Quantum redactiones paginae "Thebae (Boeotia)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
#'''Thebae''' urbs in [[Graecia]] est, suburbium [[Athenae|Athenarum]] (Graece Theva, antiqua Thébai Anglice Thebes), 80 km BOc (NW) de Athenae.
#'''Thebae''' urbs in [[Graecia]] est, suburbium [[Athenae|Athenarum]] (Graece Theva, antiqua Thébai Anglice Thebes), 80 km BOc (NW) de Athenae.
== De historia Thebanorum ==
#'''Thebae''' urbs Aegyptus est, hodie [[Karnak]].
=== Epaminondas et Pelopidas ===
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. Sed dominatio eorum intoleranda fuit ceteris populis. Primi Thebani, [[Epaminondas|Epaminonda]] et [[Pelopidas|Pelopida]] ducibus, bellum Spartae intulerunt. Pelopidas, e patria pulsus, et Athenis exsul, iniit cum duodecim comitibus consilium liberandi cives suos ab ea factione, quae per Lacedaemonios civitatem opprimebat. Illi igitur duodecim Athenis interdiu exierunt, ut vespere Thebas pervenirent ; exierant autem cum canibus venaticis, retia ferentes, vestitu agresti, quo minus suspecti facerent iter. Sub noctem Thebas ingressi, et apud Charonem, unum e suis, excepti, vestes muliebres supra loricas induerunt, gladios in sinu abdiderunt, et caput frontemque sertis populeis obtexerunt. Sic vestiti, introducti sunt in donum [[Archias|Archiae]], fautoris Lacedaemoniorum, summi magistratus, a quo convivium collegis suis dabatur. Convivae, vino epulisque dediti, vultus conjuratorum coronis obvelatos dignoscere non potuerunt ; illi irruunt, et eos interficiunt. Populus ad arma vocatus arcem aggreditur, duce Pelopida, et, praesidio Lacedaemoniorum expulso, recuperat libertatem.





#'''Thebae''' quoque urbs Aegyptus est, hodie [[Karnak]].





Emendatio ex 14:40, 13 Decembris 2005

  1. Thebae urbs in Graecia est, suburbium Athenarum (Graece Theva, antiqua Thébai Anglice Thebes), 80 km BOc (NW) de Athenae.

De historia Thebanorum

Epaminondas et Pelopidas

Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas, Lacedaemonii principatum Graeciae obtinuerant. Sed dominatio eorum intoleranda fuit ceteris populis. Primi Thebani, Epaminonda et Pelopida ducibus, bellum Spartae intulerunt. Pelopidas, e patria pulsus, et Athenis exsul, iniit cum duodecim comitibus consilium liberandi cives suos ab ea factione, quae per Lacedaemonios civitatem opprimebat. Illi igitur duodecim Athenis interdiu exierunt, ut vespere Thebas pervenirent ; exierant autem cum canibus venaticis, retia ferentes, vestitu agresti, quo minus suspecti facerent iter. Sub noctem Thebas ingressi, et apud Charonem, unum e suis, excepti, vestes muliebres supra loricas induerunt, gladios in sinu abdiderunt, et caput frontemque sertis populeis obtexerunt. Sic vestiti, introducti sunt in donum Archiae, fautoris Lacedaemoniorum, summi magistratus, a quo convivium collegis suis dabatur. Convivae, vino epulisque dediti, vultus conjuratorum coronis obvelatos dignoscere non potuerunt ; illi irruunt, et eos interficiunt. Populus ad arma vocatus arcem aggreditur, duce Pelopida, et, praesidio Lacedaemoniorum expulso, recuperat libertatem.



  1. Thebae quoque urbs Aegyptus est, hodie Karnak.



Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!