Quantum redactiones paginae "Ops" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 25: Linea 25:
[[lt:Abudantija]]
[[lt:Abudantija]]
[[nl:Abundantia]]
[[nl:Abundantia]]
[[pl:Abudantia]]
[[pl:Ops]]
[[ru:Изобилие]]
[[ru:Изобилие]]

Emendatio ex 08:36, 19 Maii 2008

Petrus Paulus Rubens, Ops, circa annum 1630, Tocionis apud Museum Nationalem Artis Occidentis

Ops (opis f.) est dea Romana, uxor Saturni.

Dea opulentiae ex agri cultura partae cuius feriae Opalia die 19 Decembris continuo post ferias mariti Saturnalia celebrabantur. Mox Opalia unus ex Saturnaliorum diebus esse visus est quae per dies septem producebantur. Opiconsivia quoque in eius honorem mense Sextili/Augusto, tempore messis, celebrabantur quorum nomen nos admonet Opem antiquis temporibus coniunctiorem fuisse cum deo latino Conso quam cum Saturno.

Hanc deam nonnulli eandem esse et Terram matrem putarunt quod fructus terrae ministrabat (exempli gratia Varro libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae Rheae Croni uxoris postquam Cronus et Saturnus unus et idem deus factus est. A nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela urbs Roma posita erat ; nomen ilius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.

Primus Sabinus rex Titus Tatius, consors regni cum Romulo, Opi aram vovisse ac dicasse simul atque Saturno perhibetur. Sacrarium quoque in Regia ei fuit adeo sanctum ut nisi Pontifici Maximo ac vestalibus eo intrare nemini licuerit necnon postea, quarto saeculo a.C.n., templum in Capitolio ac secundo saeculo aedes Opi opiferae dicata..

Fontes

Legendi sunt :

  • Marcus Terentius Varro libro quinto de Lingua Latina capite LVII et LXIV et LXXIV ac libro sexto capite XXI.
  • Macrobius libro primo Saturnaliorum capite decimo : " ... et terram Opem cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur. Huic deae sedentes vota concipiunt terramque de industria tangunt demonstrantes ipsam Matrem Terram esse mortalibus adpetendam..." necnon libro tertio capîte IX.
  • Plinius,Historia Naturalis, libro undecimo cap. 174.