Quantum redactiones paginae "Gaius Cilnius Maecenas" differant

E Vicipaedia
m vinae--->vineae
m movit Gaius Maecenas ad Gaius Cilnius Maecenas: Praenomen, nomen, cognomen
(eadem)

Emendatio ex 01:02, 31 Maii 2008

Gaius Cilnius Maecenas (circa 70/65–8 a.C.n.) fuit dives eques Romanus, artium patronus, amicus Octaviani Augusti. Ex Tuscia provenit ex regia familia Etrusca.

De Maecenate scripsit Horatius :"Maecenas atavis edite regibus" (Carmina 1.1), quia cognomen eius ex Tuscis regibus deductum erat. Ipsum cognomen in toto orbe notum, quia liberalis artium patronus significat. Propertius quoque eum in carminibus celebravit.

Augustus ei latifundia Aegypti dabat, ubi Maecenas vinum colebat quod nomine "Vineae Maecenatianae" Romae vendit. Ut homo politicus, Maecenas favebat principatui quoniam antiquam maiorum rem publicam perditam putabat. Eius ingenium fuisse Octavianum non nomen Romuli accepisse sed adhuc novum nomen Augusti. Ita metus regius demeretur. Maecenas Vergilio pecuniam dabat ut hic Aeneida, carmen heroicum, scribere posset quod Octavianum ut progeniem Aeneae celebraret.

Litterae

Theodisce: Frankfurter Allgemeine Sonntagszeitung, 4. Juni 2006: Der wahre Mäzen. – (Diurnarium diei solis generale Francofurtense, die solis, 4. mensis Iunii 2006.

Vide etiam