Quantum redactiones paginae "Aristides" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Aristides''', Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit [[Themistocles|Themistocli]], et cum eo de principatu saepe contendit. Aristides, qui interfuerat pugnis apud [[Marathon]]a et [[Salamis|Salamina]], erat dux [[Athenae|Atheniensium]] apud [[Plataeae|Plataeas]]. Hic vir aequitatem et virtutem semper coluit. Itaque unus post hominum memoriam cognomine ''justus'' appellatus fuit. Quanquam adeo excellebat abstinentia, [[suffragium|suffragiis]] tamen civium damnatus fuerat, et [[exsilium|exsilio]] decem annorum mulctatus. In hoc iudicio, quod Graeci ''[[ostracismus|ostracismon]]'' vocant, animadvertit quemdam scribentem in testula ut Aristides e patria pelleretur. Tum quaesivit ab eo quare id faceret ; cui ille respondit : "Aristidem ignoro ; sed mihi non placet istum hominem praeter ceteros iustum appellari." Revocatus deinde ab Atheniensibus, Aristides maxima munia implevit. Sed, cumulatus honoribus, in summa paupertate decessit, et vix reliquit unde efferretur.

== De Aristidis Probitate (secundum Ciceronem) ==
Saepe Athenienses adversus Lacedaemonios bella parabant. Olim Themistocles Aristidi : "Mox Lacedaemoniorum naves longae, inquit, in portum convenient. Lacedaemonii potentiores sunt quam nunc sumus. Itaque classem fraude delere necesse est. Cum nostri in hostium naves clam conscenderint, classem incendent ; ita Lacedaemoniorum vires frangemus." Tum Aristides respondit : "Utilis quidem fraus est ; sed proba non est. Semper probi esse debemus, etiam in hostes." Athenienses, Themistoclis fraudem vituperantes, hostium classem non deleverunt.

<!--Fons?-->
<!--Fons?-->

Emendatio ex 20:42, 12 Decembris 2005

Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli, et cum eo de principatu saepe contendit. Aristides, qui interfuerat pugnis apud Marathona et Salamina, erat dux Atheniensium apud Plataeas. Hic vir aequitatem et virtutem semper coluit. Itaque unus post hominum memoriam cognomine justus appellatus fuit. Quanquam adeo excellebat abstinentia, suffragiis tamen civium damnatus fuerat, et exsilio decem annorum mulctatus. In hoc iudicio, quod Graeci ostracismon vocant, animadvertit quemdam scribentem in testula ut Aristides e patria pelleretur. Tum quaesivit ab eo quare id faceret ; cui ille respondit : "Aristidem ignoro ; sed mihi non placet istum hominem praeter ceteros iustum appellari." Revocatus deinde ab Atheniensibus, Aristides maxima munia implevit. Sed, cumulatus honoribus, in summa paupertate decessit, et vix reliquit unde efferretur.

De Aristidis Probitate (secundum Ciceronem)