Jump to content

Quantum redactiones paginae "Helenus" differant

35 octeti additi ,  1 year ago
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
In ''Iliade'' '''Helenus''' est vates<ref>[[Cicero]], ''De divinatione'' I.89. ''[[Aeneis]]'' III.712. ''[[Ilias]]'' VI.76ː ''Ἕλενος οἰωνοπόλων ὄχ’ ἄριστος''. Auguriis enim futura praedicabat.</ref> [[Troia|Troianorum]], [[Priamus|Priami]] et [[Hecuba|Hecubae]] filius, [[Hector|Hectoris]] [[Cassandra|Cassandraeque]] frater. Non tantum Hectori consilia e scientia divina ducta dabat<ref>VI.73-101 et VII.46-53</ref> sed ipse fortiter adversus Danaos pugnabat antequam a Menelao vulneratus e proelio recessit<ref>''Ilias'' XIII.576-600.</ref>. Ilio capto Neoptolemum in Epirum sequebatur ubi civitatem apud [[Molossus|Molossos]] condidit et uxorem Deidamiam, Neoptolemi matrem, duxit<ref>[[Apollodori bibliotheca]] ''Epitome'' VI.12-13.</ref>. Secundum posteriores fabulas quas sequebatur ''[[Aeneis]]'' [[Neoptolemus|Pyrrho]], [[Achilles|Achillis]] filio, mortuo [[Andromache|Andromachen]], Hectoris viduam, uxorem ducebat et in [[Epirus (regio historica)|Epiro]] regnabat. Filium genuit Cestrinum<ref>[[Pausanias (scriptor)|Pausanias]], ''[[Descriptio Graeciae]]'' I.11.1 et II.23.</ref> nomine.
 
Secundum fabulas''[[Apollodori posterioresbibliotheca|Apollodori bibliothecam]]'' [[Paris (heros)|Paride]] mortuo de matrimonio [[Helena|Helenae]] cum fratre [[Deiphobus|Deiphobo]] certavit. Victus in montem [[Ida (mons Troadis)|Idam]] secessit ibi ab [[Ulixes|Ulixe]] captus est. Captivus Achaeis pignora divina e quibus salus Troiae pendebat detexit, ita ruinam patriae indicens<ref>[[Apollodori bibliotheca]], ''Epitome'' V.9-10.</ref>.
==Notae==
<references/>