Quantum redactiones paginae "Imatrae torrens" differant

E Vicipaedia
m nexum correxi
m movit Torrentes Imatrae ad Imatrae Torrens: (secundum Tyrjae torrentem)
(eadem)

Emendatio ex 16:39, 20 Ianuarii 2008

Torrentes Imatrae

Torrentes Imatrae (Finnice: Imatrankoski) sunt aqua cadens fluminis Vuoksis, propter urbem Imatram. Per historiam fuerunt praeclarum spectaculum, locum quidem ubi "peregrinatio Finnica coepit" vocati sunt,[1] atque tellus nationalis.[2] Visitantur a milibus hominum per annum,[3] quorum visitatores clari fuerunt imperatrix Catharina II imperatorque Nicolaus II.[1] Hi torrentes erant tam prosperi quidem ut Valtionhotelli, deversorium magnum, aedificatum sit ad ripam. Ab anno 1929, autem, officina hydroelectrica sita fuit super torrentibus ut urbi, atque austris Finniae,[4] potestatem praebeat. Sed aestate, hi torrentes peregrinatoribus solvuntur.[1][3] Moles decussis est 500 m³/s,[1] longitudo 8 km et altitudo 18 m.[4]

Notae

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Munro, Robin. "Lappeenranta and Imatra: Finnish Cities Linked to St. Pete", The St. Petersburg Times. Factum die 4 Iunii 2004 Inventum die 17 Ianuarii 2008.
  2. Index tellurum nationalium
  3. 3.0 3.1 Fintravel—Imatra et Lapeenranta
  4. 4.0 4.1 "Imatra," The Columbia Encyclopedia, Editio Sexta, 2007.

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad Finniam spectat. Amplifica, si potes!