Quantum redactiones paginae "Rosarium (oratio)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
removed rosario online linkspam, see m:User:COIBot/XWiki/rosarioonline.altervista.org
Linea 105: Linea 105:


*[http://www.rosaryarmy.com Rosary Army - organizatio ad faciendum rosarium]
*[http://www.rosaryarmy.com Rosary Army - organizatio ad faciendum rosarium]
*[http://rosarioonline.altervista.org Rosarium on line]
*[http://www.newadvent.org/cathen/13184b.htm Disquisitio de origine Rosarii] in [[Catholica Encyclopaedia]]
*[http://www.newadvent.org/cathen/13184b.htm Disquisitio de origine Rosarii] in [[Catholica Encyclopaedia]]
{{Orationes}}
{{Orationes}}

Emendatio ex 18:28, 2 Ianuarii 2009

Corona Rosarii

Rosarium Virginis Mariae prex antiqua est ad Mariam Virginem. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes Pater Noster et Ave Maria dicere solebant.

De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum XIII: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annnum MCC scripta esse iudicantur. Certius tamen est Sanctum Dominicum illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo XV tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab Ecclesia Catholica, sed a ceteris Christianis etiam recitatur.

Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.

Multi papae encyclicae rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa Leo XIII (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae Virginis Mariae et Diuturni temporis); papa Ioannes XXIII (Grata Recordatio); papa Paulus VI (Mense Maio) etc.

Mysteria Rosarii

Quindecim sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in tres divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod ter fit.

Mysteria Gaudiosa

Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.

Mysteria Luminosa

Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:

  • Baptisma in flumine Iordano
  • Revelatio sui ipsius ad nuptias Cananenses
  • Regni Dei proclamatio simul cum invitatio ad conversionem
  • Transfiguratio
  • Eucharistiae institutio

Mysteria Dolorosa

Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Agonia Iesu in horto Gethsemanie
  • Flagellatio Iesu
  • Coronatio Iesu spinis
  • Portatio crucis suae a Iesu
  • Crucifixio Iesu

Mysteria Gloriosa

Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Resurrectio Iesu
  • Eius in Coelum ascensio
  • Descensio Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos
  • Assumptio Beatae Mariae Virginis in coelum
  • Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam coeli

Recitatio Rosarii

Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus:

Varia recitatio

Cum praelibata recitatio ex usibus Fratrum Praedicatorum (seu Dominicanorum) originem ducere videatur, alius est etiam modus Rosarium recitandi, qui "Seraphicum Rosarium" sive "Corona Franciscana" dicitur, apud ordinem Franciscanorum fautoresque eorum usitatus.

Consistit ex septuplici recitatione denarum orationum "Ave Maria" dum de septem mysteria mariana fit meditatio, scilicet:

1. de Annuntiatione angelica;

2. de Visitatione ad Elisabeth;

3. de Nativitate Domini Nostri;

4. de Adoratione magorum;

5. de Inventione Pueri Iesu in templo;

6. de Resurrectione Christi;

7. de Assumptione beatae Virginis.

Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius papa X anno MCMV.


Nexus Externus