Quantum redactiones paginae "Stella neutronica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m robot Adding: th
m robot Adding: hr
Linea 17: Linea 17:
[[fr:Étoile à neutrons]]
[[fr:Étoile à neutrons]]
[[he:כוכב נייטרונים]]
[[he:כוכב נייטרונים]]
[[hr:Neutronska zvijezda]]
[[hu:Neutroncsillag]]
[[hu:Neutroncsillag]]
[[it:Stella di neutroni]]
[[it:Stella di neutroni]]

Emendatio ex 21:51, 14 Octobris 2005

Stella neutronica stella tantum e neutronibus constans est.
Stella, quae plus quam sescuplum massae Solis nostri habet, cum paene omne plasma metallorum in ferri plasma mutavisset, sphaeris externis amissis contrahitur. Massa autem stellae tanta est ut electrones non iam libere esse possint, sed (una cum antineutrinis) in protona ita premantur ut omnis materies in stella sita nunc moles neutronum fiat. (Si quidem massa stellae plus quam decuplum massae Solis est, aliud obiectum fit: stella quarcica (suspicata) vel etiam gurges niger. Stellae minoris massae autem pumiliones albae fiunt.)
Stellae neutronicae radios et lucis et roentgenios emittere solent et celerrime circum axem suam rotantur. Radii roentgenii si quasi in lineam conferti emittuntur, stella pulsaris appellatur; nam haec linea radiorum propter rotationem stellae ad nos non nisi pulsati perveniunt.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!