Quantum redactiones paginae "Exploratio astrorum" differant

E Vicipaedia
misc.
m movit Exploratio Mundi ad Exploratio mundi: Capitalizatio usitata. Si quis lemma melius in mente habet, id proponat.
(eadem)

Emendatio ex 02:50, 22 Maii 2009

Imago astronautae Buzz Aldrin a Neil Armstrong capta, anno 1969 ubi homines ad lunam primum advenerunt


Exploratio mundi significat illos labores hominum ut vehicula in caelum praeter orbem terrarum mittantur, quo homines eunt ut plura intellegant, ut populos nationum diversarum conectant, neve homines pereant orbe terrarum perempto.

Iam antiquitus Lucianus Samosatensis scripsit Veras Historias in quibus nonnulli homines tempestate ablati in nave iter ad lunam faciunt.

Talis fabula tantum fabula esse poterat donec vigesimo saeculo magna sicut tela aedificata sunt, quae propelluntur materia liquida arsa.

Brevi tempore post finem belli secundi orbis terrarum duae patriae, Americana et Sovietica, ad astra contendere coeperunt. Anno 1957 Sovietici primam satellem quae manibus hominum facta erat, 'Sputnik' vocata, in caelum miserunt. Anno 1961 Georgius Gagarin primus hominum circum orbem terrarum volavit, duas fere horas agens. Eodem anno Americanus Alan Shepherd in spatium iactus est, qui tamen circum orbem non volavit; anno autem 1962 alius Americanus John Glenn volavit circum orbem. Anno 1969 Americani Neil Armstrong et Buzz Aldrin primi in pulvere lunae ingressi sunt.

Anno 2003 Jang Liwei primus hominum Sinensis in spatium praeter orbem terrarum iactus est.


Vide etiam