Quantum redactiones paginae "Castra carceralia" differant
No edit summary |
m movit Castra ad captivos concludendos posita ad Castra carceralia: vide disputationem |
(eadem)
|
Emendatio ex 09:18, 4 Februarii 2009
Castris ad captivos concludendos positis vel breviter CCC in custodia tenentur, qui nullius sceleris damnati aut accusati sunt, propter originem suam aut propter fidem suam aut quod aliter de re publica sentiunt quam penes quos summa potestas est.
Quae cum quasi ad iniuriae exemplum maximae saeculo 19 semel atque iterum in diversis mundi partibus instituta essent, tamen numquam generi humano maiorem incusserunt terrorem quam cum tempore belli per totum orbem terrarum gesti alterius a Germanis per Europam disponerentur, ut cum Zigani tum Iudaei illuc coacti labore debilitarentur et catervatim extinguerentur. Quorum omnium notissima illa castra Ausviciana sunt, in quibus ad decies centena milia hominum esse necatos veri simile est.
CCC similia castra Russice breviter GULAG appellata Iosepho Stalin auctore non tam ad homines interficiendos quam ad vires et labores eorum exhauriendos excogitata sunt, quamvis mediis saeculi 20 decenniis et in illis ingens captivorum multitudo mortem obierit.
Nomen "castrorum concentratoriorum" primo in usu erat apud Anglos qui in bello Burico captivos et cives Buricos ibi collocaverunt.