Quantum redactiones paginae "Atalanta (mythologia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Chalkidian Hyria Munich Inscription Painter 2.JPG|thumb|300px|Atalanta contra Peleum pugnans in hydria [[Chalcis|Chalcidica]] sexti saeculi ante Christum. Post eos caput [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum [[Monacum|Monacensi]].]]
[[Fasciculus:Chalkidian Hyria Munich Inscription Painter 2.JPG|thumb|300px|Atalanta contra Peleum pugnans in hydria [[Chalcis|Chalcidica]] sexti saeculi ante Christum. Post eos caput [[Aper Calydonius|apri Calydonii]] conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum [[Monacum|Monacensi]].]]
In [[mythologia Graeca]] '''Atalanta''' erat virgo aemulatrix deae [[Artemis|Artemidis]], praesertim in [[Arcadia]] nota, ubi fortasse velut figura localis magnae [[Latona|Latoniae]] deae fuit. Insignis enim fuit et studio venationis et diu servata virginitate. Plurimae variationes in fabulis de Atalanta traditis reperiuntur, ita ut etiam duas Atalantas fuisse nonnulli contenderint, quarum una filia Iasi, altera vero filia Schoenei ex [[Boeotia]] oriunda fuisset.
In [[mythologia Graeca]] '''Atalanta''' erat virgo aemulatrix deae [[Artemis|Artemidis]], praesertim in [[Arcadia]] nota, ubi fortasse velut figura localis magnae [[Latona|Latoniae]] deae fuit. Insignis enim fuit et studio venationis et diu servata virginitate. Plurimae variationes in fabulis de Atalanta traditis reperiuntur, ita ut etiam duas Atalantas fuisse nonnulli contenderint, quarum una filia Iasi, altera vero filia Schoenei ex [[Boeotia]] oriunda fuisset. Mater vero Clymene tradita.


== Fabulae. ==
== Fabulae. ==

Emendatio ex 09:15, 14 Martii 2009

Atalanta contra Peleum pugnans in hydria Chalcidica sexti saeculi ante Christum. Post eos caput apri Calydonii conspicuum est, fortasse ut praemium victoris. In Musaeo antiquitatum Monacensi.

In mythologia Graeca Atalanta erat virgo aemulatrix deae Artemidis, praesertim in Arcadia nota, ubi fortasse velut figura localis magnae Latoniae deae fuit. Insignis enim fuit et studio venationis et diu servata virginitate. Plurimae variationes in fabulis de Atalanta traditis reperiuntur, ita ut etiam duas Atalantas fuisse nonnulli contenderint, quarum una filia Iasi, altera vero filia Schoenei ex Boeotia oriunda fuisset. Mater vero Clymene tradita.

Fabulae.

Cum pater Iasos filias tollere nollet, Atalantam filiam vix natam exposuit ; quam ursa ab Artemide missa uberibus nutrivit, antequam a venatoribus recepta in silvis educaretur. Dicitur etiam fortes viros cursu superasse et centauros Rhoecum et Hylaeum, eam violare conantes, sagittis interfecisse. Magnae venationi apri Calydonii interfuit, ubi narratur causa rixae inter Meleagrum et avunculos fuisse, dum, amore pulchrae virginis captus, Meleager ei potissimum caput et tergum beluae tribuit (prima enim aprum vulneraverat).

Nonnulli voluerunt Atalantam unam ex Argonautis facere[1] ; alii vero negaverunt Iasonem mulierem in navem conscendere passum esse. Certe ludis funebribus in honorem Peliae regis interfuit, ubi certamine luctus Peleum, filium Aeaci et patrem Achillis, vicisse refertur : quod certamen in vasis antiquis depictum videre possumus.

Statua antiqua quae Atalantae potest esse : nam palma in cippo ad victoriam athleticam pertinet. In Museo Vaticano.

De matrimonio consultanti dei responderunt caveret nubere. Itaque hanc legem procis suis (et plurimi erant!) imposuit, ut eius tantum uxor fieret, qui se prius cursu vicisset (invicta enim etiam a viris erat). Sin petitores victi essent, necaturam eos ac capita stadio affixuram, ut ceteris admonitioni essent. Multi iam perierant cum Hippomenes[2], Megarei et Meropes filius, pronepos Neptuni, Venerem deam oravit ut sibi auxilio esse pateretur. Dea benigna tria poma aurea ei dedit atque usum eorum patefecit. Dum cursu certant, Hippomenes pomum in terram ter misit et Atalanta, volventem pilam auream admirans, ter constitit et eam collegit. Postremo competitorem virgo consequi ante metam non iam potuit ac sic Hippomenes adpetitam Atalantam uxorem duxit, volente patre Schoeneo. Ovidius poeta nobis adfirmat, simul atque formosum vultum pueri aspexisset, iam Atalantam nescisse utrum vincere an vinci mallet : inscia enim amabat.

Sed Hippomenes ingratus fuit nec donis altaria Veneris cumulavit. Itaque dea irata crudelem ultionem excogitavit. Cum iter facerent beati coniuges, fessi via non longe a templo Magnae Matris (sive Demeter sive Cybeles fuit)[3] consederunt. Tum Venus cupidinem amatoriam eis concivit nec resistere potuerunt. In speluncam Magnae Matri sacram ingressi, ibi concubuerunt. Tantum nefas indignata Cybeles eos in leones mutavit ac curru suo iunxit, quo per auras vehebatur. Sic enim saepe in antiquis monumentis expressa est. Poena crudelis erat quod multi antiqui auctores credebant leones inter se Veneris commercium non exercere ac cum leopardis tantum concubare. Sic veridicum fuit oraculum, quod praedixerat Atalantae coniugium exitio fore.

Nihilominus filium genuisse dicitur, quem statim in monte Parthenio reliquit atque exposuit, Parthenopaeum nomine. Pulcherrimus adulescens factus est : auctores antiqui alii alium patrem ei adsignaverunt, plerique tamen sive Martem deum, sive Meleagrum.

Atalanta in litteris et artibus.

Atalanta et Hippomenes a Guidone Reni picti.

Notae

  1. Sic Apollodorus
  2. Hoc nomen a plerisque inditur, sed nonnumquam etiam Milanius vel Melanius vocatur, ut ab ipso Ovidio in Arte amatoria.
  3. Sic Ovidius et alli ; at Hyginus mythographus Fabulae 185 ipsius Iovis templum fuisse dicit.

Fontes.