Quantum redactiones paginae "Servius Sulpicius Rufus" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Automaton: mutans Categoria:Scriptores Romani Antiqui; mutationes minores
m (Automaton: mutans Categoria:Scriptores Romani Antiqui; mutationes minores)
{{L1}}
'''Servius Sulpicius Rufus''' (circa [[105 a.C.n.]]–[[43 a.C.n.]]), "longe omnium in iure civili princeps" ([[Cicero]]), fuit vir publicus [[Roma]]nus, qui consulatum anno [[51 a.C.n.]] gessit.
 
== De familia ==
Servius Sulpicius Quinti filius Rufus e tribu [[Lemonia]], patricia gente Sulpiciorum ortus est, quae, primo saeculo a.C.n. quidem, duos ramos praecipuos, cognominibus Rufo et Galba distinctos, praebuit. E qua gente [[Galba]] [[imperator]] originem traxit. Filium e Postumia uxore genuit, quem Cicero magni aestimabat atque sibi ut generum exoptavit. An [[Sulpicia]] poeta huius filia vel neptis fuerit incertum est.
 
== De adolescentia et studiis ==
Servius Rufus aequalis et familiaris [[Cicero]]nis fuit: simul eloquentiae atque arti oratoriae studuerunt, una [[Rhodus|Rhodum]] ad rhetores ac philosophos Graecos audiendos circa annum [[78 a.C.n.]] profecti sunt: "''in eisdem exercitationibus ineunte aetate fuimus''". Sed, cum Sulpicius sensisset se parem [[Cicero]]ni oratorem numquam fore, maluit in [[Ius civile|iure civili]] primus omnium esse. Bonus orator tamen fuit : nam tres orationes Sulpici tempore [[Quintilianus|Quintiliani]] adhuc legebantur, qui acumen earum laudat.
 
Magistri [[Ius civile|iuris civilis]] Romae ei fuere [[Lucius Lucilius Balbus]] et [[Gaius Aquilius Gallus]].
 
== De Sulpicio iurisconsulto ==
Servius Sulpicius in [[Ius Romanum|Digestis]] saepe memoratur ac paene 180 volumina de iure scripsisse traditus est. De quibus nihil ad nos pervenit nisi brevia excerpta in [[Aulus Gellius|Aulo Gellio]]. Nonnullos libros titulo tenus novimus: librum ''de Dotibus'', duos minimum libros ''de Sacris detestandis'', alium de locis quos apud Mucium Scaevolam reprehendebat (Scaevola iurisconsultus Romanus maximus ante Sulpicium fuerat tam in iure civili quam in [[Pontifex|iure pontificio]] ). Primus omnium certe commentarios de [[Ius Romanum|Edicto praetoris]] edidit. Nam [[Lex XII Tabularum]] Ciceronis tempore in usu iudiciorum esse desierat: edictum praetoris initio anni promulgatum ius novum erat ex quo iudices sententias dicebant.
 
Inter discipulos eius Alfenus Varus et Aufidius Namusa memorandi sunt.
 
== De cursu honorum ==
Anno [[65 a.C.n.]] [[praetor]] fuit, sed cum, post intervallum solitum trium annorum, [[consul]]atum anni [[62 a.C.n.|62]] petisset, a Licinio Murena superatus est, qui pecunias suffragiorum emendorum causa largitus erat. Quod, quamquam illo tempore a fere omnibus petitoribus fiebat, tamen lege de ambitu cavebatur. Itaque Sulpicius Rufus Murenam ambitus accusavit et in ius vocavit, ne comitia rata essent. Accusator cum eo [[Marcus Cato Uticensis|Marcus Cato]], vir magnae auctoritatis et unus ex optimatium ducibus, fuit.
 
In oratione [[Pro Murena]] [[Cicero]], dum vult ostendere bellicas virtutes Murenae ad [[consul]]atum petendum iuris scientia potiores esse, [[ius civile]] saepe a se alias laudatum irrisit. Nam ibi descripsit artem in verborum cavillationibus consistentem, quibus innocentia, velut laqueis, captaretur (hodieque multi homines antiquum [[ius Romanum]] nimis verborum ac formularum tenax fuisse arbitrantur). Sed fides officii religiose servata Ciceronem saepe huc adduxit, ut multa patronus diceret contra atque sentiret. Longe alia vera eius opinio de Sulpicio erat : pulcherrime enim scripsit eum non tam iuris consultum quam iustitiae consultum esse. Ita omnia semper ad aequitatem Sulpicius referebat !
 
== Fontes ==
*[[Cicero]], ''[[Brutus sive De oratore|Brutus]]'', 150-157.
**''[[Epistulae ad familiares (Cicero)|Epistulae ad familiares]]'', libro quarto necnon tertio decimo.
 
{{DEFAULTSORT:Sulpicius Rufus, Servius}}
 
[[Categoria:Iuris consulti]]
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:ScriptoresAuctores RomaniLatini Antiquiantiqui]]
[[Categoria:Mortui 43 a.C.n.]]
 
209 933

recensiones

Tabula navigationis