Quantum redactiones paginae "Demosthenes" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 23:43, 13 Decembris 2005

Fasciculus:Demosthenes 1.jpg
Demosthenes

Philippi consilia et dolos vir unus apud Athenienses detexerat : orator Demosthenes (graece : Δημοσθένης), qui regem Macedoniae infensissimum esse Graecorum hostem proclamabat. Demosthenes ad summam eloquentiam pervenerat pertinacissimo labore. Cum balbus esset, et voce exilis, et lateribus parum validus, haec omnia naturae impedimenta superavit diligentia atque industria. Coniectis in os calculis, magna voce versus multos pronuntiabat inambulans, et ardua loca celeri gradu scandens. Declamitans in maris littore, in quod se fluctus illidebant, consuescebat non expavescere fremitus concitatae multitudinis. In cella subterranea tres menses egit, media parte capitis abrasa, ut prodire in publicum sine verecundia non posset : ibi inclusus continuam dabat operam voci et gestui. His exercitationibus perficerat ut nemo melius et planius eo loqueretur.

Fasciculus:Philippus II Macedonum Rex 2.gif
Philippus II Macedonum Rex