Quantum redactiones paginae "Progymnasma" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m bot addit: az:Esse
m bot addit: ar:المقالة
Linea 32: Linea 32:
[[Categoria:Genera litterarum]]
[[Categoria:Genera litterarum]]


[[ar:المقالة]]
[[az:Esse]]
[[az:Esse]]
[[bar:Essay]]
[[bar:Essay]]

Emendatio ex 23:14, 23 Aprilis 2009

Progymnasma (-tis, n.) (Graece προγύμνασμα) sive praeexercitamen[1] est generaliter scriptura parva, saepe ab auctoris ipsius conspectu scripta. Inter alia, progymnasmata possunt esse critica, praeconia politica, disputationes doctae, observationes vitae cotidianae, memoriae cogitationesque.

Definitio

Definitio progymnasmatis obscura est, cum facile articulis fabulisque parvis implicetur. Omne fere progymnasma modernum prosa oratione scribi solet, sed sunt opera versibus pacta hoc nomen tenentia, e.g. Alexandri Pope progymnasmata "De Critico" et "De Homine". Cum brevitas saepe progymnasma definiat, sunt autem alia progymnasmata ingentia, sicut Ioanni Lockii "Progymnasma de Intellectu Humano" et Thomae Malthi "Progymnasma de Principiis Populorum."

Historia

Tempore classico, progymnasmata exercitationes rhetoricae fuerunt, quae ad pedetemptim meliorandam rationem facultatemque dicendi tetenderunt. Progymnasmata gradus varii sunt, quibus discipulus orationis scientiam aggreditur. Cursus traditionalis artis rhetoricae progymnasmata hac ordine posuit:

  1. Fabula
  2. Narratio
  3. Chria[2]
  4. Adagium
  5. Refutatio
  6. Confirmatio
  7. Coniectanea
  8. Encomium
  9. Vituperatio
  10. Comparatio
  11. Imitatio hominum
  12. Descriptio
  13. Thesis
  14. Legis cuiusdam defensio vel impetus

His studiis perfectis, discipulus gymnasma (orationem plenam dictam alibi in quamdam disputationem) parabat.

Hermogenes Tarsi et Aelius Festus Aphthonius (saeculis secundo tertioque) commentaria progymnasmatibus utentia scripserunt.

Notae

  1. Priscianus, apud quem etiam praeexercitamentum et praeexercitatio legitur. Vide etiam http://rhetoric.byu.edu/Pedagogy/Progymnasmata/Progymnasmata.htm
  2. [26]Quintilianus, Institutio Oratoria II.4.26: Solebant praeceptores mei neque inutili et nobis etiam iucundo genere exercitationis praeparare nos coniecturalibus causis cum quaerere atque exequi iuberent 'cur armata apud Lacedaemonios Venus' et 'quid ita crederetur Cupido puer atque uolucer et sagittis ac face armatus' et similia, in quibus scrutabamur uoluntatem, cuius in controuersiis frequens quaestio est: quod genus chriae uideri potest.