Quantum redactiones paginae "Vespae (Aristophanes)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{L}}{{italic title}}
{{L}}{{italic title}}
[[Fasciculus:Wespe von oben fcm.jpg|thumb|Secundum fabulam, iudices, qui suffragiis reos condemnant, sunt similes vespis quae aculeis pungunt]]
[[Fasciculus:Wespe von oben fcm.jpg|thumb|Secundum fabulam, iudices, qui suffragiis reos condemnant, sunt similes vespis quae aculeis pungunt]]
'''Vespae''' ([[Graece]] {{Polytonic|Σφῆκες}}) est comoedia Graeci poetae [[Aristophanes|Aristophanis]]. Anno [[422 a.C.n.]] edita in certaminibus [[Lenaea|Lenaeis]] sub Philonidae nomine certavit. Fortasse - nam argumenti textus varie correctus est<ref>Nonnulli eum vincere faciunt, exempli gratia apud [[Collection des Universités de France|Collection des universités de France]] p.7 et 14.</ref>- secundas obtinuit post comoediam ''[[Proagon]]em'' eiusdem Philonidae, tertii [[Leucon]]is ''[[Legati]]'' fuerunt. Vespae sunt iudices Athenienses e quibus chorus fabulae constat.
'''Vespae''' ([[Graece]] {{Polytonic|Σφῆκες}}) est comoedia Graeci poetae [[Aristophanes|Aristophanis]]. Anno [[422 a.C.n.]] edita in certaminibus [[Lenaea|Lenaeis]] sub Philonidae nomine certavit. Fortasse - nam argumenti textus varie correctus est<ref>Nonnulli eum vincere volunt, exempli gratia apud [[Collection des Universités de France|Collection des universités de France]] p.7 et 14.</ref>- secundas obtinuit post comoediam ''[[Proagon]]em'' eiusdem Philonidae, tertii [[Leucon]]is ''[[Legati]]'' fuerunt. Vespae sunt iudices Athenienses e quibus chorus fabulae constat.
== Personae ==
== Personae ==
* Philocleon, senex Atheniensis iudicandi cupiditati addictus. Nomen eius "[[Cleon|Cleonis]] amicum" significat.
* Philocleon, senex Atheniensis iudicandi cupiditati addictus. Nomen eius "[[Cleon|Cleonis]] amicum" significat.

Emendatio ex 17:49, 5 Martii 2022

Secundum fabulam, iudices, qui suffragiis reos condemnant, sunt similes vespis quae aculeis pungunt

Vespae (Graece Σφῆκες) est comoedia Graeci poetae Aristophanis. Anno 422 a.C.n. edita in certaminibus Lenaeis sub Philonidae nomine certavit. Fortasse - nam argumenti textus varie correctus est[1]- secundas obtinuit post comoediam Proagonem eiusdem Philonidae, tertii Leuconis Legati fuerunt. Vespae sunt iudices Athenienses e quibus chorus fabulae constat.

Personae

  • Philocleon, senex Atheniensis iudicandi cupiditati addictus. Nomen eius "Cleonis amicum" significat.
  • Bdelycleon, Philocleonis filius cuius nomen "Cleonem perosum" significat.
  • Xanthias et Sosias, duo Philocleonis famuli qui Bdelycleonem custodiunt.
  • Chorus senum Atheniensium iudicandi cupidorum, vesparum habitu praediti quia velut vespae aculeo pungunt cum irritantur[2].
  • Pueri qui senes chori comitantur, lampades ferentes.
  • Duo canes, alter reus (mutus), alter accusator.
  • Mulier quae panem vendit
  • Vir a Philocleone male mulcatus.

Actio Athenis agitur. Scaena iudicis domus portam et viam ostendit.

Summarium

  • Prologusː Sosias et Xanthias custodiam ante domum ingenti rete circumdatam agitant in quam post multa alia remedia frustra temptata Bdelycleon patrem clausit ne quotidie nondum orto sole ad iudicum sortitionem properet. Nihil enim aliud quam iudicare cogitat, somni oblitus et conchas colligens ne sibi desint ad suffragium ponendum. Mox per fumarium exire conatur senex ac deinde sub asini ventre latens ad mercatum acti ut olim Ulixes ex arietis vellere suspensus Polyphemi antrum evaserat. Bis tamen a vigilantibus filio et servis intra domum repellitur.
  • Parodosː senes qui ad Pnyx iudicatum iter faciunt vesparum habitu instructi domum praetereunt et Philocleonis absentiam mirantur. Magna voce eum appellant monentes hodie strategum Lachem[3] causam agere et Cleonem "trium dierum iram" ad tribunal secum portare iussisse. Coniecturae indulgent fortasse Philocleonem aegrum esse quod pridie reus absolutus esset.
  • Primum episodiumː Philocleon caput e fenestra exserit atque captivitatem comitibus nuntiat dum eos rogat summisse loquerentur ne custodes expergefacerent. Qui eum hortantur ut quam celerrime effugium excogitaret ne serius ad iudicium pervenirent. Laqueos igitur retis rodere incipit et per funem ad humum descendere. Tum vero filius et servi e somno excitantur atque eum intra domum rixa cum vespis facta repellunt. Vespae victae Bdelycleonem coniurationis ad tyrannidem restituendam accusant atque demagogum Cleonem minitantur qui iura democratica et iudicandi potestatem tuetur.
  • Agonː Bdelycleon Philocleonem servum esse non regem ut ipse putat demonstare posse adfirmat. Pater argumentis suis confisus sponsionem facit et ambo choreutas litis arbitros eligunt. Philocleon omnes homines sese timere atque blandimentis uti iactat. Quin etiam stipendia iudicibus data (triobolum) extollit. Addit solos iudices rerum in officio gestarum rationem non reddere, ipsum Cleonem eos fovere. Respondet filius parvam pecuniam mereri iudices si cum ingentibus divitiis compares a potentibus demagogis collectis, quibus Philocleon et eius collegae adversariis eorum damnandis non aliter inserviunt atque qui oleas accepto salario domini iussu legunt. Chorus sententiam secundum filium dat. At Philocleon qui si victus esset iudiciis in posterum renuntiaturum spoponderat mori malle quam a iudiciis abesse clamat.
  • Episodiumː remedium invenit Bdelycleon atque patri persuadet ut domi iudicaret. Primus reus arcessitur canis Labes qui caseum Sicilianum in culina furatus est. Sicilianus appellatur caseus quia strategus Laches -cui Labes paronomasia est- re in Sicilia male gesta[4] accusatus erat quod pecuniam ab hostibus accepisset. Accusat canis alter e demo Cydathenaeo -qui demus demagogi Cleonis est, canis Graece κύων dicitur- ː in primis reo obicit quod caseum solus comederit nec partem sibi reliquerit. Tum Philocleon ne sibi quidem quicquam e caseo pervenisse perspicit atque reo multo magis irascitur. Bdelycleon ipse causam pro reo apud patrem agitː magna merita huius canis in pecoribus custodiendis memorat, unius peccati veniam poscit, catulos adhuc infantes misericordiae movendae causa accersit. Paulisper tantum mollitur Philocleon et damnare iam in animo habet sed a filio deceptus calculum in falsam urnam deicit. Postquam reum absolvisse renuntiatus est animus Philocleonem relinquit qui humi cadit. Postremo filius multa aqua eum resuscitat et ad convivium solandi causa secum ducere promittit.
  • Parabasisː coryphaeus auctoris merita erga populum Atheniensem extollit, in primis quod Cleonis incepta impugnat[5]. Simul spectatores reprehendit quod anno priore praemium Nubibus non contulerint et causas cur aculeos sibi aptarint explicat.
  • Episodiumː Bdelycleon imperitum patrem docet quomodo apud elegantes convivas invitatus laute vestiatur atque loquatur. Inprimis cantuum in symposiis solitorum et fabularum Aesopicarum meminit.
  • Parabasis secundaː coryphaeus iocos in nonnullos Athenienses tum notos immittit et litem inter Cleonem et Aristophanem memorat quocum poeta in gratiam numquam redibit.
  • Episodiumː vino irritatus Philocleon formosam tubicinam e convivio subripuit et domum ducitː in itinere feminam panes vendentem et virum praetereuntem verberibus maledictisque molestavit qui eum in ius vocare volunt. Sed de iudiciis senex nihil iam audire vult et inopportunis fabulis Aesiopacis inepte respondet. Filius accurrit atque res componere conatur antequam patrem intra domum trahat.
  • Exodosː postquam chorus Philocleonis morum mutationem et Bdelycleonis amorem erga patrem laudavit Philocleon phrenetice saltans in scaenam redit. Ad certandum tragoediae actores si qui sunt provocat. Tum incedunt tres filii Cancri et omnes gesticulantes e scaena exeunt (quae parodia novae musicae in Euripidis dramata introductae esse videtur).

Notae

  1. Nonnulli eum vincere volunt, exempli gratia apud Collection des universités de France p.7 et 14.
  2. Versus 224-7ː τὸ τῶν γερόντων, ἔσθ᾽ ὅμοιον σφηκιᾷ. ἔχουσι γὰρ καὶ κέντρον ἐκ τῆς ὀσφύος ὀξύτατον, ᾧ κεντοῦσι, καὶ κεκραγότες πηδῶσι καὶ βάλλουσιν ὥσπερ φέψαλοι. Vide etiam versus 1071-1121.
  3. Ille est qui dialogo Platonico titulum indidit.
  4. Thucydides III.115.
  5. Versus 1037ː ἀλλ᾽ ὑπὲρ ὑμῶν ἔτι καὶ νυνὶ πολεμεῖ.

Plura legere si cupis

Nexus externi