Quantum redactiones paginae "Lucianus Samosatensis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
No edit summary
Linea 8: Linea 8:
==Bibliographia==
==Bibliographia==
*[[Barry Baldwin]], ''Studies in Lucian'' ("Commentationes de Luciano"). Toronto: Hakkert, 1973.
*[[Barry Baldwin]], ''Studies in Lucian'' ("Commentationes de Luciano"). Toronto: Hakkert, 1973.

==Nexus externi==

* [http://www.liberliber.it/biblioteca/l/lucianus/index.htm De Luciano] apud liberliber.it {{Ling|Italice}}


[[Categoria:Scriptores Graeci Antiqui]]
[[Categoria:Scriptores Graeci Antiqui]]

Emendatio ex 05:29, 3 Iulii 2008

Lucianus Samosatensis

Lucianus Samosatensis (Graece: Λουκιανός ο Σαμοσατεύς), quae civitas (his temporibus aggere apposito fluctibus demersa) ad Euphratem sita erat, post annum p.Chr.n. 180. mortuus est.

Qui cum initio eloquentia quadam floreret cottidiana, mox suo Marte litteris studuit. In Ionia enim arte oratoria eruditus, cum late vagatus vel in partes ad occidentem solem spectantes venisset, diutius Athenis et in Graecia ipsa versatus ea litterarum genera excoluit, quae cum aequales et rhetores quidem, qua erant auctoritate, contempserint, posteri admirari non cessant.

Lucianus utique et in his quae finxit operibus, quidnam novi afferret, eleganter proposuit. Gloriatus est enim comoediam a se cum dialogo et generibus aliis esse coniunctam. Quem Plato invenerat dialogum, eum ad argumenta nova transtulit. Saturae autem Menippeae inter opera eius notissima sunt, ut quibus Menippi Gadarensis scripta ad itinera libero ingenii volatu effingenda, deos inducendos, arrogantias hominum irridendas dialogi more repetiverit. Menippus quidem ab Atheniensium comoedia vetere profectus est, cuius fabularum generis ipsius Lucianus in libro, qui Timon inscriptus est, exemplo usus est. Colloquia vero meretricum , quibus illius quasi collegii cum patronis mores cum risisse, tum expressisse videtur, ad comoediam novam spectant. Nihil autem posteri magis aemulati sunt colloquiis mortuorum, quae cynicorum doctrinam redolent.

Bibliographia

  • Barry Baldwin, Studies in Lucian ("Commentationes de Luciano"). Toronto: Hakkert, 1973.

Nexus externi

  • De Luciano apud liberliber.it (Italice)