Quantum redactiones paginae "Ioanna Seimora" differant

E Vicipaedia
No edit summary
m movit Iana Seimora ad Ioanna Seimora: praenomen Latinum mutandum et cognomen Anglicum retinendum
(eadem)

Emendatio ex 13:49, 12 Ianuarii 2009

Iana Seimora

Ioanna Seymour (Anglice Jane Seymour, 150924 Octobris 1537), filia Domini Ioannis Seymour (mortuus 1536) atque Margeritae (mortua 1550), uxor tertia Henrici VIII regina Angliae et Hiberniae erat. Mater Eduardi VI erat.

Primo ministra erat Catharinae Aragonensis, postea Annae Boleyn.

Henricus VIII semper plus curans causa heredis throni ab Anna Boleyn non nati novit Ioannam quietam piamque anno 1536 et amore eius captus est. (Etiam tempus longum postea dicebat se Ioannem ex sex uxoribus amavisse plurimum.)

Anna Boleyn carnificata Ioannam 30 Maii 1536 in matrimoniam duxit, quae 12 Octobris 1537 ei peperit heredem throni Eduardum VI. Sed Ioanna maxime infirma erat et sic 24 Octobris 1537, duodecem dies post natum filium, febre infantis lecti mortua est.

Henricus VIII iuxta eam sepultus est.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!