Quantum redactiones paginae "Aper Calydonius" differant
Linea 6: | Linea 6: | ||
== Descriptio Ovidii == |
== Descriptio Ovidii == |
||
[[Fasciculus:Regius - Calydonian Boar.jpg|thumb|right]] |
|||
His versibus poeta [[Ovidius]] monstrosum aprum descripsit : |
His versibus poeta [[Ovidius]] monstrosum aprum descripsit : |
||
: ''misit aprum, quanto maiores herbida tauros |
: ''misit aprum, quanto maiores herbida tauros |
Emendatio ex 14:53, 5 Februarii 2009
In mythologia Graeca Aper Calydonius est monstrum ab irata Artemide in agrum Calydonium immissum, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae omiserat.
Fabula.
Cum belua agros vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi Calydonis, magna fames populo imminebat. Tum Meleager, Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni Graecia celeberrimi heroes convenere : Theseus et Pirithous, Dioscuri Castor et Pollux, Iason, Peleus et Telamon, filii Aeaci, Atalanta et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem Dianae, ab apro interfecti sunt. Tandem prima Atalanta beluam leviter vulnerasse dicitur ac Meleager paulo post iaculo necasse. Nondum placata Artemis discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut Meleager duos avunculos occiderit, iram matris Altheae merens.
Descriptio Ovidii
His versibus poeta Ovidius monstrosum aprum descripsit :
- misit aprum, quanto maiores herbida tauros
- non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
- sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
- et setae similes rigidis hastilibus horrent:
- fervida cum rauco latos stridore per armos
- spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,'
Fontes.
- Homerus, libro nono Iliadis 530-550.
- Hyginus mythographus Fabulae 172-174.
- Ovidius libro octavo Metamorphoseon versus 260-445.
- Vergilius, libro septimo Aeneidis 305-306.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |