Quantum redactiones paginae "Avienus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: el, fr, no Modifying: es
m bot addit: sk:Avienus
Linea 49: Linea 49:
[[pl:Awienus]]
[[pl:Awienus]]
[[pt:Rufo Avieno]]
[[pt:Rufo Avieno]]
[[sk:Avienus]]

Emendatio ex 02:27, 5 Iulii 2008

Postumius Rufius Festus Avienus fuit poeta Romanus saeculi quarti qui floruit circa annum 360 coaequalis imperatoris Iuliani Apostatae (confer infra Fiedler, p. 9, et Zehnacker). Eius vitam ample describit Soubiran (vide infra) in parte editionis carminum Arateorum, quae dicitur "introduction" (p. 7 sqq.); quo loco testimonia vitae (e.g., inscriptio Africae septentrionalis Bullae Regiae) disseruntur. Fortasse Avienus paene culmen cursus honorum adeptus est (cf. Soubiran, p. 15 sqq.).

De nomine vero Avieni "adhuc sub iudice lis est" (utrum Avienus an Avienius appellatus sit, incertum; sed cf. symbolam viri docti Cameron infra). Interdiu false habitus est pro fabularum poeta Aviano.

Avieni opera nobis tradita sunt carmina Aratea, descriptio orbis terrae secundum verba Dionysi Periegetae, ora maritima, sed et innotuit nobis fragmentum de cometis in commentariis Servii ad Vergilium traditum. Textuum traditio autem funesta paene dici potest, cum nonnisi editio princeps anni 1488, quam duo tantum codices praecedunt partem magnam vel totum opus continentes (Soubiran, p. 75 sqq.); quibusdam locis textus emendari potest secundum codices carminum Arateorum Germanici Caesaris.

Avienus ipse nequaquam Christianis annumerari potest, sed morem maiorum secutus est. In carminibus suis, Arateis philosophorum theologorumque opiniones commiscuit (quod nos hodie syncretismum dicere solemus): unus deus (quam opinionem religiosam henotheismum vocant) quasi numen rerum naturam penetrans dirigit atque gubernat variis sub speciebus, ut ita dicam. Gnosis vero praecellens elementum est poematum eius, quod Weber (v. infra) disserere conata est.

De libris

Confer indicem extensum (in primis in carmina Aratea, sed et in alios textus astrologicos) apud Fiedler, p. 19 sqq.

De textibus versionibusque

  • A. Berthelot: Ora maritima. Paris 1934. (textus praeferendus)
  • G. Fischer, F. Köppner: Der gestirnte Himmel. Versuch einer Übersetzung der Phaenomena Aratea des Rufus Festus Avienus. In: Programm des Communal-Obergymnasiums in Komotau, Komotau 1893.
  • G. Fischer: Der gestirnte Himmel. Versuch einer Übersetzung der Phaenomena Aratea des Rufus Festus Avienus. In: Programm des Communal-Obergymnasiums in Komotau, Komotau 1896.
  • A. Holder: Rufi Festi Avieni Carmina. Innsbruck 1887. (editio operum omnium, sed obsoleta)
  • J. P. Murphy: Ora maritima or Description of the seacoast. Chicago 1977.
  • J. Soubiran: Aviénus: Les Phénomènes d'Aratos. CUF, Paris 1981. (textus praeferendus)
  • D. Stichtenoth: Ora maritima, lateinisch und deutsch. Darmstadt 1968. (textus latinus editionis principis ideoque non utendus)
  • P. van de Woestijne: Descriptio orbis terrae. Brugge 1961. (textus praeferendus)

De commentariis symbolisque

  • F. Bellandi, E. Berti und M. Ciappi: "Iustissima Virgo": Il mito della Vergine in Germanico e in Avieno (saggio di commento a Germanico Arati Phaen. 96 - 139 e Avieno Arati Phaen. 273 - 352), Pisa 2001
  • A. Cameron: Avienus or Avienius? In: ZPE 108 (1995), S. 252-262
  • Concordantia in Rufium Festum Avienum. Curavit Manfred WACHT. G. Olms Verlag 1995
  • M. Fiedler: Kommentar zu V. 367-746 von Aviens Neugestaltung der Phainomena Arats. Stuttgart Saur 2004
  • C. Ihlemann: De Avieni in vertendis Arateis arte et ratione. Diss. Göttingen 1909
  • H. Kühne: De arte grammatica Rufi Festi Avieni. Essen 1905
  • K. Smolak: Postumius Rufius Festus Avienus. In: Handbuch der lateinischen Literatur der Antike, hrsg. von R. Herzog und P. L. Schmidt, Fünfter Band. Restauration und Erneuerung. Die lateinische Literatur von 284 bis 374 n. Chr., München 1989, S. 320-327
  • D. Weber: Aviens Phaenomena, eine Arat-Bearbeitung aus der lateinischen Spätanike. Untersuchungen zu ausgewählten Partien. Dissertationen der Universität Wien 173, Wien 1986
  • P. van de Woestijne: De vroegste uitgaven van Avienus' Descriptio orbis terrae (1488-1515). 1959
  • H. Zehnacker: D'Aratos à Aviénus: Astronomie et idéologie. ICS 44 (1989), S. 317-329

Nexus externi