Quantum redactiones paginae "Taxinomia" differant

E Vicipaedia
No edit summary
m movit Taxonomia ad Taxinomia: might as well be consistent
(eadem)

Emendatio ex 14:35, 30 Decembris 2007

Taxonomia (-ae, f.) vel rectius taxinomia (Graece: ταξινομία, taxium ordinatio) biologiae pars quae classificationem systematicam viventium describit.

Classificationes taxinomicae formam arboris sequuntur cuius radix omnia viventia et exstincta comprehendit, et rami genera et species singulae. Nodus eius arboris taxis, vulgo taxon vocatur, quae taxes inferiores comprehendit.

Elementa huius classificationis saeculo XVIII. a biologo Carolo Linnaeo descripta sunt. Eius systema fuit classificationis per similitates et differentias viventium, sed hodie mutatur in systemate classificationis geneticae secundum principia evolutionis.

Vide etiam

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!