Jump to content

Quantum redactiones paginae "Charito Laptev" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{in progressu}}{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Charito Procopii filius Laptev''' ([[Russice]] Харито́н Проко́фьевич Ла́птев, anno 1700 [[Magni Luki|Magnis Lukis]] natus et [[21 Decembris]] anno 1763 ibidem mortuus) fuit nauta [[Russia|Russicus]], [[explorator]] [[Siberia]]e et [[regio Arctica|Arcticae]], cuius nomine [[mare Lapteviorum]] et [[litus Charitonis Laptevii]] nominatur. [[Demetrius Laptev|Demetrii Laptevii]] [[frater patruelis]]. [[Taimyr]]is tabulam geographicam primam composuit.
 
Die [[9 Iulii]] anno 1737 ab [[Iacutia (urbs)|Iacutia]] profectus est, ut litora [[Oceanus Glacialis|Oceani Glacialis]] ab ostio [[Lena]]e ad ostium [[Ienisea]]e exploraret.
[[21 Iulii]] per [[delta fluminis|delta]] Lenae in oceanum egressi sunt. Per glacies natantes ad ostium [[Olenecus|Oleneci]] pervenerunt et postea ad [[sinus Chatangensis|sinum Chatangensem]], ubi glacies expeditionem stetit. Solum 21 Augusti ad [[promunturium sacncti Thaddaei]] advenerunt, ubi glaciem continentem invenerunt et ad sinum Chatangensem reverterunt, ubi castra in ostio ''Bludnaia'' fluminis fecerunt.
 
Mense Martio anno 1740 Laptev Nicephorum Tschekin misit, qui litora ab ostio [[Taimyr Inferior|Taimyris]] fluminis ad ostium [[Piassina]]e describeret. Parte descripta sed Piassina non attacta Tschekin mense Maio exeunte itinere pedestri revertit. [[Chatanga]] 15 Iunii glacie liberata est sed solum 12 Iulii nautae proficisci poterant et 13 Augusti in oceanum egressi sunt, sed navis mox a glacie attrita est; post duos dies Laptev navem reliquit; usque ad 30 Augusti opes in litus ferebant; in castra hiemalia prisca reverterunt, et anno 1741 plaustris a canibus trahendis ire Laptev consilium cepit. In tres partes socios suos divisit. [[Symeon Tscheliuskin|Symeonem Tscheliuskin]] 17 Martii anno 1741 ad occidentem [[Piassina]]e et litorum ab ostio Piassinae ad Tainyr fluminem describendorum causa misit. Nicephorus Tschekin 15 Aprilis litora a Chatanga ad Taimyr flumen describere missus est, sed 600 chm perventa [[ophthalmia nivalis|ophthalmia nivali]] dolens revertit. Laptev ipse 24 Aprilis a csatris ad [[Taimyr lacus|Taimyr lacum]] profectus est et a lacu per vallem [[Taimyr Inferior|Taimyris Inferioris]] ad ostium eius advenit. Ab ostio ad orientem vertit ad Nicephorum Tschekin inveniundum, sed ophthalmia nivali dolens signum Tschekino reliquit et in ostium Taimyruis revertit.
==Notae==
 
<references />
Oculorum morbo curato Laptev ad occidentem profectus est, ubi prope [[promunturium Lemanii]] Tscheliuskinum invenerit; ambo iter continuaverunt et ad ostium Piassinae reverterunt, litus descrinbentes; hoc litus nunc [[litus Charitonis Laptevii]] nominatur. Ab ostio Piassinae Laptev ad [[Piassino]] lacum profectus est, unde
[[tarandus|tarandis]] ad [[Ienisea]]m venit; Tscheliuskin secundum litus ad ostium Ieniseae venit et postea Laptevium invenit; ad [[Dudinka]]m et Tschekin eos invenit.
 
In Turuchano hieme manebant; sed pars septentrionalis Taimyris litorum nondum descripta erat, et Tscheliskin missus est, qui 7 Maii anno 1742 [[promunturium Czeliuskin]] advenit et litora a promunturio sancti Thaddaei ad ostium Taimyris fluminis descripsit. Anno 1743 Laptev Petropolim reverit.
 
== Nexus externi ==
27 279

recensiones