Quantum redactiones paginae "Stuprum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 11: Linea 11:
=== Ius gentium hodiernum ===
=== Ius gentium hodiernum ===


Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est [[somniferum medicamentum|somniferis medicamentis]]; sunt autem quo etiam nulla [[penis|membri virilis]] penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participis alterius non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.
Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est [[somnificum medicamentum|somnificis medicamentis]]; sunt autem quo etiam nulla [[penis|membri virilis]] penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participis alterius non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.


{{NexInt}}
{{NexInt}}

Emendatio ex 17:13, 26 Augusti 2021

Statuam Sabinarum raptus Giambologna anno 1583 fecit.

Stuprum est offensa, qua vitium aliquis per vim aliamve coercitionem alteri obfert, hoc est coitu cum iis, qui id facere abnuunt. Contra leges habent maxima civitatum pars, neque id consentiunt, qui quis stupri reus fiat: namque aliae non nisi coitu vi acto deferendum esse nomen, aliae et sine violentia; aliae autem mulieribus tantum causam agendam, aliae et viris. Utcumque id fit, graviter pleraeque consulunt in stupratores ac si perpetuis praeceptis in aliam gentem actum criminis contra humanitatem adcusant.

Historia

Ius Romanum

Secundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicut incestum, adulterium; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisi civitate adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si civitate caret qui iniuriam accepit, petitio privata. Raptus autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim ad uxorem ducendam: sic Romani Sabinas, quo facto bellum ea cum gente commoverunt.

Ius gentium hodiernum

Stuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est somnificis medicamentis; sunt autem quo etiam nulla membri virilis penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participis alterius non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.

Nexus interni

Nexus externi

Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!