Quantum redactiones paginae "Triumphus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
(eadem)

Emendatio ex 21:27, 12 Decembris 2005

Romae, cum imperatoris insignis victoria nuntiata erat, ille, senatus iussu, castra movebat atque triumphans in Urbem inibat. Tum ingens multitudo et forum et viam Sacram et alias propinquas vias invadebat. Nam omnes triumphum spectare volebant. Imperator, corona in capite posita, in quodam curru aureo stabat, quem quattuor equi albi trahebant. A campo Martio per Palatium, denique via Sacra ad Capitolium, Iovis templi sedem, vehebatur. Si dux hostium captus erat, ante currum ducebatur. Tristissima mente procedebat, quod existimabat fortunam suam longe aliam esse ac speraverat. Post currum ibant victores milites : alii imperatorem maximis laudibus efferebant, alii eum ludibrio habebant. Ita pompa ad Capitolium contendebat, ubi imperator Iovi bovem album immolabat et deo aliquam praedae partem praebat. Tunc imperator, erga milites suos gratus, eis praemia dabat et opulentum convivium offerebat.