Quantum redactiones paginae "Publius Petronius Niger" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m robot Modifying: nl:Gaius Petronius Arbiter
JAnDbot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: ca:Petroni
Linea 16: Linea 16:


[[bg:Петроний]]
[[bg:Петроний]]
[[ca:Petroni]]
[[cs:Petronius]]
[[cs:Petronius]]
[[da:Petronius]]
[[da:Petronius]]

Emendatio ex 10:36, 12 Decembris 2007

Petronius est nomen consulis Romani saeculi 1 p.C.n. scriptorisque librorum Satyricon notissimorum.

Consul

C. Petronio, ut scribit Tacitus (Annalibus 16.18), "dies per somnum, nox officiis et oblectamentis vitae transigebatur; utque alios industria, ita hunc ignavia ad famam protulerat, habebaturque non ganeo et profligator, ut plerique sua haurientium, sed erudito luxu. ac dicta factaque eius quanto solutiora et quandam sui neglegentiam praeferentia, tanto gratius in speciem simplicitatis accipiebantur. proconsul tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit. dein revolutus ad vitia seu vitiorum imitatione inter paucos familiarium Neroni adsumptus est, elegantiae arbiter, dum nihil amoenum et molle adfluentia putat, nisi quod ei Petronius adprobavisset. unde invidia Tigellini quasi adversus aemulum et scientia voluptatum potiorem. ergo crudelitatem principis, cui ceterae libidines cedebant, adgreditur, amicitiam Scaevini Petronio obiectans, corrupto ad indicium servo ademptaque defensione et maiore parte familiae in vincla rapta. Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de immortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam verberibus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula." Hoc modo C. Petronius coactus est vim sibi inferre anno 66.

Scriptor

Secundum libros manu scriptos operis cui titulus est Satyrica, hoc opus conscripsit T. Petronius Arbiter. De vita illius nihil cognovimus, nisi (ut censent plurimi eruditi) idem fuit et arbiter elegantiae imperatoris Neronis.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!