Quantum redactiones paginae "Humanitarium belli ius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m bot addit: ko:국제인도법
Linea 118: Linea 118:
[[en:International humanitarian law]]
[[en:International humanitarian law]]
[[es:Derecho internacional humanitario]]
[[es:Derecho internacional humanitario]]
[[fa:حقوق بین‌الملل بشردوستانه]]
[[fi:Sodan oikeussäännöt]]
[[fi:Sodan oikeussäännöt]]
[[fr:Droit international humanitaire]]
[[fr:Droit international humanitaire]]

Emendatio ex 18:31, 1 Novembris 2008

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.

Humanitarium belli ius est iuris inter civitates et gentes pars, quae civitatum et militum actus in bello regit. Haec iura, quod licitum et quod illicitum est in bello dicens, specialiter ad bellicorum actionum victimas, paganos, vulneratos, captivos, et neutrales partes spectant.

Duae partes horum iurum distinguuntur: Ius in bello, quod de actibus in bello tractat, et ius ad bellum, quod de iustis belli causis.

Ius ad bellum

Ius in bello

Fontes iurum

Humanitarium belli ius erga omnes applicabile, habet multicabiles fontes in iure inter gentes, inter quas sunt:

  • Declaratio Lutetiensis de iuri maritimo, anno 1856 pacta, quam praedonem maritimam abrogavit
  • Conventus Genavenses quattuor cum duobus protocollis additis, omnes annis 18641977 facti
  • Conventus Hagenses, annis 18991954 facti
  • Charta Nationum Consociationis, die 24 Octobris 1945 assignata
  • Fundamenta humanitarii belli iuris Crucis Rubrae, anno 1978 assignata
  • Principia Nurembergensia, ex conventu numero 177 Consociationis Nationum die 21 Novembris 1947 editum
  • Conventus de genocidii criminis preventione et castigatione, anno 1948 a Consociatione Nationum editus

Declaratio Lutetiensis

Conventus Genavenses

  • I Conventus Genavensis, ad sauciorum et aegrotorum, intra militias bellum facientes, fatum meliorandum, 12 Augusti a.D. 1949
  • II Conventus Genavensis, ad sauciorum et aegrotorum et naufragarum, intra classes militares maritimas, fatum meliorandum, 12 Augusti a.D. 1949
  • III Conventus Genavensis, de captivorum in bello tractatione, 12 Augusti a.D. 1949
  • IV Conventus Genavensis, de civilium personarum in belli tempore protectione, 12 Augusti a.D. 1949
  • Protocollum additum I ad Conventiones Genavenses, de victimarum in bello internationali protectione, 8 Junii a.D. 1977.
  • Protocollum additum I ad Conventiones Genavenses, de victimarum in bello civili protectione, 8 Junii a.D. 1977.

Prima Genavae Conventio scripta ratificataque est a.D. 1864, impulsu Henrici Dunant et Guilhelmus Henricus Dufour, necnon Confoederationis Helveticae. Postea usque hodie fere omnes civitates illas quattuor Genavae Conventiones ratificaverunt, et multae quoque additamentum unum et duo.

Conventus Hagenses

Charta Nationum Consociationis

Crux rubra

Crux rubra est emblema protectionis neutrale in bello pro sauciis et aegrotis. Crux rubra etiam nomen est societatis huic protectioni deditae.

Principia Nurembergensia

Conventus de genocidii criminis preventione et castigatione