Quantum redactiones paginae "Tammerforsia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot addit: uk:Тампере
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
m bot addit: mn:Тампере
Linea 80: Linea 80:
[[lt:Tamperė]]
[[lt:Tamperė]]
[[lv:Tampere]]
[[lv:Tampere]]
[[mn:Тампере]]
[[nl:Tampere]]
[[nl:Tampere]]
[[nn:Tammerfors]]
[[nn:Tammerfors]]

Emendatio ex 02:03, 17 Martii 2009

Tammerforsiae Ecclesia Cathedralis

Tammerforsia (Finnice Tampere, Suecice Tammerfors) est urbs magnitudine tertia in Finnia, et maxima terrarum septentrionalium urbs, quae mari non attingit. In regione Birkaria, cuius caput est, provinciae Finniae Occidentalis sita est. Totam Birkariam 470 000 homines incolunt, de quibus 207 000 Tammerforsiam habitant.

Tammerforsia in isthmo iacet inter duos lacus magnos, quorum septentrionalis Näsijärvi nominatur, australis Pyhäjärvi. Aquae de lacu Näsijärvi per fluviolum Tammerkoski in lacum Pyhäjärvi fluunt. Olim ad ripas fluminis Tammerkoski varia aedificia industrialia instructa sunt. Tammerforsia enim erat prima urbs industrialis Finniae, hodie quoque excepto Helsinkio maxima urbs industrialis est.

Historia

Tammerforsia anno MDCCLXXV a Gustavo III, rege Sueciae, ad ripas canalis Tammerkoski condita est, et quattuor annos post municipium officiale factum est. Eo tempore oppidum parvum erat, sed XIX saeculo crescebat, et oppidum magnum mercatorium et caput rerum industrialium Finniae factum est. Ideo cognomine “Mancunium septentrionale” (sive vulgo et iocose “Manse”) vocatur.

Politicarum rerum XX saeculi locus magni momenti factus est, cum operarii, quorum magnus in oppido numerus habitabat, motu facto effecerunt, ut tumultus celeriter crescerent. Quam ob rem Tammerforsia magnam partem in bello civili Finniae egit. Copia enim operariorum (“Rubri” nominabantur), quae contra copiam senatus (“Albi” nominabantur) pugnabat et Finniam terram communisticam facere volebat, tota Finnia australi potita est. Bellum quidem postea ab Albis victum est.

Post bellum Tammerforsia adhuc crescebat, cum novae partes oppidi aedificatae sunt. Res industrialis quoque florebat et temporibus belli orbis terrarum secundi oppidum magnum centrum rerum militarium erat. Saeculo quidem exeunte res industriales mutatae sunt, et media urbs plena magnorum vacuorum aedificiorum industrialium facta est. Hodie praecipue ars informatica Tammerforsiae magno studio colitur.

Varia

Tammerforsia multis rebus contrariis distinguitur: a technologia hodierna ad purissimam naturam, a suburbiis celebribus ad agros pastorales. Multa sunt quae videndi digba sunt: ecclesiae, musea, vita nocturna vivida. Praeterea Tammerforsiam facile est pervenire: aut tramine aut aeroplano aut autovehiculo proprio.

Nexus externi

  • Pagina officialis (Finnice, Anglice)