Quantum redactiones paginae "Columbia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 196: Linea 196:


Incolarum motus ex ruralibus areis in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno [[1938]] in 76% anno [[2005]] transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 [[millio]]nes eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad [[emigratio]]nem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]], [[Aequatoria]], [[Hispania]] et [[Venetiola]] vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e nationis intestinis et aliquibus urbanis centris provenientes sunt, inter quos phaenomenon "[[fuga cerebrorum]]", id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae nationum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum [[Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus|Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus]] relationem facere contribuerunt.
Incolarum motus ex ruralibus areis in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno [[1938]] in 76% anno [[2005]] transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 [[millio]]nes eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad [[emigratio]]nem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis]], [[Aequatoria]], [[Hispania]] et [[Venetiola]] vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e nationis intestinis et aliquibus urbanis centris provenientes sunt, inter quos phaenomenon "[[fuga cerebrorum]]", id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae nationum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum [[Curator supremus Consociationis Nationum pro Exsulibus|Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus]] relationem facere contribuerunt.

Secundum [[Index Evolutionis Humanae|indicem evolutionis humanae]], Columbia anno [[2007]] positione 75º ad libram mundanam cum indice evolutionis humanae 0,791 punctorum ordinata est. Nihilominus, non omnes Columbiae regiones idem evolutionis planum ostendunt. Praecipua evolutionis area [[Regio Antisensis Columbiae|regioni Antisensi]] circum urbes [[Bogota]]e, [[Metellinum (Columbia)|Metellini]] et [[Calia]]e, quae nominatum "triangulum aureum" constituunt, correspondet. Columbia inter nationes cum maximo indice homicidiorum pro capite in mundo est, partim armatorum conflictuum causa, confirmatis 61 homicidiorum pro 100 000 incolarum anno [[2000]]. Anno [[2005]] index ad planum minimum ex anno [[1987]] decrevit, nihilominus cum 38 homicidiorum pro 100 000 incolarum.


==Provinciae==
==Provinciae==

Emendatio ex 16:37, 8 Maii 2009

Formula:Disambig

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Res Publica Columbiae
Vexillum Columbianum Insigne Columbianum
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis: Libertas et Ordo
(Hispanice: Libertad y Orden)
Locus Columbiae
Lingua Hispanica
Gentilicium Columbianus-a-um
Caput Bogota
Praeses Alvarus Uribe
Area
 - Totalis
 - % aqua
omnium 26
1,138,914 km²;
8.8%
Numerus incolarum
 - Totalis (2000)
 - Spissitudo incolarum
omnium 28
41,242,948
37/km²
Libertas
 - Declarata:
 - Cognita:
a Hispania
20 Iulii 1810
7 Augusti 1819
Nummus Pondus Columbianum (Hispanice; Peso)
Zona horaria UTC − 5
Hymnus nationalis Oh, Gloria Inmarcesible!
Interretis dominium .co
Praefixum telephonicum 57
Socius inter: UNAM, COAP, SCA, UNC, CAN

Columbia[1], sollemniter Res Publica Columbiae (Hispanice; República de Colombia), est Boreoccidentalis res publica in America Meridionali. Superficiem 2 070 408 km², e quibus 1 141 748 km² continentali territorio et reliqua 928 660 maritimae extensioni correspondunt, habet. Finitimae nationes sunt Boreoccidenti Panama, Orienti Venetiola et Brasilia, Meridiei Aequatoria et Peruvia; quoque Septemtrione Columbia Mare Caribico et Occidente Oceano Pacifico madefit. Columbia de maritimis finibus cum Venetiola et Nicaragua controversatur. Una Americae Meridionalis natio cum litoribus in Mare Caribico et Oceano Pacifico est. Ad Columbiam diversae insulae ut archipelagus Sancti Andreae, Providentiae et Sanctae Catherinae pertinent. Columbia quarta civitas latissima in America Meridionali et tertius secundum incolarum numerum est. Caput est Bogota (Hispanice: Bogotá D.C.).

Territorium in praesenti Columbiam comprehendens originaliter ab Amerindicis tribibus ex America Centrali et Caribico migrantibus incultum est. Praecipuae tribus Muisca, Quimbaya, Tayrona et Zenuvia (Hispanice; Muisca, Quimbaya, Tairona et Zenú) ad linguisticas familias Aravacanam, Chibchanam et Caribicam pertinentes fuerunt. Meridiei pars ab Incis inculta est. Saeculo XV Conquisitatores Hispani territorium occupaverunt et colonizaverunt, quod ad Viceregni Novae Granatae creationem tulit. Anno 1819, cum Simonis Bolívar expeditionibus, Columbia independentiam ab Hispania obtinet, sed iam anno 1830 Magna Columbia in intestinis bellis cito collapsa est quae praesentium Venetiolae et Aequatoriae secessionem provocaverunt. Illae quae nunc Columbia et Panama sunt velut Res Publica Novae Granatae emerserunt, vicissim cum Confoederatione Granatina anno 1858 coniunctae sunt ut postea Civitates Foederatae Columbiae anno 1863 formarentur usque ad praesentis Centralisticae rei publicae anni 1886 consolidationem. Anno 1903, post Bellum Mille Dierum, departamentum sive praefectura Panamae secessio accidit. Columbia in bello cum Peruvia anno 1932 propter vastum territorium Trapezium Amazonicum nominatum involuta est, resoluto per Societatis Civitatum arbitrium. Anno 1948 violentiae tempus coepit quod bellum civile usque ad ineuns decennium 197 durans causavit ubi illegalium medicamentorum chartella emerserunt. Quod praesentem armatum conflictum in Columbia inter gubernationem, Communisticum exercitum clandestinum, paramilitares et medicamentorum cryptopolas provocavit qui milia interfectorum, vulneratorum, raptorum, discessorum et abitorum hominum velut consequentiam reliquerunt quod Columbiam in mundo violentisssimarum nationum unam et medicamentorum exportatorissimarum unam classificavit. Nihilominus Columbia instituta relative stabiliora habuit, aliis Americae Meridionalis civitatibus collata, excepta brevi interclusione inter annos 1953 et 1957 ubi subitaneam conversionem rerum experita est.

Columbia ineunte saeculo XXI mediae magnitudinis potentia est, cum quarto PDG maximo inter Americae Meridionalis civitates ubi coffei productio et florum, carbonis petroleique exportatio significativae sunt. Magnam culturalem diversitatem et amplissimarum planetae biodiversitatum unam ostendit.

Columbia unitaria re publica praesidentialis generis; Congressus, a Camera (102 sodalium) et a Senatu (166) compositus, potestatem legisferam exsequitur.

Etymologia

Nomen Columbia significat "terram Christophori Colombi". Conceptum est a Francisco de Miranda ut nominetur Novus Mundus, America.

15 Februarii 1819, in congressu Angusturae, proclamata est Civitas quae nomen Rei Publicae Columbianae sumpsit (nota nunc nomine Magna Columbia, ne confundatur cum hodierna Columbia) cum imperio in finibus tunc Viceregni Novae Granatae et Capitaneatus Venetiolae.

In 1830, cum praefecturae sive departamenta ("departamentos" hispanice) Quiti (Quito: in Aequatoria) et Venetiolae iam separaverant a Magna Columbia, caetera praefectura Novae Granatae erigitur in rempublicam cum illo eodem nomine. Respublica Novae Granadae conversa est postea in Civitatem Foederatam sub titulo Confoedationis Granatinae, Constitutione anni 1858 approbata. Haec sumpsit nomen Civitates foederatas Columbiae anno 1863. Quae, anno 1886, tandem constituta est, usque ad hodie, in Rempublicam Columbiae.

Significatio nominis mentionem habet in una stropha carminis nationalis, quod orat sic: "... in sanguinem heroum terram Columbi; Hispanice “...en sangre de héroes la tierra de Colón”."

Historia

Aetas Prae-Columbiana

Aurea Muiscae culturae ratis. Possibilis fabulae Chrysopolis (Hispanice; El Dorado) originis.
Statuae Culturae Sancti Augustini.

Secundum archaeologicas reliquas velut Abram (Hispanice; El Abra), praesentis Columbiae territorium incoli coepiret inter annos 11 000 et 20 000 a.C.n.. Incultionis viae variae fuerunt, velut diversae linguisticae familiae et culturalis diversitas (Palaeoindica, Archaica et Formativa) testantur. Propter suum geographicum praesentem Columbiae locum, ambulacrum inter populos Mesoamericae, Caribici, Andium et Amazonum constituit.

Caribica Columbiae in regione, praesertim in Canalis Aggeris (Hispanice; Canal del Dique) regione, ineunte prima Formativa phase circa 4 000 a.C.n., sedes aliquae iam erant, in diversarum familiarum circulos subdivisae, magnas domus malocas nominatas habitabant et suam normalem venatus et collectionis activitatem cum prima agriculturae forma, plus parvae dimensionis quam magnae, conectebant. Probabile ut simul semipermanentes sedes iuxta litus essent ut acciperentur aliqui hominum circuli piscantes et mollusca colligentes.

In Portu Formicae (Hispanice; Puerto Hormiga, in Bolivaria) periodi Archaicae vestigia inventa sunt, quae antiquissimorum figulinorum reliquorum aliquae nunquam in America inventa circa 3000 a.C.n. includunt, ubi incipitur maizae cultura parva dimensione in Oropedio Cundiboyacensi quod hoc alimentum essentiale pagi incolarum diaetae componens factum esse demonstrat. Prima mandiocae cultura in Caribica regione accidisse videtur.

In territorio Columbiano culturarum vestigia inventa sunt quae per Formativam periodon, circa 1500 a.C.n. vixerunt. Sancti Augustini et Terrae Interioris (Hispanice; San Agustín et Tierradentro respective) culturae distinguuntur. Haec periodos e circa 1400 a.C.n. usque ad Conquisitatorum Hispanorum adventum saeculo XVI durat. Formativa periodos subdivisa est in phases tres quae sunt; periodos Praeclassica circa 900 a.C.n. incipiens, statim proxima Holocaeni initio, ubi humanorum circulorum sedis processus cum horticulturae inventione quae re venatum et nomadismum in pleraque tribu substituit initium capit; periodos Classica, a technologia evolutiore in agricultura notata cum cucumis, patatae, phaseoli et cacaonis cultione; periodos Postclassica 900 anno Domini incipiens ubi cultionum irrigatio et textilem industriam satis progressa ut incolarum vestitus necessitates explerentur evoluta est. Aliae Prae-Columbianae culturae in Formativa periodo Tumacensis, Calimensis, Narinniensis, Tolitensis et Quimbayensis et Urabensis (Hispanice; Tumaco, Calima, Nariño, Tolima, Quimbaya et Urabá respective) sunt. Saeculo XVI tres magnae familiae linguisticae praecipuae in territorio hodiernae Columbiae Aravacanae, Caribica et Chibchana erant.

Colonizatio Hispanica

Hispanus Alonsus de Ojeda exploratores imperavit qui in Paeninsulam Guaxirae (Hispanice; Península de la Guajira) venerunt anno 1499, quod primus contactus inter Europaeos cum praesenti Columbia fuit. Undecim annos postea auctoritates Hispanicae Sanctam Mariam Antiquam Darienensem, in continente Americano primam coloniam, (anno 1525) condiderunt, et postea, post huius praecipui loci solidationem in litoralibus zonis condendis Sancta Martha (anno 1525, Hispanice; Santa Marta) et Carthagine Neogranatensi (anno 1533 Hispanice; Cartagena de Indias), intestinorum explorationi initium cepit, ubi Popayanum (anno 1536 Hispanice; Popayán) et Bogota (anno 1513 Hispanice; Bogotá) condita sunt. Leges Burgorum anni 1513 abusus populis Indigenis, qui servi facti et ad Christianam conversionem compulsi sunt, inflictos impedire frustra conatae sunt. Status hic multas Indigenarum seditiones genuit quae territorii pacationem usque ad annum 1560 impediverunt. Instituta populos Indigenas ad tributorum solutionem et ad labores coactos cogebant. Simul, Africorum servorum commercium e Carthaginis Neogranatensis portu introductum est.

Colonialia instituta statuta sunt anno 1550, ubi Regalis Audientia Sanctae Fidei Bogotae (Hispanice; Real Audiencia de Santa Fe de Bogotá) erecta est, quae provinciarum Sanctae Marthae, Fluminis Sancti Ioannis, Popayani, et Carthaginis Neogranatensis (Hispanice; Santa Marta, Río San Juan, Popayán et Cartagena de Indias respective) territorium comprehendebat. Saeculo XVIII Nova Granata velut Viceregnum oritur cuius caput urbs Sanctae Fidei erat.

Per totum tempus colonia piratarum Coronae Britannicae servientium impetuum destinatum fuit, quae anno 1741 profligata est. Anno 1781 communitatis seditio, prima Creolae identitatis significatio, fuit cum seditiosis iter per caput facientibus novis tributis questum et suarum nationalium opium portionem vindicatum.

Emancipatio

Simon Bolívar et Franciscus de Paula Santander in Congresso Cucutae.

Post Gallicam Hispaniae irruptionem anno 1808, initium ceperunt independentistici motus in Hispanicis Americarum coloniis. In Nova Granata in principiis ab Antonio Nariño, contra Hispanicum centralismum, ducebantur, qui fortem oppositionem contra Viceregnum induxit.

Post Carthaginis Neogranatensis independentiam die 11 Novembris anni 1811, duae gubernationes fuerunt quae finiverunt cum bello civili, haec periodos Patria Stulta (Hispanice; Patria Boba) appellata est. Anno 1812 Provinciae Foederatae Novae Granatae (Hispanice; Provincias Unidas de Nueva Granada) proclamatae sunt, a Camillo Torres Tenorio ductae. Anno 1813 Antiochiae independentia proclamata est, eodem anno ubi Simon Bolívar expeditionem in Venetiolam emisit ubi, nihilominus, victus est et sequenti anno, 1814, in Novam Granatam fugire coactus est.

Quamvis rebellionis successus, duorum dissimilium ideologicorum (Centralistici et Foederalistici) modorum ortus in intestinam collisionem tulit qua Hispani usi sunt, quorum copiae anno 1815 rebellionem supprimere et instituta et Viceregnum restituere consecutae sunt. Viceregnum restitutum rebelles dure punivit, solidando terroris regimine, vicerege Ioanne de Sámano. Quod independentiae desiderium inter populum postea radicalius fecit, iuxta cum mala oeconomica re et militari statu in Hispania, victa in Proelio Boyacensi (Hispanice; Batalla de Boyacá) anni 1819. Iam in Bogota, Simon Bolívar Novae Granatae ab Imperio Hispanico independentiam proclamavit.

Congressus Cucutensis (Hispanice; Congreso de Cúcuta) anni 1821 constitutionem abrogavit, cuius propositum Rem Publicam Columbiae (tunc notam velut Magnam Columbiam) creare erat. Sed nova res publica enorme territorium comprehendebat, ad praesentia Columbiae, Venetiolae, Aequatoriae et Panamae territoria correspondens, et unio se valde volatilis et instabilis ostendens finivit cum separatione Venetiolae anno 1829, quam secutae sunt Aequatoria anno 1830, eodem anno mortis Simonis Bolívar.

Primum saeculum Rei Publicae

Ex anno 1839 in 1884 natio valde instabillima fuit et funestorum bellorum civilium series producta est quae adhuc hodiernae Columbiae historia signat, et quorum aliquae mutationes constitutionales, regiminis aut nominis nationalis propitiaverunt. Anno 1839 accidit primum bellum civile Columbianum, nominatum Bellum Conventuum (Hispanice; Guerra de los Conventos). Haec rebellio ab Iosepho Maria Obando temperata est. Anno 1854 Iosephus Maria Melo subitaneam conversionem rerum quae nationem in partes duas tum politice tum militariter divisit duxit. Drastica armatarum virum deminutio fuit, ponderis condicio ut operaret foederalismus, qui usque ad annum 1859 statutus est, ubi accidit quartum bellum civile cum rebellionis initio in civitate Caucae quae gubernationem inter annos 1860 et 1863 eversit. Ex hac periodo usque ad annum 1876, per Constitutionis Melanopotamicae (Hispanice; Constitución de Ríonegro) annos, quae Civitatum autonomiam et potentium regionalium exercituum creationem, collata politica et centralis gubernationis debilitate, fovit, acciderunt circa 40 bella civilia regionalia et solum unum nationale. Eodem anno potestatem cepit Achilles Parra. Anno 1884 radicales liberales praesidem Raphaelem Núñez amovere conati sunt sine successu. Per omnia haec bella civilia natio continenter nomen mutavit. Ex anno 1831 in 1858 natio Res Publica Novae Granatae (Hispanice; República de la Nueva Granada); ex anno 1858 in 1861 Confoederatio Granatina (Hispanice; Confederación Granadina); ex anno 1861 in 1886 Civitates Foederatae Columbiae (Hispanice; Estados Unidos de Colombia); et denique ex anno 1886 denuo Res Publica Columbiae nominata est.

Saecolo XX in medio Bello Mille Dierum initium capit. Quod. iuxta cum separatione Panamae, fugire ipsam gubernationem Raphaelem Reyes se abdicare anno 1909 coegit. Anno 1910, unus factionis respublicanae praeses, Carolus Eugenius Restrepo, potestatem cepit. Eodem anno, constitutionalis emendatuionis probatio viribus militaribus interpositionem in politia vetuit. Anno 1930 conservativorum hegemonia destitit.

De Re Publica Liberali in Frontem Nationalem

Anno 1932 Bellum Columbo-Peruvianum advenit, primum Columbianum bellum internationale velut res publica independens.

Inter annos 1930 et 1946 Factio Liberalis potestatem cepit. Propter intestinas divisiones in liberali mundo, conservativi potestatem praesidentialem cum Mariano Ospina Pérez recuperaverunt (sed non maximam Congressus partem), quod politicae violentiae gradus auxit, praesertim post Georgii Eliécer Gaitán caedem die 9 Aprilis anni 1948 in Ictu Bogotae (Hispanice; Bogotazo), qui initium in Columbia periodo nominata Violentia (Hispanice; La Violencia) dedit ubi regiones traditionaliter alteri aut alteri factioni fideles locales aliarum politicarum factionum sodales occiderunt et ubi Factionis Liberalis absentia in comitiis praesidentialibus anni 1950, in quibus Laureanus Gómez electus est, inter duas factiones violentiam favit. Per hanc periodon Columbiana gubernatio certum militum numerum in Bellum Coreanum misit. Agricolarum autodefensionis motus in Tolima et in Planitiis (Hispanice; Los Llanos) fuerunt qui belli clandestini cellulas composuerunt. Clandestini bellatores planitiei a Guadalupe Salcedo et aliis localibus ducibus ducti Vaecae Perditae (Hispanice; Vega Perdida) primam constitutionem Vaeca Perditae promulgaverunt. Haec independentiae initiativa amissa est quia Factio Communistica Columbiae se collocare in opera iam a bellatoribus clandestinis evoluta quaesivit ut suum proprium pondus determinaretur. Bellatorum clandestinorum dux, qui praecipue liberales erant, Constitutionem relinquere elegit.

Cum pacandae nationis conatu, ordo politicus subitaneam conversionem rerum fovit et collocaverunt in postetate summum praefectum Gustavum Rojas Pinilla anno 1953. Plerique bellatores clandestini, gubernantionalibus pacis condicionibus attracti, arma tradiderunt. In multis casibus horum circulorum dux aut aliqui sodales occisi sunt mensibus aut immo annis postea. Foedus inter Liberales et Conservativos ad finem dictaturam Gustavi Rojas Pinilla perduxit, et post temporarium coetum militarem qui Frontem Nationalem velut regressum ad comitialem democratiam in alternata praesidentiae distributione inter duas magnas factiones fundatam instituit. Dum Frons Nationalis ad finem inter duas factiones violentiam perduxit, aliis optionibus portam clausit, et aliqui armatae luctationis viam capere decreverunt. Bellatores clandestini Liberales anni 1950, a Factione Comministica et ab aliquibus intellectualistis sustenti, Exercitum Liberationis Nationalis et Vires Armatas Revolutionarias Columbiae (Hispanice; Ejército de Liberación Nacional, ELN et Fuerzas Armadas Revolucionarias de Colombia, FARC, respective) creaverunt.

Recens historia

Divisio potestatum inter Liberales et Conservativos adhuc post Frontis Nationalis finem anno 1974 continuaverunt, quamquam aliarum politicarum factionum participatio post constitutionalem emendationem anni 1968, in principio locali regionalique plano, annui coepit. Hic status commercio medicaminum stupefactivorum aditum dedit quod armati conflictus status factorum unum in Columbia constituit, nationem in permanentis criseos statu mantinens cum actionibus velut Palatii Iustititae captione anno 1985. Armati circuli illegales (bellatores clandestini et paramilitares commercio stupefactivorum iuncti) cocaini heroinique cultionis, transformationis et distributionis dominii partem ceperunt.

Ineunte anno 1990 nova constitutio probata est et oeconomicae apertionis processus coepit, Caesare Gaviria praeside. In medio politico chao in medio decennio 200 Virum Armatarum Revolutionariarum Columbiae et Exercitus Liberationis Nationalis bellatores clandestini se firmaverunt, relativam institutionalem stabilitatem minati, et ut gubernatio de processu pacis inter annos 1998 et 2002 ageret cogens.

Anno 2002 Alvarus Uribe Vélez praeses factus est cum promisso perducendae violentiae ad finem per institutionalem frimationem. Alvarus Uribe Vélez nec Liberalis nec Conservativi factionis primus praeses electus fuit 150 annorum amplius abhinc.

Per suum primum mandatum negotiationem consecutus est quae paramilitarum circulorum dimissionis processus annueretur. Gubernationis coalitio in emendanda Constitutione bene successit. Alvarus Uribe Vélez anno 2006 denuo electus est. Milites illegatorum armatorum circulorum structuras dure percusserunt, ubi contra hos circulos operatio fuit quae diplomaticam Columbiae crisin cum Aequatoria et Venetiola anno 2008 concitavit.

Geographia

Columbiam sex regiones geographicae naturales componunt: Amazonia, Andes, Caribicum, Insularis, Orinocia et Pacificum.
Tabula topographica Columbiae.
Mons Columbianus (Hispanice; Macizo Colombiano).
Niveus Ruizensis (Hispanice; Nevado del Ruiz).
Planitiae Orientales (Hispanice; Los LLanos Orientales).
Flumen Magdalena.

Columbia vicessima sexta natio in mundo maxima et Americae Meridionalis quarta est, 1 141 748 chiliometrorum quadratorum lata. Boreoccidentali Austramericani territorii extremo sita, Oriente Venetiolae et Brasiliae, Meridie Aequatoriae et Peruviae, Septemtrione Mari Caribico (Oceano Atlantico), Boreoccidentale Panamae et Occidente Oceano Pacifico finitima est. In eius maris territorialis limite Columbia nationum Caribici, Iamaicae, Haitiae, Reique Publicae Dominicanae et Centramericanarum nationum, Honduriae, Nicaraguae, Orae Opulentae maria territorialia invenit.

Extremi geographici loci Septemtrione Cardo Gallinarum (Hispanice; Punta Gallinas) in Paeninsula Guaxirae (Hispanice; Península de la Guajira), cuius latitido 12°26'46 Septemtrione; Meridie Ostia convallis Sancti Antonii (Hispanice; Bocas de la quebrada San Antonio) in Trapezio Amazonico, cuius latitudo 4°12'30" Meridie; Oriente in insula Sancti Iosephi Fluminis Nigri Hispanice; Isla de San José del Río Negro), cuius longitudo 6°50'54 Occidente; et Promontorium Mangroviarum (Hispanice; Cabo Manglares) Occidente in Narinnia (Hispanice; Nariño) cuius longitudo 79°02'33 Occidente sunt. Columbia classificatur in has geographicas regiones: Amazonia, Andes, Caribicum, Insularis, Orinocia et Pacificum.

Geologice, Columbia anuli ignei Pacifici pars est, qui regionem terrae motibus, megacymatibus et vulcanicis eruptionibus obnoxia facit, quia apud laminum Nazcensis, Caribici et Austro-Americani convergentiam locatur. Haec lamina in Columbia duas magnas territoriales areas formant; alteram in Oceano Pacifico et Mari Caribico circa 828 660 km² latam submersam et alteram monte Antisensi et orientali planitie cum Venetiola divisa circa 1 143 748 km² latam formatam.

Morphologia

Columbianum territorium in montuosam regionem Occidente et Oriente aequam divisum est. Eodem modo Iugo Antisensi, in tria distincta iuga montium secundum eorum relativum geographicum locum nominata (quae sunt Iugum Occidentale, Iugum Centrale et Iugum Orientale, Hispanice; Cordillera Occidental, Cordillera Central et Cordillera Oriental respective) ramificato, transitur. Columbiani territorii superficies prominentias in sic nominato Nodo Pastuum et in Mons Columbianus (Hispanice; Nudo de los Pastos et Macizo Colombiano respective) ostendit in Columbiana Antisensi regione unde originem tria iuga Septemtrione trahunt. Occidente, a Pacifici litore litoralis planities est, solum Iugo Baudoensi (Hispanice; Serranía del Baudó) interrupta, quod est minimorum et angustorum iugorum Columbianorum unum prope Panamenses fines et fluminis Atrati (Hispanice; Atrato) cursui finitimum quae Cioci biogeographici (Hispanice; Chocó biogeográfico) denominatae zonae pars faciunt et cum uno pluviosissimorum climatum in mundo.

Iugum Occidentale (Hispanice; Cordillera Occidental) relative altum et longitudinem brevissimum inter tria iuga est cuius maxima altitudo 4 764 metrorum ad libram maris, vulcanus Cumbal, est. Caucae fluminis valles inter Iugum Occidentale et Iugum Centrale invenitur, Pacifici litori parallela, et unum inter aptissima agri culturae indicatur, sed alluviebus per pluviarum tempora obnoxium est.

Iugum Centrale (Hispanice; Cordillera Central) numerosa culmina et vulcanos ostendit, inter quos Purace (Hispanice; Puracé), Niveus Huilae (Hispanice; Nevado del Huila) qui 5 700 metrorum ad libram maris altus culmen editissimum Columbianorum Iugorum Antisensium est, Niveus Ruizensis (Hispanice; Nevado del Ruiz) 5 321 metrorum altus, Niveus Tolimae (Hispanice; Nevado del Tolima) 5 200 metrorum altus, Niveus Sanctae Isabellae 5 150 metrorum altus, Niveus Cygni (Hispanice; Nevado del Cisne), Niveus Quindiensis (Hispanice; Nevado del Quindío) et Iugum Sancti Lucae (Hispanice; Serranía San Lucas); inter hos montes Valles Aburrensis (Hispanice; Valle de Aburrá) invenitur.

Iugum Centrale et Iugum Orientale (Hispanice; Cordillera Central et Cordillera Oriental respective) valle fluminis Magdalenae separatur, quod maximi ponderis in natione, e Meridie in Septemtrionem fluens et in Mare Caribicum influens, consideratur. Iugi Orientalis culmina moderate edita sunt, sed numerosos sinus hydrographicos aquam tum in flumen Magdalenam, tum in flumen Amazonum, tum in flumen Orinocum ferentes ostendunt. Iugum Orientale inter tria iuga montuosa longissimum est et usque ad Venetiola progreditur, ubi in Nodus Sancti Urbani (Hispanice; Nudo de Santurbán) dividitur. Medio in iugo Oropedium Cundiboyacense invenitur, et Septemtrione culminum altissimum est, Iugum Niveum Cocuyense (Hispanice; Sierra Nevada del Cocuy).

Locus altissimus in natione Culmen Christophori Columbi (Hispanice; Pico Cristóbal Colón), 5 775 metrorum ad libram maris editum, in Iugo Niveo Sanctae Marthae (Hispanice; Sierra Nevada de Santa Marta) est. Iugum Niveum Iugo Antisensi Iugi Macuirensis (Hispanice; Serranía de Macuira) dividitur quod in Paeninsula Guaxirae (Hispanice; Península de la Guajira) invenitur.

Orienti Planitiae Orientales (Hispanice; Los Llanos Orientales) sunt, in quibus planus aut semi-undulatus ager solum Occidente Monte Guainae interruptus excellit. Typicam tenuem Amazonicae silvae vegetationem Meridie et Septemtrione zavanam ostendit; quae fere 60% totius Columbianae superficiei tegit et aqua abundat cum fluminibus velut Putumayo, Caqueta, Meta et Guaviare (Hispanice; Putumayo, Caquetá, Meta et Guaviare, respective) quae in Orinocum et Amazonum flumen influunt. Una montuosa formatio prominens Iugum Macrenae (Hispanice; Serranía de la Macarena) est.

Hydrographia

Columbia nationum una cum maximis hydricis opibus est et super suo territorio quinque magni sinus suas aquas respective in Mare Caribicum, Orinocum, Amazonum flumen, Oceanum Pacificum et Catatumbum (Hispanice; Catatumbo), hoc ultimum fluminibus versus Lacum Maracaibensem descendentibus formatum, vertentes inveniuntur. Principalia Columbiae flumina Caqueta, Magdalena, Cauca et Atratum (Hispanice; Caquetá, Magdalena, Cauca et Atrato, respective), sunt, quorum tria ultima peculiaritatem ut e Meridie in Septemtrionem currant habent.

Clima

Clima calidum perumidum in Regione Pacifica.
Clima frigidum in Regionem Antisensem.

Columbianum clima ex extremis Antisensium glaciatarum molium frigoris condicionibus ad climata calidiora ad libram maris cum duobus temporibus anni siccis et duobus pluviosis variat quae Ventis Aliseis et Zona Convergentiae Intertropicalis, quoque Puelli et Puellae effectibus affectis, afficiuntur.Temperatura relative uniformis per maximam anni partem est et variis factoribus velut pluvia, solarium radiationum intensitate, ventis, altitudine, continentalitate et athmospherica umiditate determinatur qui climatum microclimatumque musio vitam dant inter quae: clima zavanae, altero sicco et altero pluvioso tempore characterizatum et regionis Orinoci typicum; clima silvae tropicae perumidum, cum abundantibus praecipitationibus et parva temperaturae variatione regionis Pacifici, Amazonum fluminis et sinuum hydrographicorum Magdalenae et Catatumbi typicum; clima umidum et pluviosum cum calidissimis temperaturis in Caqueta, Vaupesia, Antiochiae parte et Corduba (Hispanice; Caquetá, Vaupés, Antioquia et Córdoba respective); et clima aridum in desertis Tatacoae et Candelariae.

In regione Caribica Columbiana inundationes, turbines, vertices et fortes venti sunt, praesertim prope departamentum Atlanticum. Regiones Guaxirae et archipelagus Sancti Andreae et Providentiae ad Atlanticos typhones abiciuntur.

Oeconomia

Producti domestici grossi incrementum inter 2001-2007.

Columbiana oeconomia secundum dimensionem Americae Meridionalis quinta est. A Ministerio Fiscali et Crediti Publici et Argentaria Rei Publicae Columbiae, i. e. argentaria centrali, (Hispanice; Ministerio de Hacienda y Crédito Público et Crédito Público e dal Banco de la República de Colombia, respective) ordinatur cum Ministeriorum Commercii, Industriae et Periegeos fulcro. Argentaria Rei Publicae independens organismus est qui pecuniae circulantis quantitatem in oeconomia et nummularium collybum moderatur ut recessionis et inopiae operariae phaenomena magna inflatione causata vitentur, praeter interargentarii crediti inspectionem. Ministerium Fiscale et Crediti Publici nationis politiam oeconomicam definit, adumbrat et facit, praeter generalia incepta, programmata et proposita correlata. Inter cuius competentias quoque est legum, decretorum et regularum paratio de fiscali, telonaria impositione, de publico credito, de dispensatione oeconomica, de aerario, de cooperatione, de pecuniae suppeditatione, de externa moneta et de credito, exceptis competentiis Argentariae Rei Publicae datis.

Oeconomia de anno 2002 incrementi phasin experta est, nihilominus cum problematibus civium concordiae ligatis. Aliquae problemata in oeconomia recurrentia sunt, velut pensionarium systema, ratio inopiae operarum (11,2% anno 2007) et subnegotiorum, insuper parvas pecuniarias collocationes autoviariarum, petroleariarum, fodinariarum et technologicarum infrastructurarum evolutioni.

Anno 2007, Columbiana oeconomia laborali vi 20,5 millionum hominum nitebatur, et Productum Domesticum Grossum fere 319 500 millionum dollariorum cum media annui incrementi ratione 7% genuit. Medium Columbianorum reditum 6 700 $ fuit, sed iniqua divitiarum distributione inter Americae Latinae maximas characterizatum cum 49,2% Columbianorum sub paupertatis limine viventium. In Columbia anno 2007 exportationes ad 30 580 millionum $ congeruntur e quibus pleraeque in Civitates Foederatas, Venetiolam et Aequatoriam, praecipuas oeconomicas socias, et modo minore, versus Europam et Asiam destinatae sunt. Importationes Columbianae ad 31 170 millionum $ congeruntur, praesertim e Civitatibus Foederatis, Brasilia, Mexico, Sina, Venetiola et Iaponia.

Incolae

Praecipuarum urbium incolae (Nomen Hispanice)
(Aestimatio 2006-2007)
Departamentum (Nomen Hispanice)
1 Bogota (Bogotá) 6.840.116 Districtus Capitalis Bogotensis (Bogotá, Distrito Capital)
2 Metellinum (Medellín) 2.216.830 Antiochia (Antioquia)
3 Calia (Cali) 2.119.908 Valles Caucae (Valle del Cauca)
4 Barranquella (Barranquilla) 1.146.359 Atlanticum (Atlántico)
5 Carthago Neogranatensis (Cartagena) 892.545 Bolivaria (Bolívar)
6 Cucuta (Cúcuta) 587.676 Septemtrio Santanderensis (Norte de Santander)
7 Bucaramanga (Bucaramanga) 516.512 Santander (Santander)
8 Ibague (Ibagué) 498.401 Tolima
9 Solitudo (Soledad) 461.851 Atlanticum (Atlántico)
10 Pereira (Pereira) 443.554 Risaralda (Risaralda)
Triginta urbibus amplius 100 000 incolarum sunt.
Incolarium incrementum de anno 1961 (in milibus incolarum).

Demographia

Institutum Administrativum Nationale Statisticae (Hispanice; Departamento Administrativo Nacional de Estadísticas, DANE) Columbiae demographiae studet. Nationi fere 46 milliones incolarum secundum ultimum nationalem censum sunt, quod eam quartam nationem habitatissimam in Americis, post Civitates Foederatas, Brasiliam et Mexicum facit. Fere 51,4% feminae et 48,6% viri sunt. Plerique incolae nationis Centrali Occidente prope Atlanticum et Pacificum litora (in regione Antisensi) densantur, dum Meridionali Orienti parce incolae sunt. Planitiarum Orientalium decem departamenta (fere 54% totius superficiei) minus quam 3% incolarum et spissitudinem minorem quam unum hominem pro chiliometro quadrato habent.

Incolarum motus ex ruralibus areis in urbanas, et migratio versus alias nationes conspicua sunt. Urbium incolae e 28% incolarum anno 1938 in 76% anno 2005 transivit, sed absolutis in terminis ruris incolae e 6 in 10 milliones eadem in periodo auxerunt. De eo quod ad emigrationem attinet, Institutum Administrativum Nationale Statisticae circa 3 331 107 Columbianorum extra suam nationem, praesertim in Civitatibus Foederatis, Aequatoria, Hispania et Venetiola vivere aestimat. Emigratui propensissimi incolae e nationis intestinis et aliquibus urbanis centris provenientes sunt, inter quos phaenomenon "fuga cerebrorum", id est, intellectualistarum et ingenii hominum emigratio, appellatum in promptu ponitur. Praecipuae huius phaenomeni causae oeconomicis difficultatibus et civium concordiae ligantur quae Columbiam Americae Latinae nationum unam cum magno migratorio fluxu versus exteriores nationes, sic velut cum una principalium dismotionum intestinorum in mundo cum fere tribus millionibus hominum implicatorum secundum Curatorem Supremum Consociationis Nationum pro Exsulibus relationem facere contribuerunt.

Secundum indicem evolutionis humanae, Columbia anno 2007 positione 75º ad libram mundanam cum indice evolutionis humanae 0,791 punctorum ordinata est. Nihilominus, non omnes Columbiae regiones idem evolutionis planum ostendunt. Praecipua evolutionis area regioni Antisensi circum urbes Bogotae, Metellini et Caliae, quae nominatum "triangulum aureum" constituunt, correspondet. Columbia inter nationes cum maximo indice homicidiorum pro capite in mundo est, partim armatorum conflictuum causa, confirmatis 61 homicidiorum pro 100 000 incolarum anno 2000. Anno 2005 index ad planum minimum ex anno 1987 decrevit, nihilominus cum 38 homicidiorum pro 100 000 incolarum.

Provinciae

Columbia est divisa in 32 departamenta.

Notae

  1. Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 43

Formula:Link FA