Quantum redactiones paginae "Magi (Biblia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m nexus intervicios additi he, id, ksh, lt, no
m bot addit: sk:Traja králi
Linea 39: Linea 39:
[[pt:Três Reis Magos]]
[[pt:Três Reis Magos]]
[[sh:Sveta tri kralja]]
[[sh:Sveta tri kralja]]
[[sk:Traja králi]]
[[sv:Tre vise männen]]
[[sv:Tre vise männen]]
[[zh:東方三博士]]
[[zh:東方三博士]]

Emendatio ex 10:45, 15 Iulii 2008

Tres magi

Sancti Magi secundum evangelium Sancti Matthaei, cum natus esset Iesus, eum adoratum advenerunt dicentes: "Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus eum adorare." Magi tria munera obtulerunt, aurum, thus et myrrham.

Tres magi, unus niger. Imago ca. annum 1538° picta.

Paulatim multae fabulae vel legenda de magis facta sunt et magi postremo ut tres reges describebantur qui tres terras continentes tum notas Europam, Asiam et Africam repraesentarent. Nomina magorum sunt Caspar, Melchior et Balthasar, quae nomina forsitan inventa sunt ut litterae CMB explicarentur quae "Christus Mansionem Benedicat" dicere volunt. Unus magorum (saepe, non semper, Caspar) ut niger describitur qui Africam repraesentet.

Sancti Magi patroni sunt Coloniae Agrippinae. Fama fert Flaviam Iuliam Helenam Augustam sanctam reliquias in Palaestina invenisse. Tum reliquiae magorum Mediolanum portatae sunt. Deinde Caesar Augustus Fridericus I Barbarossa, postquam Mediolanum expugnavit, reliquias episcopo Coloniensi Rainoldo de Dassel dono dedit. Reliquiae 23° Iulii anni 1164° Coloniam advenere. Ex quo tempore Coloniae sunt.

Sollemnitas Magorum est in ecclesia catholica 6° Ianuarii (vel secundum calendarium paganum a.d. VIII Idus Ianuarias) vel die Sollemnitatis Epiphaniae Domini. Hoc die parvuli vel ministrantes veste magorum induti ostia pulsant, hymnos cantant, poemata dicunt, mansionem ad omnem annum sequentem benedicunt et parvam pecuniam organizationibus caritativis precantur. In porta mansionis scribunt numerum anni et litteras benedictionis exempli gratia sic: 20+C+M+B+07.

Liber