Montfort (16731716), Romanae Catholicae Ecclesiae sanctus est confessor.

Vita eius

Fasciculus:StLousideMontford.jpg
LudovicusMariaGrignion

Ludovicus Grignion in agro Britanniae Minoris, in vico Montfort-la-Cane nuncupato (qui hodie Montfort-super-Meu, in Illae et Vicinoniae dioecese nuncupatur, apud Condate Redonum), die 3 Februarii 1673 natus est. Pater illi Ioannes Baptista Grignion, causidicus in tribunal Montfortiense, fuit, mater Ioanna Robert. Ludovicus Maria eorum secundus natus fuit, sed maior frater cum menses quattuor natus esset obiit. Baptizatus insequenti die Ludovicus nomine, secundum nomen illi accepto Confirmationis sacramento impositus est.

Societatis Iesu primo discipulus in Condate Redonum, consilium cepit in Lutetiam Parisiorum iter facere, ut se ad sacerdotium pararet. Sacerdotali deinde ordinatione anno 1700 accepta, ad praedicationem, cum missis in Franciae agris occidentalibus propagandae Christianae doctrinae causa legationibus, se dedidit. In Portu Namnetum (Francogallice: Nantes) et Pictaviae (Poitiers) Evangelium nuntiavit; in qua urbe valetudinarium denuo ordinavit, cuius capellanus designatus est.

Ludovicus Maria, cum a gente divite ortus esset, paupertatis tamen votum fecit, nec ullam rem deinde nisi pauperos homines curavit.

Sanctimonialium mulierum congregationem cum Maria Luisa Trichet anno 1703 condidit.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Formula:Link FA