Quantum redactiones paginae "Media" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m +cat
m bot mutat: zh:米底王国
Linea 72: Linea 72:
[[tr:Medler]]
[[tr:Medler]]
[[wuu:米底王国]]
[[wuu:米底王国]]
[[zh:米底王]]
[[zh:米底王]]

Emendatio ex 05:58, 18 Iunii 2009

Vide etiam paginam discretivam: Media

Tabula situm Mediae indicans
Tabula Imperium Medorum amplissimum indicans

Mēdia (-ae, f.) (Graece Μηδία; lingua Persica antiqua Māda) fuit antiqua regio Asiae meridionalis, in caurina parte hodiernae civitatis Iraniae sita. Nomen cepit a gente Iranica Medorum, qui ibi extrema parte millennii alterius a.C.n. consederant. Caput Mediae fuit urbs Ecbatana; aliae urbes magni momenti fuerunt Rhagae et Aspadana.

Medorum nationem prima parte saeculi 7 a.C.n. a rege Deioce e variis tribibus in unum conciliatam esse Herodotus memorat. Assyriorum imperio, cui subiecti erant, anno 612 a.C.n. everso, Medi Cyaxare rege suum ipsorum imperium condiderunt, quod amplissimum se extendit ab Halye flumine occidentem versus ad usque Paropamisi montes orientem versus.

Anno fere 550 a.C.n. Cyrus II, rex regionis Persicae Anšān, quae tunc erat Medis subiecta, contra Astyagem, Medorum regem, rebellavit, quem bello superavit et cepit. Sic Cyrus Imperii Medorum finem fecit et novum Imperium Persarum instituit.

Media in satrapiam Imperii Persarum redacta magnum tamen valere perrexit. Ita Ecbatana, Mediae metropolis, una e sedibus regum Persarum facta est, et Medi iuxta Persas robur fuit imperii, quorum multi satrapae, duces belli, consiliarii fungebantur, ita ut scriptores historici Graeci Persas saepe 'Medos' vocarent.

Anno 331 a.C.n. Dario III, ultimo Persarum rege, ab Alexandro Magno bello superato et postea a suis interfecto, Atropates, Mediae satrapes, se suamque provinciam Alexandro dedidit. Quam primum ille alii regendam concessit, deinde tamen Atropati restituit.

Alexandro anno 323 a.C.n. vita defuncto eius sodales regni inter se partiendi causa Mediam in duas partes diviserunt, quarum maior Pithoni Macedoni concessa est, minor ad caurum versa Atropati relicta est. Haec, dehinc a nomine regis Media Atropatene vel simpliciter Atropatene vocata, mox regnum liberum factum est; illa, Media Maior, Media Magna vel simpliciter Media appellata, Pithone interfecto tandem in satrapiam imperii Seleucidarum redacta est.

Nexus externi

  • Livius.org, lemmata 'Media (1)' et 'Media (2)' (Anglice)
  • Encyclopaedia Britannica, editio 11 (1911), lemma 'Media' (Anglice)

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!