Quantum redactiones paginae "Philosophia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m bot addit: gan:哲學
Linea 207: Linea 207:
[[fy:Filosofy]]
[[fy:Filosofy]]
[[ga:Fealsúnacht]]
[[ga:Fealsúnacht]]
[[gan:哲學]]
[[gd:Feallsanachd]]
[[gd:Feallsanachd]]
[[gl:Filosofía]]
[[gl:Filosofía]]

Emendatio ex 11:19, 8 Iunii 2008

Philosophia et artes liberales

Philosophia (-ae, f.), etymologice 'amor sapientiae' (Graece: φιλεῖν 'amare' et σοφία 'sapientia'), est studium sapientae vel veritatis, per studium principiorum cogitationis humanarumque actionum.

Qui philosophiae se dedicant philosophi nominantur.

"Philosophia individua dimittit; neque impressiones primas individuorum, sed notiones ab illis abstractas complectitur; atque hoc prorsus officium est atque opificium rationis" (Bacon, De dignitate).

Id verbum a Pythagora fictum est, quia sapientiam deus privilegium habebat et nolebat se ipsum sapientem (sophos) haberi. "Amator sapientae" (vel scientiae) igitur malebat.

Philosophia hodierna multas definitiones habet, inter eas:

  • Criticum studium omnis humanae quaestionis;
  • Rationale studium omnis sapientiae humanae;
  • Quaestio super quaestiones quarum responsi absoluti non sint.

Partes speciales philosophiae sunt philosophia mentis, philosophia scientiarum, philosophia orationis, philosophia historiae, philosophia religionis, etc.

Notiones philosophiae

Notiones philosophiae sunt, inter alia: Philosophari; esse, essentia, substantia, existentia, res; perceptio, spatium, tempus, conscientia, veritas; ratio, mens, memoria, voluntas, desiderium; bonus, officium, virtus, libertas; natura, societas, iustitia, potestas, civitas; ars, labor, historia, illuminatio.

Divisio

Praecipuae notiones eius realitas et veritas (in Metaphysica, Logica et Ontologia), sapientia (in Epistemologia), bonum et iustitia (in Ethica et Philosophia politica) et pulchrum (in Aesthetica) sunt.

Philosophia dividitur in:

1. Philosophia essendi (seu Metaphysica), quae subdividitur in:

1.1 Metaphysica generalis (seu Ontologia) et

1.2 Metaphysica specialis.


Ontologia dividitur in:

1.1.1 Generalis (in qua Aesthetica, Calologia seu Theoria artis est)

1.1.2 Etiologia et

1.1.3 Categorologia,

Metaphysica specialis dividitur in:

1.2.1 Theologia naturalis (seu Theodicea),

1.2.2 Cosmologia (seu Philosophia Naturae, Cosmologia metaphysica, Cosmologia philosophica) et

1.2.3 Philosophia hominis (seu Psicologia metaphysica, Psicologia philosophica, Psicologia rationalis, Antropologia philosophica).


2. Philosophia cognoscendi (seu Critica, Epistemologia, Gnoseologia, Teoria cognitionis, Logica materialis, Logica maior, Criteriologia, Ideologia, Metodologia)


3. Philosophia operandi (seu Ethica, Philosophia moralis, Moralis, Axiologia et Sociologia philosophica). Subdividitur in

3.1 Ethica generalis et

3.2 Ethica specialis (in qua Philosophia politica est).

Logica (Logica formalis seu Logica minor) scientia quae agitur de causis alteris non est, sed de causis inmediatis. Cum Mathematicae, scientiae formales sunt.

Historia philosophiae

Plurum philosophorum nomina discere poteris s.v. Index philosophorum.

Philosophia Occidentalis

Graecia

Origo philosophiae

Occidentalis traditio coepit in Graecia. Res prima fuit indagatio ἀρχῆς, id est principii mundi. Philosophi praeclari fuerunt Thales, Anaximander, Anaximenes, Pythagoras, Xenophanes, Heraclitus, Parmenides, Zeno Eleates, Empedocles, Anaxagoras, Diogenes Apolloniates, Democritus.

Philosophia classica

Circa 400 a.C.n., disputatio facta est cogitatio de homine. Socrates, Plato et Aristoteles creaverunt classicam philosophiam in Europa.

Philosophia hellenistica

Epicurus, Zeno Citieus, Cleanthes, Chrysippus, Pyrrho Eleus, Epictetus, Plotinus, Sextus Empiricus

Roma

Romani eandem ferme viam rationemque philosophandi, i.e. sapientiam adfectandi, secuti sunt ac Graeci. Praeclari philosphi erant Titus Lucretius Carus, Marcus Tullius Cicero, Seneca, Boethius, Marcus Aurelius, Augustinus Aurelius, Lactantius, Minucius Felix, Marius Victorinus, Cassiodorus.

Mediaevalis philosophia

Doctor Universalis Albertus Magnus, Anselmus Cantuariensis, Averroes, Boethius Dacii, Doctor Seraphicus Bonaventura, Eckhartus de Hochheim, Franciscus Petrarcha, Doctor Invincibilis Guillelmus de Ockham, Doctor Subtilis Ioannes Duns Scotus, Petrus Abelardus, Petrus Damiani, Raimundus Lullius, Doctor Angelicus Thomas Aquinas, Doctor Subtilissimus Johannes a Ripa.

Philosophia Temporis Renatarum Artium

Nicolaus Cusanus Cardinalis, Nicolaus Copernicus, Frater Iordanus Brunus Nolanus, Renatus Cartesius, Petrus Gassendus, Ioannes Ludovicus Vives, Benedictus de Spinoza, Carolus Bovillus, Thomas Campanella, Marsilius Ficinus, Ioannes Picus de Mirandola, Franciscus Patritius, Bernardinus Telesius, Rodolfus Agricola, Petrus Ramus, Laurentius Valla, Faber Stapulensis, Franciscus Suarez, Franciscus de Victoria Nova, Dominicus de Soto, Benedictus Pereira, Petrus Poponatius, Augustinus Steuco, Theodoros Gazes, Johannes Cardinalis Bessarion, Iohannes Althusius, Johannes Bodin, Donatus Giannotti, Samuel Pufendorf, Iohannes Locke, Godefridus Guilielmus Leibnitius.

Hodierna philosophia

Philosophia neo-Aristoteliana

Philosophia analytica

Philosophia marxistica
Philosophia existentialistica
Philosophia post-moderna
Philosophia phaenomenologica

Hermeneutica

Philosophia Sinica

Philosophia Indica

Philosophia Buddhistica

Vide etiam

Nexus externi