Quantum redactiones paginae "Solutio (chemia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Poecus (disputatio | conlationes)
No edit summary
Poecus (disputatio | conlationes)
Linea 13: Linea 13:
*KI <small>(aqua)</small> -> K<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + I<sup>-</sup><sub>(aq)</sub>
*KI <small>(aqua)</small> -> K<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + I<sup>-</sup><sub>(aq)</sub>
*HNO<sub>3</sub> <small>(aqua)</small> -> H<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + NO<sub>3</sub><sup>-</sup><sub>(aq)</sub> (solutio acida)
*HNO<sub>3</sub> <small>(aqua)</small> -> H<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + NO<sub>3</sub><sup>-</sup><sub>(aq)</sub> (solutio acida)
*KOH <small>(aqua)</small> -> K<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + OH<sup>-</sup><sub>(aq)</sub>
*KOH <small>(aqua)</small> -> K<sup>+</sup><sub>(aq)</sub> + OH<sup>-</sup><sub>(aq)</sub> (solutio basica)


== Vide etiam ==
== Vide etiam ==

Emendatio ex 07:47, 19 Iunii 2009

Natrii Chloridum (NaCl) in aqua solutum

Solutio in chemia est liquida conglobatio ex solvente et soluto composita. Enim liquidum solvens, maior solutionis pars, dissolvit solutum, minorem partem quae solida, liquida aut gasea esse potest. Solutio satura dicitur esse cum omnis solventis molecula cum soluto mixta sit, neque plus solutum addi possit. Quod si contra fiat, soluti ob nimium pondus particulae solidae in infimo strato solutionis sub liquido conglomeratur. Capacitas solvendi igitur generaliter appellatur quantitas soluti in 100g solventis dissoluta ubi solutio satura sit.

Tria exstant solutionum genera, cum solvens id est saepissime aqua tantum vincula inter moleculas apolares, vincula intra singulas moleculas polares aut vincula intra singulas moleculas solidorum ionicorum dissolvat. Primo genere solum moleculae forma integrae altera ab altera separantur, secundo autem ac tertio moleculae soluti intime divisae gignunt ionta (anionta aut cationta), quae in solutione libere versant. Ubi solutum acidum aut hydroxidum sit, ionta H+ (protones) aut OH- (hydroxida ionta) evolvuntur, et solutio acida aut basica appellatur.

Pondus solutionis ex computatione quantitatum solventis solutique nascitur, et in massa aut volumine exprimi potest:

  • m/m: massa soluti/massa solventis x100
  • m/v: massa soluti/volumen solventis x100
  • v/v: volumen soluti/volumen solventis x100

Exempla solutionum

*NaCl (aqua) -> Na+(aq) + Cl-(aq) 
*KI (aqua) -> K+(aq) + I-(aq)
*HNO3 (aqua) -> H+(aq) + NO3-(aq) (solutio acida) 
*KOH (aqua) -> K+(aq) + OH-(aq) (solutio basica)

Vide etiam