Quantum redactiones paginae "Ancus Marcius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Tbook (disputatio | conlationes)
mNo edit summary
Linea 8: Linea 8:


Naturaliter Ancus mortuus est et ab [[Lucius Tarquinius Priscus|Tarquinio Prisco]] successus est.
Naturaliter Ancus mortuus est et ab [[Lucius Tarquinius Priscus|Tarquinio Prisco]] successus est.

[[Categoria:Roma antiqua]]


[[de:Ancus Marcius]]
[[de:Ancus Marcius]]

Emendatio ex 20:02, 26 Novembris 2005

Ancus Marcius quartus rex Romae fabulosus ab 640 a.C.n usque ad 616 a.C.n. erat. Sicut avus Numa Pompilius Ancus tranquillus piusque erat, sed bellum ut fines defenderet gerere debuit. Latinos vicit et aliquot, ex quo plebes oritae sunt, in Aventino Romae deduxit. Ianiculum munivit, Tiberi pontem ligneum iniecit, portum Ostiam condidit, salinas instituit, et carcerem aedificavit.

Ancus Marcius dumtaxat exemplar Numae, gerens personam Numae pontificis (pontifex quod pontem fecit).

Tullo mortuo, Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus Marcius erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini cum quibus Tullo regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, et incursionem in agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum misit qui res repeteret, eumque morem posteri retinuerunt. Id autem hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit, a quibus res repetuntur, capite velato, ait: "Audi, Jupiter; audite, fines hujus populi. Ego sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fides sit." Deinde peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de re mittitur fecialis, ritusque belli indicendi jus fecilae appellatur.

Legato Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc modo eis indictum est Ancus exercitu conscripto profectus, Latinos fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: muro lapideo urbem circumdedit, et Janiculum montem, ponte sublicio in Tiberim facto, urbi conjunxit. Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis, immatura morte praereptus, non potuit praestare qualem promiserat regem.

Naturaliter Ancus mortuus est et ab Tarquinio Prisco successus est.