Quantum redactiones paginae "Gulielmus Goscombe John" differant
in urbibus occidentalibus exempla |
mNo edit summary |
||
Linea 14: | Linea 14: | ||
Opera eius praecipua Londinii (v.g. Musaeo Imperiali Belli) Britanniaeque |
Opera eius praecipua Londinii (v.g. Musaeo Imperiali Belli) Britanniaeque partium occidentalium urbibus (Glasgua, Liverpolium, Lucis Solis Portus exempla habent), maxime tamen Cardiffiae (v. g; Musaeo Nationali Cambrensi), conservantur. Landaviae praesertim, tum in ecclesia cathedrali cum in vici spatio publico sive viridi, ingenii eius specimina inveniuntur. |
||
Goscombe John Londinii Bosco Iohannis habitabat. |
Goscombe John Londinii Bosco Iohannis habitabat. |
Emendatio ex 17:57, 18 Augusti 2008
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. |
Gugliemus Iohannes Goscombe John (1860 - 1952), armiger, sculptor praeeminens Cambrensis erat.
Cardiffiae nati pater Thomas John, Ecclesiae Cathedralis Landavensis cantor, ligni sculpturae arte pollebat. Castellum Cardiffiense Iohannis Butae Marchionis munificentia restauratum opus eius exhibet.
Londinium transgressus Goscombe John Lambethiae apud Thomas Nichols quinque annos formatus, postea vespere apud Walterum Frith Stephanumque Dalou studebat. Anno 1884 Academiae Regalis Scholas frequentare coepit.
Amicorum beneficentia itinera Italica et per maris mediterranei partes occidentales bis faciebat. Anno Lutetiae, ubi Rodini influentiam subibat, degebat.
Prima opera eius, scilicet 'Morpheus' (1990) monumentumque Walteri Powell in honorem exactum, Parisiis concepta, acclamationem publicam excipiebant.
Opera eius praecipua Londinii (v.g. Musaeo Imperiali Belli) Britanniaeque partium occidentalium urbibus (Glasgua, Liverpolium, Lucis Solis Portus exempla habent), maxime tamen Cardiffiae (v. g; Musaeo Nationali Cambrensi), conservantur. Landaviae praesertim, tum in ecclesia cathedrali cum in vici spatio publico sive viridi, ingenii eius specimina inveniuntur.
Goscombe John Londinii Bosco Iohannis habitabat.
sequenda