Quantum redactiones paginae "Lingua Latina ecclesiastica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m multos exemplos ---> multa exempla. &c.
SieBot (disputatio | conlationes)
m robotum addit: nl:Kerklatijn
Linea 27: Linea 27:
[[fr:Latin ecclésiastique]]
[[fr:Latin ecclésiastique]]
[[ia:Latino ecclesiastic]]
[[ia:Latino ecclesiastic]]
[[nl:Kerklatijn]]
[[simple:Ecclesiastical Latin]]
[[simple:Ecclesiastical Latin]]
[[tl:Lating Pansimbahan]]
[[tl:Lating Pansimbahan]]

Emendatio ex 22:01, 23 Martii 2008

Latina Ecclesiastica est lingua Latina adhibita ab Ecclesia Catholica Romana. In se, non differt a Lingua Latina ab aliis exercita, eadem utens gramatica, vocabulario, et cetera, sed nota fert contextus sui. Ecclesia usus est Latina lingua iam a saeculo fere tertia usque ad hodie, et ergo videtur mutationes ferre per cursus saeculorum. Latina tamen lingua, sive ecclesiastica, sive saecularis, exstat exempla continuitatis et stabilitatis. Latina Ecclesiastica generaliter loquitur pronuntiatione ecclesiastica, quae differt a pronuntiatione academica.

Ortus Ecclesiasticae Latinitatis

Novum Testamentum graece scribitur, et graecam et hebraicam linguas locuta est ecclesia primitiva per primum saeculum. Nonnulli tamen homines, Tertullianus; exempli gratia, aetatis classici Graecam non intellexerunt linguam, et ergo, iam a saeculo secundo, initialiter in Africa Septentrionali, coeperunt latinam adhibere linguam in orationibus et colloquiis suis. Stylus huius latinitatis portebat signum Latinae Provincialis Africanae, sed magis usus Graeci et Hebraici qui eum antecedebat in orationibus Christianis. Illo tempore, Biblia Sacra vertebantur in "veterem latinam" versionem, qui portabant multa formarum Hebraicarum exempla; exempli gratia, "Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercitum."

Latinitas Ecclesiastica Classica

Christiana fide religione imperii facta, Latinitas Ecclesiastica locum assumpsit inter praecipuos eventos culturae Imperii Romani. Non tamen formas singulares abandonavit, cum expressiones haec formabant "registrum" singularem pro oratione et discursis sacris. Ergo, sonus huius Latinitatis, qui antequam forsitan imperfectum vocasset, ferebat sensum orationis et vitae Christianae. Caute distinguebatur a Latina religiosa pagana, utens, exempli gratia precibus in loco orationum, altare in loco arae, et aliis. Latina tamen Ecclesiastica huius aetatis nullum carebat a Latina classica optima, et auctores sicut Leo Magnus, Aurelius Augustinus, Ambrosius, et alii Latinam vere pulcram scripserunt. Renovavit illo tempore Sanctus Hieronymus translationem sacrarum scripturarum, Biblia Vulgata formans, mantenes {???} tamen stricte unitatem cum formis Hebraicis et Graecis, et cum vetere latina versione.

Latinitas Ecclesiae Medievalis

Tempore medii aetatis, per orbem occidentalem, lingua Latina est mutata in linguas hodiernas, et ergo nonnulli textus illius aetatis portant signum istius progressi. Multi tamen auctores utebantur lingua Latina secundum regulas classicas, adhibentes stylum sui generis. Latina medievalis legatur cum formis sacris de quibus iam locuti sumus in Biblia Sacra et orationibus, sed etiam representat aetatem quem non confidit in rhetoricam sicut antiqui, sed magis in logicam directam scholasticorum. Ergo Latina Ecclesiastica medievalis, exempli gratia Sancti Thomae Aquinati vel Isadorii vel Sancti Bonaventuri, usa est constructionibus brevibus et claris, sine decorationibus oratoricis. Latinitas huius aetatis notatur per usus amplius praepositionum, exempli gratia in illo tempore loco illo tempore, et mutationes sensuum aliorum verborum; exempli gratia iuxta Petrum Lombardum loco secundum Petrum Lombardum.

Latinitas Ecclesiastica Post Medievalis

Saeculo XV, multi homines desiderebant invenire et studiare res antiquorum, in artibus, architectura, et cultura, et pro omnibus his, opportebant linguas Latinam, Graecam, et hebraicam scire. Ergo magni momentis fuit scire et adhibere latinam classicam, et Latinitas Ecclesiastica huius aetatis utitur terminis et constructionis ornatis, saepe cum referentiis classicis. Si legitur Aeneas Silvii Picolomini (Pius II) vel Desiderius Erasmus, videtur Latinitas nimis elevata. Etiam eo tempore vocabularium classicum adhibitur, e.g. templum loco ecclesiae vel divus loco sanctus.

Latinitas Ecclesiastica Moderna

Ultimis in saeculis, lingua Latina evanuitur a discursis academicis et diplomaticis, sed adhuc exercetatur ab Ecclesia. Lingua fuit instructionis theologicae usque secundum medium saeculi vigesimi, et etiam lingua liturgiae, symbolum dans unitatis ecclesiae, quae una lingua orabat. Annis tamen 1960, linguae vernaculares introducebantur in liturgiam et instructionem, maioris intellectionis causa. Latina adhuc est lingua prima liturgiae, et lingua decretorum ecclesiae. Cum lingua non sit res usus quotidianae, saepe accipit formas elevatas. Videtur in Latinitate Ioannis Pauli II vel Benedicti XVI.